ipse societate cum Ingaunis quorum gratiam malebat composita Montanos instituit oppugnare. et crescebat exercitus in dies ad famam nominis eius Gallis undique confluentibus.ea ltresgt litteris cognita Sp. Lucreti , ne frustra Hasdrubale cum exercitu deleto biennio ante forent laetati si par aliud inde bellum duce tantum mutato oreretur, curam ingentem accendit patribus.itaque et M. Liuium proconsulem ex Etruria uolonum exercitum admouere Ariminum iusserunt, et Cn. Seruilio praetori negotium datum ut, si e re publica censeret esse, duas urbanas legiones imperio cui uideretur dato ex urbe duci iuberet. M. Ualerius Laeuinus Arretium eas legiones duxit.iisdem diebus naues onerariae Poenorum ad octoginta circa Sardiniam ab Cn. Octauio , qui prouinciae praeerat, captae; eas Coelius frumento misso ad Hannibalem commeatuque onustas, Ualerius praedam Etruscam Ligurumque et Montanorum captiuos Carthaginem portantes captas tradit. in Bruttiis nihil ferme anno eo memorabile gestum.pestilentia incesserat pari clade in Romanos Poenosque, nisi quod Punicum exercitum super morbum etiam fames adfecit.propter Iunonis Laciniae templum aestatem Hannibal egit, ibique aram condidit dedicauitque cum ingenti rerum ab se gestarum titulo Punicis Graecisque litteris insculpto.