si ex iis quae Locrenses aut ab illis passi sumus aut a uestro praesidio nunc cum maxime patimur aestimandum Romanum ac Punicum imperium sit, nemo non illos sibi quam uos dominos praeoptet.et tamen uidete quemadmodum in uos Locrenses animati sint. cum a Carthaginiensibus iniurias tanto minores acciperemus, ad uestrum imperatorem confugimus: cum a uestro praesidio plus quam hostilia patiamur, nusquam alio quam ad uos querellas detulimus.aut uos respicietis perditas res nostras, patres conscripti, aut ne ab dis quidem immortalibus quod precemur quicquam superest.' Q. Pleminius legatus missus est cum praesidio ad recipiendos a Carthaginiensibus Locros et cum eodem ibi relictus est praesidio.in hoc legato uestro—dant enim animum ad loquendum libere ultimae miseriae—nec hominis quicquam est, patres conscripti, praeter figuram et speciem neque Romani ciuis praeter habitum uestitumque et sonum Latinae linguae;pestis ac belua immanis, quales fretum quondam quo ab Sicilia diuidimur ad perniciem nauigantium circumsedisse fabulae ferunt.ac si scelus libidinemque et auaritiam solus ipse exercere in socios uestros satis haberet, unam profundam quidem uoraginem tamen patientia nostra expleremus:nunc omnes centuriones militesque uestros—adeo in promiscuo licentiam atque improbitatemesse uoluit—Pleminios fecit; omnes rapiunt, spoliant, uerberant, uolnerant, occidunt; constuprant matronas, uirgines, ingenuos raptos ex complexu parentium.cottidie capitur urbs nostra, cottidie diripitur; dies noctesque omnia passim mulierum puerorumque qui rapiuntur atque asportantur ploratibus sonant.miretur qui sciat, quomodo aut nos ad patiendum sufficiamus aut illos qui faciunt nondum tantarum iniuriarum satietas ceperit. neque ego exsequi possum nec uobis operae est audire singula quae passi sumus: communiter omnia amplectar.nego domum ullam Locris, nego quemquam hominem expertem iniuriae esse; nego ullum genus sceleris, libidinis, auaritiae superesse quod in ullo qui pati potuerit praetermissum sit.uix ratio iniri potest uter casus ciuitati sit detestabilior, cum hostes bello urbem cepere an cum exitiabilis tyrannus ui atque armis oppressit.omnia quae captae urbes patiuntur passi sumus et cum maxime patimur, patres conscripti; omnia quae crudelissimi atque importunissimi tyranni scelera in oppressos ciues edunt Pleminius in nos liberosque nostros et coniuges edidit.'unum est de quo nominatim et nos queri religio infixa animis cogat et uos audire et exsoluere rem publicam uestram religione, si ita uobis uidebitur, uelimus, patres conscripti;uidimus enim cum quanta caerimonia non uestros solum colatis deos sed etiam externos accipiatis.fanum est apud nos Proserpinae, de cuius sanctitate templi credo aliquam famam ad uos peruenisse Pyrrhi bello,qui cum ex Sicilia rediens Locros classe praeterueheretur, inter alia foeda quae propter fidem erga uos in ciuitatem nostram facinora edidit, thesauros quoque Proserpinae intactos ad eam diem spoliauit atque ita pecunia in naues imposita ipse terra est profectus.quid ergo euenit, patres conscripti? classis postero die foedissima tempestate lacerata omnesque naues quae sacram pecuniam habuerunt in litora nostra eiectae sunt;qua tanta clade edoctus tandem deos esse, superbissimus rex pecuniam omnem conquisitam in thesauros Proserpinae referri iussit. nec tamen illi unquam postea prosperi quicquam euenit, pulsusque Italia ignobili atque inhonesta morte temere nocte ingressus Argos occubuit.haec cum audisset legatus uester tribunique militum et mille alia quae non augendae religionis causa sed praesenti deae numine saepe comperta nobis maioribusque nostris referebantur,ausi sunt nihilominus sacrilegas admouere manus intactis illis thesauris et nefanda praeda se ipsos ac domos contaminare suas et milites uestros.quibus per uos fidemque uestram, patres conscripti, priusquam eorum scelus expietis neque in Italia neque in Africa quicquam rei gesseritis, ne quod piaculi commiserunt non suo solum sanguine sed etiam publica clade luant.'quamquam ne nunc quidem, patres conscripti, aut in ducibus aut in militibus uestris cessat ira deae. aliquotiens iam inter se signis conlatis concurrerunt. dux alterius partis Pleminius, alterius duo tribuni militum erant. non acrius cum Carthaginiensibus quam inter se ipsi ferro dimicauerunt,praebuissentque occasionem furore suo Locros recipiendi Hannibali nisi accitus ab nobis Scipio interuenisset.at hercule milites contactos sacrilegio furor agitat, in ducibus ipsis puniendis nullum deae numen apparuit. immo ibi praesens maxime fuit. uirgis caesi tribuni ab legato sunt: