eodem ferme die ab Attalo rege Opuntiorum urbs capta diripiebatur— concesserat eam regi praedam Sulpicius, quia Oreum paucos ante dies ab Romano milite, expertibus regiis, direptum fuerat.cum Romana classis Oreum sese recepisset, Attalus ignarus aduentus Philippi pecuniis a principibus exigendis terebat tempus,adeoque improuisa res fuit ut, nisi Cretensium quidam forte pabulatum ab urbe longius progressi agmen hostium procul conspexissent, opprimi potuerit.Attalus inermis atque incompositus cursu effuso mare ac naues petit, et molientibus ab terra naues Philippus superuenit tumultumque etiam ex terra nauticis praebuit.inde Opuntem rediit, deos hominesque accusans quod tantae rei fortunam ex oculis prope raptam amisisset.Opuntii quoque ab eadem ira increpiti quod, cum trahere obsidionem in aduentum suum potuissent, uiso statim hoste prope in uoluntariam deditionem concessissent. compositis circa Opuntem rebus Toronen est profectus. et Attalus primo Oreum se recepit;inde, cum fama accidisset Prusian Bithyniae regem in fines regni sui transgressum, omissis Romanis rebus atque Aetolico bello in Asiam traiecit.et Sulpicius Aeginam classem recipit, unde initio ueris profectus erat. haud maiore certamine quam Opuntem Attalus ceperat, Philippus Toronen cepit.incolebant urbem eam profugi ab Thebis Phthioticis; urbe sua capta a Philippo cum in fidem Aetolorum perfugissent, sedem iis Aetoli eam dederant urbis uastae ac desertae priore eiusdem Philippi bello.tum ab Torone, sicut paulo ante dictum est, recepta profectus Tithronion et Drumias, Doridis parua atque ignobilia oppida, cepit. inde Elatiam iussis ibi se opperiri Ptolomaei Rhodiorumque legatis uenit.ubi cum de finiendo Aetolico bello ageretur—adfuerant enim legati nuper Heracleae concilio Romanorum Aetolorumque—nuntius adfertur Machanidam Olympiorum sollemne ludicrum parantes Eleos adgredi statuisse.praeuertendum id ratus legatis cum benigno responso dimissis—se neque causam eius belli fuisse nec moram,si modo aequa et honesta condicione liceat, paci facturum—cum expedito agmine profectus per Boeotiam Megara atque inde Corinthum descendit, unde commeatibus sumptis Phliunta Pheneumque petit.et iam cum Heraeam uenisset, audito Machanidam fama aduentus sui territum refugisse Lacedaemonem, Aegium se ad concilium Achaeorum recepit, simul classem Punicam, ut mari quoque aliquid posset accitam, ibi ratus se inuenturum.paucis ante diebus inde †Oxeas traiecerant Poeni, inde portus Acarnanum petierant, cum ab Oreo profectum Attalum Romanosque audissent, ueriti ne in se iretur et intra Rhium—fauces eae sunt Corinthii sinus—opprimerentur.Philippus maerebat quidem et angebatur cum ad omnia ipse raptim isset nulli tamen se rei in tempore occurrisse, et rapientem omnia ex oculis elusisse celeritatem suam fortunam;in concilio autem dissimulans aegritudinem elato animo disseruit, testatus deos hominesque se nullo loco nec tempore defuisse quin ubi hostium arma concrepuissent eo quanta maxima posset celeritate tenderet:sed uix rationem iniri posse utrum a se audacius an fugacius ab hostibus geratur bellum. sic ab Opunte Attalum, sic Sulpicium ab Chalcide, sic eis ipsis diebus Machanidam e manibus suis elapsum.sed non semper felicem esse fugam nec pro difficili id bellum habendum in quo, si modo congressus cum hoste sis, uiceris.quod primum esset, confessionem se hostium habere nequaquam pares esse sibi: breui et uictoriam haud dubiam habiturum, nec meliore euentu eos secum quam spe pugnaturos. laeti regem socii audierunt.reddidit inde Achaeis Heraeam et Triphuliam, Alipheram autem Megalopolitis quod suorum fuisse finium satis probabant restituit.inde nauibus acceptis ab Achaeis—erant autem tres quadriremes et biremes totidem—Anticyram traiecit.inde quinqueremibus septem et lembis uiginti amplius, quos ut adiungeret Carthaginiensium classi miserat in Corinthium sinum, profectus ad Eruthras Aetolorum, quae prope Eupalium sunt, escensionem fecit.haud fefellit Aetolos; nam hominum quod aut in agris aut in propinquis castellis Potidaniae atque Apolloniae fuit in siluas montesque refugit:pecora quae inter festinationem abigi nequierant sunt direpta et in naues compulsa. cum iis ceteraque praeda Nicia praetore Achaeorum Aegium misso cum Corinthum petisset, pedestres inde copias per Boeotiam terra duci iussit:ipse ab Cenchreis praeter terram Atticam super Sunium nauigans inter medias prope hostium classes, Chalcidem peruenit.inde conlaudata fide ac uirtute quod neque timor nec spes flexisset eorum animos, hortatusque in posterum ut eadem constantia permanerent in societate si suam quam Oritanorum atque Opuntiorum fortunam mallent,