Scipio ubi hoc obstinate credi animaduertit, omnia de industria in eum diem quo pugnaturus erat mutauit.tesseram uesperi per castra dedit ut ante lucem uiri equique curati pransi essent, armatus eques frenatos instratosque teneret equos. uixdum satis certa luce equitatum omnem cum leui armatura in stationes Punicas immisit;inde confestim ipse cum graui agmine legionum procedit,praeter opinionem destinatam suorum hostiumque Romano milite cornibus firmatis, sociis in mediam aciem acceptis.Hasdrubal clamore equitum excitatus ut ex tabernaculo prosiluit tumultumque ante uallum et trepidationem suorum et procul signa legionum fulgentia plenosque hostium campos uidit, equitatum omnem extemplo in equites emittit;ipse cum peditum agmine castris egreditur, nec ex ordine solito quicquam acie instruenda mutat.equitum iam diu anceps pugna erat nec ipsa per se decerni poterat quia pulsis, quod prope in uicem fiebat, in aciem peditum tutus receptus erat;sed ubi iam haud plus quingentos passus acies inter sese aberant, signo receptui dato Scipio patefactisque ordinibus equitatum omnem leuemque armaturam in medium acceptam diuisamque in partes duas in subsidiis post cornua locat.inde ubi incipiendae iam pugnae tempus erat, Hispanos—ea media acies fuit—presso gradu incedere iubet; ipse e dextro cornu—ibi namque praeerat—nuntium ad Silanum et Marcium mittit ut cornu extenderent in sinistram partem quemadmodum se tendentem ad dextram uidissent,et cum expeditis peditum equitumque prius pugnam consererent cum hoste quam coire inter se mediae acies possent.ita diductis cornibus cum ternis peditum cohortibus ternisque equitum turmis, ad hoc uelitibus, citato gradu in hostem ducebant sequentibus in obliquum aliis;sinus in medio erat, qua segnius Hispanorum signa incedebant.et iam conflixerant cornua cum quod roboris in acie hostium erat, Poeni ueterani Afrique, nondum ad teli coniectum uenissent, neque in cornua ut adiuuarent pugnantes discurrere auderent ne aperirent mediam aciem uenienti ex aduerso hosti.cornua ancipiti proelio urgebantur; eques leuisque armatura ltacgt uelites circumductis alis in latera incurrebant: cohortes a fronte urgebant ut abrumperent cornua a cetera acie;et cum ab omni parte haudquaquam par pugna erat, tum quod turba Baliarium tironumque Hispanorum Romano Latinoque militi obiecta erat.et procedente iam die uires etiam deficere Hasdrubalis exercitum coeperant, oppressos matutino tumultu coactosque priusquam cibo corpora firmarent raptim in aciem exire;et ad id sedulo diem extraxerat Scipio ut sera pugna esset; nam ab septima demum hora peditum signa cornibus incucurrerunt;ad medias acies aliquanto serius peruenit pugna, ita ut prius aestus a meridiano sole laborque standi sub armis et simul fames sitisque corpora adficerent quam manus cum hoste consererent.itaque steterunt scutis innixi. iam super cetera elephanti etiam tumultuoso genere pugnae equitum uelitumque et leuis armaturae consternati e cornibus in mediam aciem sese intulerant.fessi igitur corporibus animisque rettulere pedem, ordines tamen seruantes haud secus quam si imperio ducis cederet integra acies.sed cum eo ipso acrius ubi inclinatam sensere rem uictores se undique inueherent, nec facile impetus sustineri posset quamquam retinebat obsistebatque cedentibus Hasdrubal ab tergo esse colles tutumque receptum si modice se reciperent clamitans,tamen uincente metu uerecundiam cum proximus quisque hostem cederet, terga extemplo data, atque in fugam sese omnes effuderunt.ac primo consistere signa in radicibus collium ac reuocare in ordines militem coeperant cunctantibus in aduersum collem erigere aciem Romanis; deinde ut inferri impigre signa uiderunt, integrata fuga in castra pauidi compelluntur.nec procul uallo Romanus aberat; cepissetque tanto impetu castra nisi ex uehementi sole, qualis inter graues imbre nubes effulget, tanta uis aquae deiecta esset ut uix in castra sua receperint se uictores, quosdam etiam religio ceperit ulterius quicquam eo die conandi.Carthaginienses, quamquam fessos labore ac uolneribus nox imberque ad necessariam quietem uocabat,tamen quia metus et periculum cessandi non dabat tempus prima luce oppugnaturis hostibus castra, saxis undique circa ex propinquis uallibus congestis augent uallum, munimento sese quando in armis parum praesidii foret defensuri;sed transitio sociorum fuga ut tutior mora uideretur fecit. principium defectionis ab Attene regulo Turdetanorum factum est;is cum magna popularium manu transfugit; inde duo munita oppida cum praesidiis tradita a praefectis Romano;