ager frugifer; argentum etiam incolae fodiunt. ea arx fuerat Hasdrubali ad excursiones circa mediterraneos populos faciendas.Scipio castris prope urbem positis, priusquam circumuallaret urbem misit ad portas qui ex propinquo adloquio animos temptarent suaderentque ut amicitiam potius quam uim experirentur Romanorum.ubi nihil pacati respondebatur, fossa duplicique uallo circumdata urbe in tres partes exercitum diuidit ut una semper pars quietis interim duabus oppugnaret.prima pars cum adorta †oppugnare est,† atrox sane et anceps proelium fuit; non subire, non scalas ferre ad muros prae incidentibus telis facile erat;etiam qui erexerant ad murum scalas, alii furcis ad id ipsum factis detrudebantur, in alios lupi superne ferrei iniecti ut in periculo essent ne suspensi in murum extraherentur.quod ubi animaduertit Scipio nimia paucitate suorum exaequatum certamen esse et iam eo superare hostem quod ex muro pugnaret, duabus simul partibus prima recepta urbem est adgressus.quae res tantum pauoris iniecit fessis iam cum primis pugnando, ut et oppidani moenia repentina fuga desererent et Punicum praesidium metu ne prodita urbs esset relictis stationibus in unum se conligeret.timor inde oppidanos incessit ne, si hostis urbem intrasset, sine discrimine Poenus an Hispanus esset obuii passim caederentur;itaque patefacta repente porta frequentes ex oppido sese eiecerunt, scuta prae se tenentes ne tela procul conicerentur, dextras nudas ostentantes ut gladios abiecisse appareret.id utrum parum ex interuallo sit conspectum an dolus aliquis suspectus fuerit incompertum est; impetus hostilis in transfugas factus, nec secus quam aduersa acies caesi;eademque porta signa infesta urbi inlata. et aliis partibus securibus dolabrisque caedebantur portae et refringebantur, et ut quisque intrauerat eques, ad forum occupandum—ita enim praeceptum erat—citato equo pergebat.additum erat et triariorum equiti praesidium; legionarii ceteras partes urbis peruadunt. direptione et caede obuiorum, nisi qui armis se tuebantur, abstinuerunt.Carthaginienses omnes in custodiam dati sunt, oppidanorum quoque trecenti ferme qui clauserant portas;ceteris traditum oppidum, suae redditae res. cecidere in urbis eius oppugnatione hostium duo milia ferme, Romanorum haud amplius nonaginta.laeta et ipsis qui rem gessere urbis eius expugnatio fuit et imperatori ceteroque exercitui; et speciosum aduentum suum ingentem turbam captiuorum prae se agentes fecerunt.Scipio conlaudato fratre cum quanto poterat uerborum honore Carthagini ab se captae captam ab eo Orongin aequasset,quia et hiemps instabat ut nec temptare Gades nec disiectum passim per prouinciam exercitum Hasdrubalis consectari posset, in citeriorem Hispaniam omnes suas copias reduxit;dimissisque in hiberna legionibus L. Scipione fratre Romam misso et Hannone hostium imperatore ceterisque nobilibus captiuis ipse Tarraconem concessit.eodem anno classis Romana cum M. Ualerio Laeuino proconsule ex Sicilia in Africam transmissa in Uticensi Carthaginiensique agro late populationes fecit. extremis finibus Carthaginiensium circa ipsa moenia Uticae praedae actae sunt.repetentibus Siciliam classis Punica—septuaginta erant longae naues—occurrit; septemdecim naues ex iis captae sunt, quattuor in alto mersae; cetera fusa ac fugata classis.terra marique uictor Romanus cum magna omnis generis praeda Lilybaeum repetit. tuto inde mari pulsis hostium nauibus magni commeatus frumenti Romam subuecti.principio aestatis eius qua haec sunt gesta P. Sulpicius proconsul et Attalus rex cum Aeginae sicut ante dictum est hibernassent, Lemnum inde classe iuncta—Romanae quinque et uiginti quinqueremes, regiae quinque et triginta —transmiserunt. et Philippus ut, seu terra seu mari obuiam eundum hosti foret, paratus ad omnes conatus esset, ipse Demetriadem ad mare descendit, Larisam diem ad conueniendum exercitui edixit.undique ab sociis legationes Demetriadem ad famam regis conuenerunt.sustulerant enim animos Aetoli cum ab Romana societate tum post Attali aduentum finitimosque depopulabantur;nec Acarnanes solum Boeotique et qui Euboeam incolunt in magno metu erant, sed Achaei quoque, quos super Aetolicum bellum Machanidas etiam Lacedaemonius tyrannus haud procul Argiuorum fine positis castris terrebat.hi omnes suis quisque urbibus quae pericula terra marique portenderentur memorantes auxilia regem orabant.ne ex regno quidem ipsius tranquillae nuntiabantur res: et Scerdilaedum Pleuratumque motos esse, et Thracum maxime Maedos, si quod longinquum bellum regem occupasset, proxima Macedoniae incursuros.