desertam recoli terram, tandem frugiferam ipsis cultoribus populoque Romano pace ac bello fidissimum annonae subsidium.exim Muttine, et si quorum aliorum merita erga populum Romanum erant in senatum introductis honores omnibus ad exsoluendam fidem a consule habiti.Muttines etiam ciuis Romanus factus, rogatione ab tribunis plebis ex auctoritate patrum ad plebem lata.dum haec Romae geruntur, M. Ualerius quinquaginta nauibus cum ante lucem ad Africam accessisset, improuiso in agrum Uticensem escensionem fecit;eumque late depopulatus multis mortalibus cum alia omnis generis praeda captis ad naues redit et ad Siciliam tramisit, tertio decimo die quam profectus inde erat Lilybaeum reuectus.ex captiuis quaestione habita haec comperta consulique Laeuino omnia ordine perscripta ut sciret quo in statu res Africae essent:quinque milia Numidarum cum Masinissa, Galae filio, acerrimo iuuene, Carthagine esse, et alios per totam Africam milites mercede conduci qui in Hispaniam ad Hasdrubalem traicerentur, ut is quam maximo exercitu primo quoque tempore in Italiam transgressus iungeret se Hannibali;in eo positam uictoriam credere Carthaginienses;classem praeterea ingentem apparari ad Siciliam repetendam eamque se credere breui traiecturam.haec recitata a consule ita mouere senatum ut non exspectanda comitia consuli censeret, sed dictatore comitiorum habendorum causa dicto extemplo in prouinciam redeundum.illa disceptatio tenebat quod consul in Sicilia se M. Ualerium Messallam qui tum classi praeesset dictatorem dicturum esse aiebat, patres extra Romanum agrum—eum autem Italia terminari—negabant dictatorem dici posse.M. Lucretius tribunus plebis cum de ea re consuleret, ita decreuit senatus ut consul priusquam ab urbe discederet populum rogaret quem dictatorem dici placeret, eumque quem populus iussisset diceret dictatorem; si consul noluisset, praetor populum rogaret; si ne is quidem uellet, tum tribuni ad plebem ferrent.cum consul se populum rogaturum negasset quod suae potestatis esset, praetoremque uetuisset rogare, tribuni plebem rogarunt, plebesque sciuit ut Q. Fuluius , qui tum ad Capuam erat, dictator diceretur.sed quo die id plebis concilium futurum erat, consul clam nocte in Siciliam abiit; destitutique patres litteras ad M. Claudium mittendas censuerunt ut desertae ab collega rei publicae subueniret diceretque quem populus iussisset dictatorem.ita a M. Claudio consule Q. Fuluius dictator dictus, et ex eodem plebis scito ab Q. Fuluio dictatore P. Licinius Crassus pontifex maximus magister equitum dictus.dictator postquam Romam uenit, C. Sempronium Blaesum legatum quem ad Capuam habuerat in Etruriam prouinciam ad exercitum misit in locum C. Calpurni praetoris, quem ut Capuae exercituique suo praeesset litteris exciuit. ipse comitia in quem diem primum potuit edixit;quae certamine inter tribunos dictatoremque iniecto perfici non potuerunt.Galeria iuniorum, quae sorte praerogatiua erat, Q. Fuluium et Q. Fabium consules dixerat, eodemque iure uocatae inclinassent ni se tribuni plebis C. et L. Arrenii interposuissent,qui neque magistratum continuari satis ciuile esse aiebant et multo foedioris exempli eum ipsum creari qui comitia haberet;itaque si suum nomen dictator acciperet, se comitiis intercessuros: si aliorum praeterquam ipsius ratio haberetur, comitiis se moram non facere.dictator causam comitiorum auctoritate senatus, plebis scito, exemplis tutabatur:namque Cn. Seruilio consule cum C. Flaminius alter consul ad Trasumennum cecidisset, ex auctoritate patrum ad plebem latum plebemque sciuisse ut, quoad bellum in Italia esset, ex iis qui consules fuissent quos et quotiens uellet reficiendi consules populo ius esset;exemplaque in eam rem se habere, uetus L. Postumi Megelli , qui interrex iis comitiis quae ipse habuisset consul cum C. Iunio Bubulco creatus esset, recens Q. Fabi , qui sibi continuari consulatum nisi id bono publico fieret profecto nunquam sisset.his orationibus cum diu certatum esset, postremo ita inter dictatorem ac tribunos conuenit ut eo quod censuisset senatus staretur.patribus id tempus rei publicae uisum est ut per ueteres et expertos bellique peritos imperatores res publica gereretur; itaque moram fieri comitiis non placere.concedentibus tribunis, comitia habita; declarati consules Q. Fabius Maximus quintum, Q. Fuluius Flaccus quartum.praetores inde creati L. Ueturius Philo , T. Quinctius Crispinus , C. Hostilius Tubulus , C. Aurunculeius . magistratibus in annum creatis Q. Fuluius dictatura se abdicauit.