egregiam istam palmam belli Punici patrati petis?hoc et natura prius est, tua cum defenderis aliena ire oppugnatum. pax ante in Italia quam bellum in Africa sit, et nobis prius decedat timor quam ultro aliis inferatur.si utrumque tuo ductu auspicioque fieri potest, Hannibale hic uicto, illic Carthaginem expugna: si alterautra uictoria nouis consulibus relinquenda est, prior cum maior clariorque tum causa etiam insequentis fuerit.nam nunc quidem, praeterquam quod et in Italia et in Africa duos diuersos exercitus alere aerarium non potest, praeterquam quod unde classes tueamur unde commeatibus sufficiamus praebendis nihil reliqui est, quid?periculi tandem quantum adeatur quem fallit? P. Licinius in Italia, P. Scipio bellum in Africa geret.quid? si—quod omnes di omen auertant et dicere etiam reformidat animus, sed quae acciderunt accidere possunt—uictor Hannibal ire ad urbem perget, tum demum te consulem ex Africa, sicut Q. Fuluium a Capua, arcessemus?quid? quod in Africa quoque Mars communis belli erit? domus tibi tua, pater patruusque intra triginta dies cum exercitibus caesi documento sint,ubi per aliquot annos maximis rebus terra marique gerendis amplissimum nomen apud exteras gentes populi Romani uestraeque familiae fecerant.dies me deficiat si reges imperatoresque temere in hostium terram transgressos cum maximis cladibus suis exercituumque suorum enumerare uelim.Athenienses, prudentissima ciuitas, bello domi relicto, auctore aeque impigro ac nobili iuuene, magna classe in Siciliam tramissa, una pugna nauali florentem rem publicam suam in perpetuum adflixerunt.'externa et nimis antiqua repeto. Africa eadem ista et M. Atilius , insigne utriusque fortunae exemplum, nobis documento sint.ne tibi, P. Corneli , cum ex alto Africam conspexeris, ludus et iocus fuisse Hispaniae tuae uidebuntur. quid enim simile?pacato mari praeter oram Italiae Galliaeque uectus Emporias in urbem sociorum classem adpulisti; expositos milites per tutissima omnia ad socios et amicos populi Romani Tarraconem duxisti;ab Tarracone deinde iter per praesidia Romana; circa Hiberum exercitus patris patruique tui post amissos imperatores ferociores calamitate ipsa facti,et dux tumultuarius quidem ille L. Marcius et militari suffragio ad tempus lectus, ceterum si nobilitas ac iusti honores adornarent, claris imperatoribus qualibet arte belli par; oppugnata per summum otium Carthago nullo trium Punicorum exercituum socios defendente;cetera—neque ea eleuo—nullo tamen modo Africo bello comparanda, ubi non portus ullus classi nostrae apertus, non ager pacatus, non ciuitas socia, non rex amicus, non consistendi usquam locus, non procedendi;quacumque circumspexeris hostilia omnia atque infesta. 'an Syphaci Numidisque credis? satis sit semel creditum; non semper temeritas est felix, et fraus fidem in paruis sibi praestruit ut, cum operae pretium sit, cum mercede magna fallat.non hostis patrem patruumque tuum armis prius quam Celtiberi socii fraude circumuenerunt; nec tibi ipsi a Magone et Hasdrubale hostium ducibus quantum ab Indibili et Mandonio in fidem acceptis periculi fuit.Numidis tu credere potes, defectionem militum tuorum expertus? et Syphax et Masinissa se quam Carthaginienses malunt potentissimos in Africa esse, Carthaginienses quam quemquam alium.nunc illos aemulatio inter sese et omnes causae certaminum acuunt quia procul externus metus est: ostende Romana arma et exercitum alienigenam; iam uelut ad commune restinguendum incendium concurrent.aliter iidem illi Carthaginienses Hispaniam defenderunt, aliter moenia patriae, templa deum, aras et focos defendent cum euntes in proelium pauida prosequetur coniunx et parui liberi occursabunt.'quid porro, si satis confisi Carthaginienses consensu Africae, fide sociorum regum, moenibus suis, cum tuo exercitusque tui praesidio nudatam Italiam uiderint, ultro ipsi nouum exercitum in Italiam aut ex Africa miserint, aut Magonem,quem a Baliaribus classe transmissa iam praeter oram Ligurum Alpinorum uectari constat, Hannibali se coniungere iusserint?nempe in eodem terrore erimus in quo nuper fuimus cum Hasdrubal in Italiam transcendit, quem tu, qui non solum Carthaginem sed omnem Africam exercitu tuo es clausurus, e manibus tuis in Italiam emisisti. uictum a te dices;eo quidem minus uellem—et id tua non rei publicae solum causa—iter datum uicto in Italiam esse. patere nos omnia quae prospera tibi ac populi Romani imperio euenere tuo consilio adsignare, aduersa casibus incertis belli et fortunae relegare:quo melior fortiorque es, eo magis talem praesidem sibi patria tua atque uniuersa Italia retinet. non potes ne ipse quidem dissimulare, ubi Hannibal sit, ibi caput atque arcem huius belli esse, quippe qui prae te feras eam tibi causam traiciendi in Africam esse ut Hannibalem eo trahas.