multorum eo inclinant sententiae ut, dum fessum uia ac uigiliis reficeret militem Nero, simul et ad noscendum hostem paucos sibi sumeret dies, tempus pugnandi differretur.Nero non suadere modo sed summa ope orare institit ne consilium suum quod tutum celeritas fecisset temerarium morando facerent;errore qui non diuturnus futurus esset uelut torpentem Hannibalem nec castra sua sine duce relicta adgredi nec ad sequendum se iter intendisse. antequam se moueat deleri exercitum Hasdrubalis posse redirique in Apuliam.qui prolatando spatium hosti det, eum et illa castra prodere Hannibali et aperire in Galliam iter ut per otium ubi uelit Hasdrubali coniungatur.extemplo signum dandum et exeundum in aciem abutendumque errore hostium absentium praesentiumque dum neque illi sciant cum paucioribus nec hi cum pluribus et ualidioribus rem esse.consilio dimisso signum pugnae proponitur confestimque in aciem procedunt.iam hostes ante castra instructi stabant. moram pugnae attulit quod Hasdrubal prouectus ante signa cum paucis equitibus scuta uetera hostium notauit quae ante non uiderat et strigosiores equos; multitudo quoque maior solita uisa est.suspicatus enim id quod erat, receptui propere cecinit ac misit ad flumen unde aquabantur ubi et excipi aliqui possent et notari oculis si qui forte adustioris coloris ut ex recenti uia essent;simul circumuehi procul castra iubet specularique num auctum aliqua parte sit uallum, et ut attendant semel bisne signum canat in castris.ea cum ordine relata omnia essent, castra nihil aucta errorem faciebant; bina erant, sicut ante aduentum consulis alterius fuerant, una M. Liui , altera L. Porci ; neutris quicquam quo latius tenderetur ad munimenta adiectum.illud ueterem ducem adsuetumque Romano hosti mouit quod semel in praetoriis castris signum, bis in consularibus referebant cecinisse; duos profecto consules esse, et quonam modo alter ab Hannibale abscessisset cura angebat.minime id quod erat suspicari poterat, tantae rei frustratione Hannibalem elusum ut ubi dux, ubi exercitus esset cum quo castra coniuncta habuerit ignoraret:profecto haud mediocri clade absterritum insequi non ausum; magno opere uereri ne perditis rebus serum ipse auxilium uenisset Romanisque eadem iam fortuna in Italia quae in Hispania esset.interdum litteras suas ad eum non peruenisse credere interceptisque iis consulem ad sese opprimendum accelerasse. his anxius curis, exstinctis ignibus, uigilia prima dato signo ut taciti uasa conligerent, signa ferri iussit.in trepidatione et nocturno tumultu duces parum intente adseruati, alter in destinatis iam ante animo latebris subsedit, alter per uada nota Metaurum flumen tranauit. ita desertum ab ducibus agmen primo per agros palatur, fessique aliquot somno ac uigiliis sternunt corpora passim atque infrequentia relinquunt signa.Hasdrubal dum lux uiam ostenderet ripa fluminis signa ferri iubet, et per tortuosi amnis sinus flexusque cum errorem uoluens haud multum processisset, ubi prima lux transitum opportunum ostendisset transiturus erat.sed cum, quantum a mari abscedebat, tanto altioribus coercentibus amnem ripis non inueniret uada, diem terendo spatium dedit ad insequendum sese hosti.Nero primum cum omni equitatu aduenit: Porcius deinde adsecutus cum leui armatura.qui cum fessum agmen carperent ab omni parte incursarentque, et iam omisso itinere quod fugae simile erat castra metari Poenus in tumulo super fluminis ripam uellet,aduenit Liuius peditum omnibus copiis non itineris modo sed ad conserendum extemplo proelium instructis armatisque.sed ubi omnes copias coniunxerunt directaque acies est, Claudius dextro in cornu, Liuius ab sinistro pugnam instruit: media acies praetori tuenda data.Hasdrubal omissa munitione castrorum postquam pugnandum uidit, in prima acie ante signa elephantos conlocat: circa eos laeuo in cornu aduersus Claudium Gallos opponit, haud tantum iis fidens quantum ab hoste timeri eos credebat:ipse dextrum cornu aduersus M. Liuium sibi atque Hispanis—et ibi maxime in uetere militespem habebat—sumpsit: Ligures in medio post elephantos positi. sed longior quam latior acies erat; Gallos prominens collis tegebat;ea frons quam Hispani tenebant cum sinistro Romanorum cornu concurrit: dextra omnis acies extra proelium eminens cessabat; collis oppositus arcebat ne aut a fronte aut ab latere adgrederentur.inter Liuium Hasdrubalemque ingens contractum certamen erat, atroxque caedes utrimque edebatur.ibi duces ambo, ibi pars maior peditum equitumque Romanorum, ibi Hispani uetus miles peritusque Romanae pugnae, et Ligures durum in armis genus. eodem uersi elephanti, qui primo impetu turbauerant antesignanos et iam signa mouerant loco;