tamen supra octo milia hominum occisa, [supra] septingenti capti; signa militaria nouem adempta; elephanti etiam, quorum nullus usus in repentina ac tumultuaria pugna fuerat, quattuor occisi, duo capti.circa quingentos Romanorum sociorumque uictores ceciderunt. postero die Poenus quieuit: Romanus, in aciem copiis eductis postquam neminem signa contra efferre uidit, spolia legi caesorum hostium et suorum corpora conlata in unum sepeliri iussit.inde insequentibus continuis diebus aliquot ita institit portis ut prope inferre signa uideretur,donec Hannibal tertia uigilia crebris ignibus tabernaculisque quae pars castrorum ad hostes uergebat et Numidis paucis qui in uallo portisque se ostenderent relictis profectus Apuliam petere intendit.ubi inluxit, successit uallo Romana acies, et Numidae ex composito paulisper in portis se ualloque ostentauere, frustratique aliquamdiu hostes citatis equis agmen suorum adsequuntur.consul ubi silentium in castris et ne paucos quidem qui prima luce obambulauerant parte ulla cernebat, duobus equitibus speculatum in castra praemissis postquam satis tuta omnia esse exploratum est, inferri signa iussit;tantumque ibi moratus dum milites ad praedam discurrunt receptui deinde cecinit multoque ante noctem copias reduxit.postero die prima luce profectus magnis itineribus famam et uestigia agminis sequens haud procul Uenusia hostem adsequitur.ibi quoque tumultuaria pugna fuit; supra duo milia Poenorum caesa. inde nocturnis montanisque itineribus Poenus ne locum pugnandi daret Metapontum petiit.Hanno inde—is enim praesidio eius loci praefuerat—in Bruttios cum paucis ad exercitum nouum comparandum missus: Hannibal copiis eius ad suas additis Uenusiam retro quibus uenerat itineribus repetit atque inde Canusium procedit.nunquam Nero uestigiis hostis abstiterat et Q. Fuluium , cum Metapontum ipse proficisceretur, in Lucanos ne regio ea sine praesidio esset arcessierat.inter haec ab Hasdrubale postquam a Placentiae obsidione abscessit quattuor Galli equites, duo Numidae cum litteris missi ad Hannibalem cum per medios hostes totam ferme longitudinem Italiae emensi essent,dum Metapontum cedentem Hannibalem sequuntur incertis itineribus Tarentum delati, a uagis per agros pabulatoribus Romanis ad Q. Claudium propraetorem deducuntur.eum primo incertis implicantes responsis ut metus tormentorum admotus fateri uera coegit, edocuerunt litteras se ab Hasdrubale ad Hannibalem ferre.cum iis litteris, sicut erant, signatis L. Uerginio tribuno militum ducendi ad Claudium consulem traduntur;duae simul turmae Samnitium praesidii causa missae. qui ubi ad consulem peruenerunt litteraeque lectae per interpretem sunt et ex captiuis percontatio facta,tum Claudius non id tempus esse rei publicae ratus quo consiliis ordinariis prouinciae suae quisque finibus per exercitus suoscum hoste destinato ab senatu bellum gereret—audendum ac nouandum aliquid improuisum, inopinatum, quod coeptum non minorem apud ciues quam hostes terrorem faceret, perpetratum in magnam laetitiam ex magno metuuerteret—, litteris Hasdrubalis Romam ad senatum missis simul et ipse patres conscriptos quid pararet edocet; monet ut cum in Umbria se occursurum Hasdrubal fratri scribat legionem a Capua Romam arcessant,dilectum Romae habeant, exercitum urbanum ad Narniam hosti opponant. haec senatu scripta.praemissi item per agrum Larinatem Marrucinum Frentanum Praetutianum, qua exercitum ducturus erat, ut omnes ex agris urbibusque commeatus paratos militi ad uescendum in uiam deferrent, equos iumentaque alia producerent ut uehiculorum fessis copia esset. ipse de toto exercitu ciuium sociorumque quod roboris erat delegit, sex milia peditum, mille equites;pronuntiat occupare se in Lucanis proximam urbem Punicumque in ea praesidium uelle; ut ad iter parati omnes essent. profectus nocte flexit in Picenum.et consul quidem quantis maximis itineribus poterat ad collegam ducebat, relicto Q. Catio legato qui castris praeesset.Romae haud minus terroris ac tumultus erat quam fuerat quadriennio ante cum castra Punica obiecta Romanis moenibus portisque fuerant. neque satis constabat animis tam audax iter consulis laudarent uituperarentne;apparebat, quo nihil iniquius est, ex euentu famam habiturum: castra prope Hannibalem hostem relicta sine duce cum exercitu cui detractum foret omne quod roboris, quod floris fuerit; et consulem in Lucanos ostendisse iter cum Picenum et Galliam peteret,castra relinquentem nulla alia re tutiora quam errore hostis qui ducem inde atque exercitus partem abisse ignoraret.