illa dubitatio erat singulaene cohortes an uniuersi ad stipendium petendum irent. inclinauit sententia, quod tutius censebant, uniuersos ire.per eosdem dies quibus haec illi consultabant consilium de iis Carthagini erat,certabaturque sententiis utrum in auctores tantum seditionis—erant autem ii numero haud plus quam quinque et triginta—animaduerteretur, an plurium supplicio uindicanda tam foedi exempli defectio magis quam seditio esset.uicit sententia lenior ut unde culpa orta esset ibi poena consisteret: ad multitudinem castigationem satis esse.consilio dimisso, ut id actum uideretur, expeditio aduersus Mandonium Indibilemque edicitur exercitui qui Carthagine erat et cibaria dierum aliquot parare iubentur.tribunis septem qui et antea Sucronem ad leniendam seditionem ierant obuiam exercitui missis quina nomina principum seditionis edita sunt,ut eos per idoneos homines benigno uoltu ac sermone in hospitium inuitatos sopitosque uino uincirent.haud procul iam Carthagine aberant cum ex obuiis auditum postero die omnem exercitum cum M. Silano in Lacetanos proficisci non metu modo omni qui tacitus insidebat animis liberauit eos, sed laetitiam ingentem fecit quod magis habituri solum imperatorem quam ipsi futuri in potestate eius essent.sub occasum solis urbem ingressi sunt exercitumque alterum parantem omnia ad iter uiderunt.excepti sermonibus de industria compositis —laetum opportunumque aduentum eorum imperatori esse quod sub ipsam profectionem alterius exercitus uenissent— corpora curant.ab tribunis sine ullo tumultu auctores seditionis per idoneos homines perducti in hospitia comprensi ac uincti sunt.uigilia quarta impedimenta exercitus cuius simulabatur iter proficisci coepere: sub lucem signa mota, et ad portam retentum agmen custodesque circa omnes portas missi ne quis urbe egrederetur.uocati deinde ad contionem qui pridie uenerant, ferociter in forum ad tribunal imperatoris ut ultro territuri succlamationibus concurrunt.simul et imperator in tribunal escendit et reducti armati a portis inermi contioni se ab tergo circumfuderunt.tum omnis ferocia concidit et, ut postea fatebantur, nihil aeque eos terruit quam praeter spem robur et colos imperatoris, quem adfectum uisuros crediderant, uoltusque qualem ne in acie quidem aiebant meminisse.sedit tacitus paulisper donec nuntiatum est deductos in forum auctores seditionis et parata omnia esse.tum silentio per praeconem facto ita coepit: 'nunquam mihi defuturam orationem qua exercitum meum adloquerer credidi,non quo uerba unquam potius quam res exercuerim, sed quia prope a pueritia in castris habitus adsueram militaribus ingeniis:apud uos quemadmodum loquar nec consilium nec oratio suppeditat, quos ne quo nomine quidem appellare debeam scio.ciues? qui a patria uestra descistis. an milites? qui imperium auspiciumque abnuistis, sacramenti religionem rupistis. hostes? corpora, ora, uestitum, habitum ciuium adgnosco: facta, dicta, consilia, animos hostium uideo.quid enim uos, nisi quod Ilergetes et Lacetani, aut optastis aliud aut sperastis? et illi tamen Mandonium atque Indibilem, regiae nobilitatis uiros, duces furoris secuti sunt: uos auspicium et imperium ad Umbrum Atrium et Calenum Albium detulistis.negate uos id omnes fecisse aut factum uoluisse, milites; paucorum eum furorem atque amentiam esse libenter credam, negantibus; nec enim ea sunt commissa quae, uolgata in omnem exercitum, sine piaculis ingentibus expiari possint. 'inuitus ea tamquam uolnera attingo;sed nisi tacta tractataque sanari non possunt.equidem pulsis Hispania Carthaginiensibus nullum locum tota prouincia nullos homines credebam esse ubi uita inuisa esset mea; sic me non solum aduersus socios gesseram sed etiam aduersus hostes:in castris en meis—quantum opinio fefellit.—fama mortis meae non accepta solum sed etiam exspectata est.non quod ego uulgari facinus per omnes uelim—equidem si totum exercitum meum mortem mihi optasse crederem hic statim ante oculos uestros morerer, nec me uita iuuaret inuisa ciuibus et militibus meis.sed multitudo omnis sicut natura maris per se immobilis est, [et] uenti et aurae cient; ita aut tranquillum aut procellae in uobis sunt; et causa atque origo omnis furoris penes auctores est, uos contagione insanistis;qui mihi ne hodie quidem scire uidemini quo amentiae progressi sitis, quid facinoris in me, quid in patriam parentesque ac liberos uestros, quid in deos sacramenti testes, quid aduersus auspicia sub quibus militatis, quid aduersus morem militiae disciplinamque maiorum, quid aduersus summi imperii maiestatem ausi sitis.