'de me ipso taceo—temere potius quam auide credideritis, is denique ego sim cuius imperii taedere exercitum minime mirandum sit—: patria quid de uobis meruerat, quam cum Mandonio et Indibili consociando consilia prodebatis?quid populus Romanus, cum imperium ablatum ab tribunis suffragio populi creatis ad homines priuatos detulistis, cum eo ipso non contenti si pro tribunis illos haberetis, fasces imperatoris uestri ad eos quibus seruus cui imperarent nunquam fuerat, Romanus exercitus detulistis?in praetorio tetenderunt Albius et Atrius; classicum apud eos cecinit; signum ab iis petitum est; sederunt in tribunali P. Scipionis ; lictor apparuit; summoto incesserunt; fasces cum securibus praelatis sunt.lapides pluere et fulmina iaci de caelo et insuetos fetus animalia edere uos portenta esse putatis: hoc est portentum quod nullis hostiis nullis supplicationibus sine sanguine eorum qui tantum ausi facinus sunt expiari possit.'atque ego, quamquam nullum scelus rationem habet, tamen, ut in re nefaria, quae mens, quod consilium uestrum fuerit scire uelim.Regium quondam in praesidium missa legio interfectis per scelus principibus ciuitatis urbem opulentam per decem annos tenuit,propter quod facinus tota legio, milia hominum quattuor, in foro Romae securi percussi sunt.sed illi primum non Atrium Umbrum semilixam, nominis etiam abominandi ducem, sed D. Uibellium tribunum militum secuti sunt, nec cum Pyrrho nec cum Samnitibus aut Lucanis, hostibus populi Romani, se coniunxerunt:uos cum Mandonio et Indibili et consilia communicastis et arma consociaturi fuistis.illi, sicut Campani Capuam Tuscis ueteribus cultoribus ademptam, Mamertini in Sicilia Messanam, sic Regium habituri perpetuam sedem erant, nec populum Romanum nec socios populi Romani ultro lacessituri bello:Sucronemne uos domicilium habituri eratis? ubi si uos decedens confecta prouincia imperator relinquerem, deum hominumque fidem implorare debebatis quod non redieritis ad coniuges liberosque uestros. 'sed horum quoque memoriam, sicut patriae meique, eieceritis ex animis uestris:uiam consilii scelerati sed non ad ultimum dementis exsequi uolo;mene uiuo et cetero incolumi exercitu, cum quo ego die uno Carthaginem cepi, cum quo quattuor imperatores quattuor exercitus Carthaginiensium fudi, fugaui, Hispania expuli, uos octo milia hominum, minoris certe omnes pretii quam Albius et Atrius sunt quibus uos subiecistis, Hispaniam prouinciam populo Romano erepturi eratis?amolior et amoueo nomen meum; nihil ultra facile creditam mortem meam a uobis uiolatus sim: quid?si ego morerer, mecum exspiratura res publica, mecum casurum imperium populi Romani erat? ne istuc Iuppiter optimus maximus sirit, urbem auspicato dis auctoribus in aeternum conditam huic fragili et mortali corpori aequalem esse.Flaminio, Paulo, Graccho, Postumio Albino, M. Marcello , T. Quinctio Crispino , Cn. Fuluio , Scipionibus meis, tot tam praeclaris imperatoribus uno bello absumptis superstes est populus Romanus, eritque mille aliis nunc ferro nunc morbo morientibus: meo unius funere elata esset res publica?uos ipsi hic in Hispania patre et patruo meo duobus imperatoribus interfectis Septimum Marcium ducem uobis aduersus exsultantes recenti uictoria Poenos delegistis. et sic loquor tamquam sine duce Hispaniae futurae fuerint:M. Silanus eodem iure eodem imperio mecum in prouinciam missus, L. Scipio frater meus et C. Laelius legati, uindices maiestatis imperii deessent?utrum exercitus exercitui, an duces ducibus, an dignitas, an causa comparari poterat? quibus si omnibus superiores essetis, arma contra patriam contra ciues uestros ferretis? Africam Italiae, Carthaginem urbi Romanae imperare uelletis? quam ob noxam patriae?Coriolanum quondam damnatio iniusta, miserum et indignum exsilium ut iret ad oppugnandam patriam impulit; reuocauit tamen a publico parricidio priuata pietas: uos qui dolor, quae ira incitauit?stipendiumne diebus paucis imperatore aegro serius numeratum satis digna causa fuit cur patriae indiceretis bellum, cur ad Ilergetes descisceretis a populo Romano, cur nihil diuinarum humanarumue rerum inuiolatum uobis esset?'insanistis profecto, milites, nec maior in corpus meum uis morbi quam in uestras mentes inuasit.horret animus referre quid crediderint homines, quid sperauerint, quid optauerint: auferat omnia inrita obliuio, si potest: si non, utcumque silentium tegat.non negauerim tristem atrocemque uobis uisam orationem meam: quanto creditis facta uestra atrociora esse quam dicta mea? et me ea quae fecistis pati aequum censetis: uos ne dici quidem omnia aequo animo fertis? sed ne ea quidem ipsa ultra exprobrabuntur.