et ne latius inclinatis semel ad defectionem animis serperet res, silentio proximae noctis Hasdrubal castra mouet.Scipio, ut prima luce qui in stationibus erant rettulerunt profectos hostes, praemisso equitatu signa ferri iubet;adeoque citato agmine ducti sunt ut, si uia recta uestigia sequentes issent, haud dubie adsecuturi fuerint: ducibus est creditum breuius aliud esse iter ad Baetim fluuium ut transeuntes adgrederentur.Hasdrubal clauso transitu fluminis ad Oceanum flectit, et iam inde fugientium modo effusi abibant; itaque ab legionibus Romanis aliquantum interualli fecit.eques leuisque armatura nunc ab tergo nunc ab lateribus occurrendo fatigabat morabaturque,sed cum ad crebros tumultus signa consisterent et nunc equestria nunc cum uelitibus auxiliisque peditum proelia consererent, superuenerunt legiones.inde non iam pugna sed trucidatio uelut pecorum fieri donec ipse dux fugae auctor in proximos colles cum sex millibus ferme semermium euasit; ceteri caesi captique.castra tumultuaria raptim Poeni tumulo editissimo communiuerunt, atque inde cum hostis nequiquam subire iniquo adscensu conatus esset haud difficulter sese tutati sunt.sed obsidio in loco nudo atque inopi uix in paucos dies tolerabilis erat; itaque transitiones ad hostem fiebant. postremo dux ipse nauibus accitis—nec procul inde aberat mare—nocte relicto exercitu Gades perfugit.Scipio fuga ducis hostium audita decem milia peditum mille equites relinquit Silano ad castrorum obsidionem;ipse cum ceteris copiis septuagensimis castris, protinus causis regulorum ciuitatiumque cognoscendis ut praemia ad ueram meritorum aestimationem tribui possent, Tarraconem rediit.post profectionem eius Masinissa cum Silano clam congressus, ut ad noua consilia gentem quoque suam oboedientem haberet cum paucis popularibus in Africam traiecit,non tam euidenti eo tempore subitae mutationis causa quam documento post id tempus constantissimae ad ultimam senectam fidei ne tum quidem eum sine probabili causa fecisse.Mago inde remissis ab Hasdrubale nauibus Gades petit; ceteri deserti ab ducibus, pars transitione, pars fuga dissipati per proximas ciuitates sunt, nulla numero aut uiribus manus insignis.hoc maxime modo ductu atque auspicio P. Scipionis pulsi Hispania Carthaginienses sunt, quarto decimo anno post bellum initum, quinto quam P. Scipio prouinciam et exercitum accepit.haud multo post Silanus debellatum referens Tarraconem ad Scipionem rediit.L. Scipio cum multis nobilibus captiuis nuntius receptae Hispaniae Romam est missus.et cum ceteri laetitia gloriaque ingenti eam rem uolgo ferrent, unus qui gesserat, inexplebilis uirtutis ueraeque laudis, paruum instar eorum quae spe ac magnitudine animi concepisset receptas Hispanias ducebat.iam Africam magnamque Carthaginem et in suum decus nomenque uelut consummatam eius belli gloriam spectabat.itaque praemoliendas sibi ratus iam res conciliandosque regum gentiumque animos, Syphacem primum regem statuit temptare.Masaesuliorum is rex erat. Masaesulii, gens adfinis Mauris, in regionem Hispaniae maxime qua sita Noua Carthago est spectant.foedus ea tempestate regi cum Carthaginiensibus erat, quod haud grauius ei sanctiusque quam uolgo barbaris, quibus ex fortuna pendet fides,ratus fore, oratorem ad eum C. Laelium cum donis mittit.quibus barbarus laetus et quia res tum prosperae ubique Romanis, Poenis in Italia aduersae in Hispania nullae iam erant, amicitiam se Romanorum accipere adnuit: firmandae eius fidem nec dare nec accipere nisi cum ipso coram duce Romano.ita Laelius in id modo fide ab rege accepta tutum aduentum fore, ad Scipionem redit.magnum in omnia momentum Syphax adfectanti res Africae erat, opulentissimus eius terrae rex, bello iam expertus ipsos Carthaginienses, finibus etiam regni apte ad Hispaniam quod freto exiguo dirimuntur positis.dignam itaque rem Scipio ratus quae, quoniam non aliter posset, magno periculo peteretur, L. Marcio Tarracone M. Silano Carthagine Noua, quo pedibus ab Tarracone itineribus magnis ierat,ad praesidium Hispaniae relictis ipse cum C. Laelio duabus quinqueremibus ab Carthagine profectus tranquillo mari plurimum remis, interdum et leni adiuuante uento, in Africam traiecit.forte ita incidit ut eo ipso tempore Hasdrubal, pulsus Hispania, septem triremibus portum inuectus, ancoris positis terrae applicaret naues cum conspectae duae quinqueremes,haud cuiquam dubio quin hostium essent opprimique a pluribus priusquam portum intrarent possent, nihil aliud quam tumultum ac trepidationem simul militum ac nautarum nequiquam armaque et naues expedientium fecerunt.