non enim detractationem eam munerum militiae, sed apertam defectionem a populo Romano esse.redirent itaque propere in colonias et tamquam integra re, locuti magis quam ausi tantum nefas, cum suis consulerent. admonerent non Campanos neque Tarentinos esse eos sed Romanos,inde oriundos, inde in colonias atque in agrum bello captum stirpis augendae causa missos. quae liberi parentibus deberent, ea illos Romanis debere, si ulla pietas, si memoria antiquae patriae esset.consulerent igitur de integro; nam tum quidem quae temere agitassent, ea prodendi imperii Romani, tradendae Hannibali uictoriae esse.cum alternis haec consules diu iactassent, nihil moti legati neque se quid donum renuntiarent habere dixerunt neque senatum suum quid noui consuleret, ubi nec miles qui legeretur nec pecunia quae daretur in stipendium esset.cum obstinatos eos uiderent consules, rem ad senatum detulerunt, ubi tantus pauor animis hominum est iniectus ut magna pars actum de imperio diceret: idem alias colonias facturas, idem socios; consensisse omnes ad prodendam Hannibali urbem Romanam.consules hortari et consolari senatum et dicere alias colonias in fide atque officio pristino fore: eas quoque ipsas quae officio decesserint si legati circa eas colonias mittantur qui castigent, non qui precentur, uerecundiam imperii habituras esse.permissum ab senatu iis cum esset, agerent facerentque ut e re publica ducerent, pertemptatis prius aliarum coloniarum animis citauerunt legatos quaesiueruntque ab iis ecquid milites ex formula paratos haberent.pro duodeuiginti coloniis M. Sextilius Fregellanus respondit et milites paratos ex formula esse, et si pluribus opus esset plures daturos, et quidquid aliud imperaret uelletque populus Romanus enixe facturos;ad id sibi neque opes deesse, animum etiam superesse.consules parum sibi uideri praefati pro merito eorum sua uoce conlaudari [eos] nisi uniuersi patres iis in curia gratias egissent, sequi in senatum eos iusserunt.senatus quam poterat honoratissimo decreto adlocutos eos, mandat consulibus ut ad populum quoque eos producerent, et inter multa alia praeclara quae ipsis maioribusque suis praestitissent recens etiam meritum eorum in rem publicam commemorarent.ne nunc quidem post tot saecula sileantur fraudenturue laude sua: Signini fuere et Norbani Saticulanique et Fregellani et Lucerini et Uenusini et Brundisini et Hadriani et Firmani et Ariminenses,et ab altero mari Pontiani et Paestani et Cosani, et mediterranei Beneuentani et Aesernini et Spoletini et Placentini et Cremonenses.harum coloniarum subsidio tum imperium populi Romani stetit, iisque gratiae in senatu et apud populum actae.duodecim aliarum coloniarum quae detractauerunt imperium mentionem fieri patres uetuerunt, neque illos dimitti neque retineri neque appellari a consulibus; ea tacita castigatio maxime ex dignitate populi Romani uisa est.cetera expedientibus quae ad bellum opus erant consulibus, aurum uicesimarium quod in sanctiore aerario ad ultimos casus seruabatur promi placuit.prompta ad quattuor milia pondo auri. inde quingena pondo data consulibus et M. Marcello et P. Sulpicio proconsulibus et L. Ueturio praetori qui Galliam prouinciam erat sortitus, additumque Fabio consuli centum pondo auri praecipuum quod in arcem Tarentinam portaretur;cetero auro usi sunt ad uestimenta praesenti pecunia locanda exercitui qui in Hispania bellum secunda sua fama ducisque gerebat.prodigia quoque priusquam ab urbe consules proficiscerentur procurari placuit.in Albano monte tacta de caelo erant signum Iouis arborque templo propinqua, et Ostiae lacus, et Capuae murus Fortunaeque aedis, et Sinuessae murus portaque.haec de caelo tacta: cruentam etiam fluxisse aquam Albanam quidam auctores erant, et Romae intus in cella aedis Fortis Fortunae de capite signum quod in corona erat in manum sponte sua prolapsum.et Priuerni satis constabat bouem locutum uolturiumque frequenti foro in tabernam deuolasse, et Sinuessae natum ambiguo inter marem ac feminam sexu infantem,quos androgynos uolgus, ut pleraque, faciliore ad duplicanda uerba Graeco sermone appellat, et lacte pluuisse et cum elephanti capite puerum natum.ea prodigia hostiis maioribus procurata, et supplicatio circa omnia puluinaria, obsecratio in unum diem indicta; et decretum ut C. Hostilius praetor ludos Apollini sicut iis annis uoti factique erant uoueret faceretque.per eos dies et censoribus creandis Q. Fuluius consul comitia habuit. creati censores ambo qui nondum consules fuerant, M. Cornelius Cethegus P. Sempronius Tuditanus .