siue igitur hic siue illic, cum Hannibale est tibi futura res. 'utrum tandem ergo firmior eris in Africa solus an hic tuo collegaeque exercitu coniuncto? ne Claudius quidem et Liuius consules tam recenti exemplo quantum id intersit documento sunt?quid? Hannibalem utrum tandem extremus angulus agri Bruttii, frustra iam diu poscentem ab domo auxilia, an propinqua Carthago et tota socia Africa potentiorem armis uirisque faciet?quod istud consilium est, ibi malle decernere ubi tuae dimidio minores copiae sint, hostium multo maiores, quam ubi duobus exercitibus aduersus unum tot proeliis et tam diuturna ac graui militia fessum pugnandum sit?quam compar consilium tuum parentis tui consilio sit reputa. ille consul profectus in Hispaniam, ut Hannibali ab Alpibus descendenti occurreret in Italiam ex prouincia rediit: tu cum Hannibal in Italia sit relinquere Italiam paras, non quia rei publicae utile sedquia tibi id amplum et gloriosum censes esse—sicut cum prouincia et exercitu relicto sine lege sine senatus consulto duabus nauibus populi Romani imperator fortunam publicam et maiestatem imperii, quae tum in tuo capite periclitabantur, commisisti.ego, patres conscripti, P. Cornelium rei publicae nobisque, non sibi ipsi priuatim creatum consulem existimo, exercitusque ad custodiam urbis atque Italiae scriptos esse, non quos regio more per superbiam consules quo terrarum uelint traiciant.'cum oratione ad tempus parata Fabius, tum auctoritate et inueteratae prudentiae fama magnam partem senatus et seniores maxime ltcumgt mouisset, pluresque consilium senis quam animum adulescentia ferocem laudarent, Scipio ita locutus fertur:'et ipse Q. Fabius principio orationis, patres conscripti, commemorauit in sententia sua posse obtractationem suspectam esse;cuius ego rei non tam ipse ausim tantum uirum insimulare quam ea suspicio, uitio orationis an rei, haud sane purgata est.sic enim honores suos et famam rerum gestarum extulit uerbis ad exstinguendum inuidiae crimen tamquam mihi ab infimo quoque periculum sit ne mecum aemuletur, et non ab eo qui, quia super ceteros excellat, quo me quoque niti non dissimulo, me sibi aequari nolit.sic senem se perfunctumque et me infra aetatem filii etiam sui posuit tamquam non longius quam quantum uitae humanae spatium est cupiditas gloriae extendatur maximaque pars eius in memoriam ac posteritatem promineat.maximo cuique id accidere animo certum habeo ut se non cum praesentibus modo sed cum omnis aeui claris uiris comparent.equidem haud dissimulo me tuas, Q. Fabi , laudes non adsequi solum uelle sed—bona uenia tua dixerim—, si possim, etiam exsuperare.illud nec tibi in me nec mihi in minoribus natu animi sit ut nolimus quemquam nostri similem euadere ciuem; id enim non eorum modo quibus inuiderimus sed rei publicae et paene omnis generis humani detrimentum est.'commemorauit quantum essem periculi aditurus si in Africam traicerem, ut meam quoque, non solum rei publicae et exercitus uicem uideretur sollicitus.unde haec repente cura de me exorta? cum pater patruusque meus interfecti, cum duo exercitus eorum prope occidione occisi essent, cum amissae Hispaniae, cum quattuor exercitus Poenorum quattuorque duces omnia metu armisque tenerent,cum quaesitus ad id bellum imperator nemo se ostenderet praeter me, nemo profiteri nomen ausus esset, cum mihi quattuor et uiginti annos nato detulisset imperium populus Romanus, quid ita tum nemo aetatem meam, uim hostium, difficultatem belli, patris patruique recentem cladem commemorabat?utrum maior aliqua nunc in Africa calamitas accepta est quam tunc in Hispania erat?an maiores nunc sunt exercitus in Africa et duces plures melioresque quam tunc in Hispania fuerunt? an aetas mea tunc maturior bello gerendo fuit quam nunc est?an cum Carthaginiensi hoste in Hispania quam in Africa bellum geri aptius est? facile est post fusos fugatosque quattuor exercitus Punicos, post tot urbes ui captas aut metu subactas in dicionem,post perdomita omnia usque ad Oceanum, tot regulos, tot saeuas gentes, post receptam totam Hispaniam ita ut uestigium belli nullum reliquum sit,eleuare meas res gestas, tam hercule quam, si uictor ex Africa redierim, ea ipsa eleuare quae nunc retinendi mei causa ut terribilia eadem uideantur uerbis extolluntur. 'negat aditum esse in Africam, negat ullos patere portus.M. Atilium captum in Africa commemorat, tamquam M. Atilius primo accessu ad Africam offenderit, neque recordatur illi ipsi tam infelici imperatori patuisse tamen portus Africae, et res egregie primo anno gessisse et quantum ad Carthaginienses duces attinet inuictum ad ultimum permansisse. nihil igitur me isto exemplo terrueris.