senatu misso urbem est ingressus, argentique prae se in aerarium tulit quattuordecim milia pondo trecenta quadraginta duo et signati argenti magnum numerum.comitia inde creandis consulibus habuit L. Ueturius Philo , centuriaeque omnes ingenti fauore P. Cornelium Scipionem consulem dixerunt; collega additur ei P. Licinius Crassus pontifex maximus.ceterum comitia maiore quam ulla per id bellum celebrata frequentia proditum memoriae est.conuenerant undique non suffragandi modo sed etiam spectandi causa P. Scipionis , concurrebantque et domum frequentes et in Capitolium ad immolantem eum cum centum bubus uotis in Hispania Ioui sacrificaret;spondebantque animis, sicut C. Lutatius superius bellum Punicum finisset, ita id quod instaret P. Cornelium finiturum,atque uti Hispania omni Poenos expulisset, sic Italia pulsurum esse; Africamque ei perinde ac debellatum in Italia foret prouinciam destinabant. praetoria inde comitia habita.creati duo qui tum aediles plebis erant, Sp. Lucretius et Cn. Octauius , et ex priuatis Cn. Seruilius Caepio et L. Aemilius Papus .quarto decimo anno Punici belli P. Cornelius Scipio et P. Licinius Crassus ut consulatum inierunt, nominatae consulibus prouinciae sunt, Sicilia Scipioni extra sortem, concedente collega quia cura sacrorum pontificem maximum in Italia retinebat, Bruttii Crasso.tum praetoriae prouinciae in sortem coniectae. urbana Cn. Seruilio obtigit, Ariminum —ita Galliam appellabant— Sp. Lucretio , Sicilia L. Aemilio , Cn. Octauio Sardinia . senatus in Capitolio habitus.ibi referente P. Scipione senatus consultum factum est ut quos ludos inter seditionem militarem in Hispania uouisset, ex ea pecunia quam ipse in aerarium detulisset faceret.tum Saguntinorum legatos in senatum introduxit. ex eis maximus natu: 'etsi nihil ultra malorum est, patres conscripti, quam quod passi sumus ut ad ultimum fidem uobis praestaremus, tamen ea uestra merita imperatorumque uestrorum erga nos fuerunt ut nos cladium nostrarum non paeniteat.bellum propter nos suscepistis; susceptum quartum decimum annum tam pertinaciter geritis ut saepe ad ultimum discrimen et ipsi ueneritis et populum Carthaginiensem adduxeritis.cum in Italia tam atrox bellum et Hannibalem hostem haberetis, consulem cum exercitu in Hispaniam uelut ad conciliandas reliquias naufragii nostri misistis.P. et Cn. Cornelii ex quo in prouinciam uenerunt nullo tempore destiterunt quae nobis secunda quaeque aduersa hostibus nostris essent facere.iam omnium primum oppidum nobis restituerunt; per omnem Hispaniam ciues nostros uenum datos, dimissis qui conquirerent, ex seruitute in libertatem restituerunt.cum iam prope esset ut optabilem ex miserrima fortunam haberemus, P. et Cn. Cornelii imperatores uestri luctuosius nobis prope quam uobis perierunt.'tum uero ad hoc retracti ex distantibus locis in sedem antiquam uidebamur ut iterum periremus et alterum exci-dium patriae uideremus—nec ad perniciem nostram Carthaginiensi utique aut duce aut exercitu opus esse: ab Turdulis nos ueterrimis hostibus, qui prioris quoque excidii causa nobis fuerant,exstingui posse—cum ex insperato repente misistis nobis hunc P. Scipionem , quem fortunatissimi omnium Saguntinorum uidemur quia consulem declaratum uidemus ac uidisse nos ciuibus nostris renuntiaturi sumus, spem, opem, salutem nostram;qui cum plurimas hostium uestrorum cepisset in Hispania urbes, ubique ex captorum numero excretos Saguntinos in patriam remisit;postremo Turdetaniam, adeo infestam nobis ut illa gente incolumi stare Saguntum non posset, ita bello adflixit ut non modo nobis sed—absit uerbo inuidia—ne posteris quidem timenda nostris esset.deletam urbem cernimus eorum quorum in gratiam Saguntum deleuerat Hannibal; uectigal ex agro eorum capimus quod nobis non fructu iucundius est quam ultione.ob haec, quibus maiora nec sperare nec optare ab dis immortalibus poteramus, gratias actum nos decem legatos Saguntinus senatus populusque ad uos misit;simul gratulatum quod ita res hos annos in Hispania atque Italia gessistis ut Hispaniam non Hibero amne tenus sed qua terrarum ultimas finit Oceanus domitam armis habeatis, Italiae nisi quatenus uallum castrorum cingit nihil reliqueritis Poeno.Ioui optimo maximo, praesidi Capitolinae arcis, non grates tantum ob haec agere iussi sumus sed donum hoc etiam, si uos permitteretis, coronam auream in Capitolium uictoriae ergo ferre.id uti permittatis quaesumus, utique, si uobis ita uidetur, quae nobis imperatores uestri commoda tribuerunt, ea rata atque perpetua auctoritate uestra faciatis.'