octo ibi milia militum erant, praesidium gentibus quae cis Hiberum incolunt impositum.motae autem eorum mentes sunt non tum primum cum de uita imperatoris rumores dubii allati sunt, sed iam ante licentia ex diutino, ut fit, otio conlecta, et nonnihil quod in hostico laxius rapto suetis uiuere artiores in pace res erant.ac primo sermones tantum occulti serebantur: si bellum in prouincia esset, quid sese inter pacatos facere? si debellatum iam et confecta prouincia esset, cur in Italiam non reuehi?flagitatum quoque stipendium procacius quam ex more et modestia militari erat, et ab custodibus probra in circumeuntes uigilias tribunos iacta, et noctu quidam praedatum in agrum circa pacatum ierant; postremo interdiu ac propalam sine commeatu ab signis abibant.omnia libidine ac licentia militum, nihil instituto aut disciplina militiae aut imperio eorum qui praeerant gerebatur.forma tamen Romanorum castrorum constabat una ea spe quod tribunos ex contagione furoris haud expertes seditionis defectionisque rati fore, et iura reddere in principiis sinebant et signum ab eis petebant et in stationes ac uigilias ordine ibant;et ut uim imperii abstulerant, ita speciem dicto parentium ultro sibi ipsi imperantes seruabant.erupit deinde seditio, postquam reprehendere atque improbare tribunos ea quae fierent et conari obuiam ire et propalam abnuere furoris eorum se futuros socios senserunt.fugatis itaque ex principiis ac post paulo e castris tribunis ad principes seditionis gregarios milites C. Albium Calenum et C. Atrium Umbrum delatum omnium consensu imperium est;qui nequaquam tribuniciis contenti ornamentis, insignia etiam summi imperii, fasces securesque, attractare ausi; neque eis uenit in mentem suis tergis suis ceruicibus uirgas illas securesque imminere quas ad metum aliorum praeferrent.mors Scipionis falso credita occaecabat animos, sub cuius uolgatam iam famam non dubitabant totam Hispaniam arsuram bello:in eo tumultu et sociis pecunias imperari et diripi propinquas urbes posse; et turbatis rebus cum omnia omnes auderent minus insignia fore quae ipsi fecissent.cum alios subinde recentes nuntios non mortis modo sed etiam funeris exspectarent, neque superueniret quisquam euanesceretque temere ortus rumor, tum primi auctores requiri coepti;et subtrahente se quoque ut credidisse potius temere quam finxisse rem talem uideri posset, destituti duces iam sua ipsi insignia et pro uana imagine imperii quod gererent ueram iustamque mox in se uersuram potestatem horrebant.stupente ita seditione cum uiuere primo, mox etiam ualere Scipionem certi auctores adferrent, tribuni militum septem ab ipso Scipione missi superuenerunt.ad quorum primum aduentum exasperati animi: mox ipsis placido sermone permulcentibus notos cum quibus congressi erant, leniti sunt.circumeuntes enim tentoria primo, deinde in principiis praetorioque ubi sermones inter se serentium circulos uidissent adloquebantur, percontantes magis quae causa irae consternationisque subitae foret quam factum accusantes.uolgo stipendium non datum ad diem iactabatur, et cum eodem tempore quo scelus Iliturgitanum exstitisset post duorum imperatorum duorumque exercituum stragem sua uirtute defensum nomen Romanum ac retenta prouincia esset, Iliturgitanos poenam noxae meritam habere, suis recte factis gratiam qui exsoluat non esse.talia querentes aequa orare seque ea relaturos ad imperatorem respondebant; laetari quod nihil tristius nec insanabilius esset; et P. Scipionem deum benignitate et rem publicam esse gratiae referendae.Scipionem, bellis adsuetum, ad seditionum procellas rudem, sollicitum habebat res ne aut exercitus peccando aut ipse puniendo modum excederet.in praesentia, ut coepisset, leniter agi placuit et missis circa stipendiarias ciuitates exactoribus stipendii spem propinquam facere;et edictum subinde propositum ut ad stipendium petendum conuenirent Carthaginem, seu carptim partes seu uniuersi mallent.tranquillam seditionem iam per se languescentem repentina quies rebellantium Hispanorum fecit; redierant enim in fines omisso incepto Mandonius et Indibilis, postquam uiuere Scipionem allatum est;nec iam erat aut ciuis aut externus cum quo furorem suum consociarent. omnia circumspectantes [consilia] nihil reliqui habebant praeter unum tutissimum a malis consiliis receptum, ut imperatoris uel iustae irae uel non desperandae clementiae sese committerent:etiam hostibus eum ignouisse cum quibus ferro dimicasset:suam seditionem sine uolnere, sine sanguine fuisse nec ipsam atrocem nec atroci poena dignam—ut ingenia humana sunt ad suam cuique leuandam culpam nimio plus facunda.