quid futurum, si id palam fiat et aut insequi Neronem cum sex milibus armatorum profectum Hannibal toto exercitu uelit aut castra inuadere praedae relicta, sine uiribus, sine imperio, sine auspicio?ueteres eius belli clades, duo consules proximo anno interfecti terrebant: et ea omnia accidisse cum unus imperator, unus exercitus hostium in Italia esset: nunc duo bella Punica facta, duos ingentes exercitus, duos prope Hannibales in Italia esse.quippe et Hasdrubalem patre eodem Hamilcare genitum, aeque impigrum ducem, per tot annos in Hispania Romano exercitatum bello, gemina uictoria insignem, duobus exercitibus cum clarissimis ducibus deletis.nam itineris quidem celeritate ex Hispania et concitatis ad arma Gallicis gentibus multo magis quam Hannibalem ipsum gloriari posse;quippe in iis locis hunc coegisse exercitum quibus ille maiorem partem militum fame ac frigore, quae miserrima mortis genera sint, amisisset.adiciebant etiam periti rerum Hispaniae haud cum ignoto eum duce C. Nerone congressurum sed quem in saltu impedito deprensus forte haud secus quam puerum conscribendis fallacibus condicionibus pacis frustratus elusisset.omnia maiora etiam uero praesidia hostium, minora sua, metu interprete semper in deteriora inclinato, ducebant.Nero postquam iam tantum interualli ab hoste fecerat ut detegi consilium satis tutum esset, paucis milites adloquitur. negat ullius consilium imperatoris in speciem audacius, re ipsa tutius fuisse quam suum:ad certam eos se uictoriam ducere;quippe ad quod bellum collega non ante quam ad satietatem ipsius peditum atque equitum datae ab senatu copiae fuissent, maiores instructioresque quam si aduersus ipsum Hannibalem iret, profectus sit, eos ipsos quantumcumque uirium momentum addiderint rem omnem inclinaturos.auditum modo in acie—nam ne ante audiatur, daturum operam—alterum consulem et alterum exercitum aduenisse haud dubiam uictoriam facturum.famam bellum conficere et parua momenta in spem metumque impellere animos. gloriae quidem ex re bene gesta partae fructum prope omnem ipsos laturos;semper quod postremum adiectum sit id rem totam uideri traxisse. cernere ipsos quo concursu, qua admiratione, quo fauore hominum iter suum celebretur.et hercule per instructa omnia ordinibus uirorum mulierumque undique ex agris effusorum inter uota ac preces et laudes ibant. illos praesidia rei publicae, uindices urbis Romanae imperiique appellabant: in illorum armis dextrisque suam liberorumque suorum salutem ac libertatem repositam esse.deos omnes deasque precabantur ut illis faustum iter, felix pugna, matura ex hostibus uictoria esset, damnarenturque ipsi uotorum quae pro iis suscepissent ut,quemadmodum nunc solliciti prosequerentur eos, ita paucos post dies laeti ouantibus uictoria obuiam irent.inuitare inde pro se quisque et offerre et fatigare precibus ut quae ipsis iumentisque usui essent ab se potissimum sumerent; benigne omnia cumulata dare.modestia certare milites ne quid ultra usum necessarium sumerent; nihil morari, nec ab signis absistere cibum capientes; diem ac noctem ire; uix quod satis ad naturale desiderium corporum esset quieti dare.et ad collegam praemissi erant qui nuntiarent aduentum percontarenturque clam an palam, interdiu an noctu uenire sese uellet, iisdem an aliis considere castris. nocte clam ingredi uisum est.tessera per castra ab Liuio consule data erat ut tribunus tribunum, centurio centurionem, eques equitem, pedes peditem acciperet:neque enim dilatari castra opus esse, ne hostis aduentum alterius consulis sentiret; et coartatio plurium in angusto tendentium facilior futura erat quod Claudianus exercitus nihil ferme praeter arma secum in expeditionem tulerat.ceterum in ipso itinere auctum uoluntariis agmen erat, offerentibus ultro sese et ueteribus militibus perfunctis iam militia et iuuenibus, quos certatim nomina dantes, si quorum corporis species roburque uirium aptum militiae uidebatur, conscripserat.ad Senam castra alterius consulis erant, et quingentos ferme [inde] passus Hasdrubal aberat. itaque cum iam appropinquaret, tectus montibus substitit Nero ne ante noctem castra ingrederetur.silentio ingressi ab sui quisque ordinis hominibus in tentoria abducti cum summa omnium laetitia hospitaliter excipiuntur. postero die consilium habitum, cui et L. Porcius Licinus praetor adfuit.castra iuncta consulum castris habebat, et ante aduentum eorum per loca alta ducendo exercitum cum modo insideret angustos saltus ut transitum clauderet, modo ab latere aut ab tergo carperet agmen, ludificatus hostem omnibus artibus belli fuerat; is tum in consilio aderat.