adhuc aduersa secundis pensando rem ad id tempus extractam esse.cum in Italia ad Trasumennum et Cannas praecipitasset Romana res, prospera bella in Hispania prolapsam eam erexisse;postea, cum in Hispania alia super aliam clades duobus egregiis ducibus amissis duos exercitus ex parte delesset, multa secunda in Italia Siciliaque gesta quassatam rem publicam excepisse;et ipsum interuallum loci, quod in ultimis terrarum oris alterum bellum gereretur, spatium dedisse ad respirandum.nunc duo bella in Italiam accepta, duo celeberrimi nominis duces circumstare urbem Romanam, et unum in locum totam periculi molem, omne onus incubuisse. qui eorum prior uicisset, intra paucos dies castra cum altero iuncturum.terrebat et proximus annus lugubris duorum consulum funeribus. his anxii curis homines digredientes in prouincias consules prosecuti sunt.memoriae proditum est plenum adhuc irae in ciues M. Liuium ad bellum proficiscentem monenti Q. Fabio ne priusquam genus hostium cognosset temere manum consereret, respondisse ubi primum hostium agmen conspexisset pugnaturum.cum quaereretur quae causa festinandi esset, 'aut ex hoste egregiam gloriam' inquit 'aut ex ciuibus uictis gaudium meritum certe, etsi non honestum, capiam'.priusquam Claudius consul in prouinciam perueniret per extremum finem agri †Larinatis ducentem in Sallentinos exercitum Hannibalem expeditis cohortibus adortus C. Hostilius Tubulus incomposito agmini terribilem tumultum intulit;ad quattuor milia hominum occidit, nouem signa militaria cepit. mouerat ex hibernis ad famam hostis Q. Claudius , qui per urbes agri Sallentini castra disposita habebat.itaque ne cum duobus exercitibus simul confligeret Hannibal nocte castra ex agro Tarentino mouit atque in Bruttios concessit.Claudius in Sallentinos agmen conuertit, Hostilius Capuam petens obuius ad Uenusiam fuit consuli Claudio.ibi ex utroque exercitu electa peditum quadraginta milia, duo milia et quingenti equites, quibus consul aduersus Hannibalem rem gereret: reliquas copias Hostilius Capuam ducere iussus ut Q. Fuluio proconsuli traderet.Hannibal undique contracto exercitu quem in hibernis aut in praesidiis agri Bruttii habuerat, in Lucanos ad Grumentum uenit spe recipiendi oppida quae per metum ad Romanos defecissent.eodem a Uenusia consul Romanus exploratis itineribus contendit et mille fere et quingentos passus castra locat ab hoste.Grumenti moenibus prope iniunctum uidebatur Poenorum uallum; quingenti passus intererant.castra Punica ac Romana interiacebat campus: colles imminebant nudi sinistro lateri Carthaginiensium, dextro Romanorum, neutris suspecti quod nihil siluae neque ad insidias latebrarum habebant.in medio campo ab stationibus procursantes certamina haud satis digna dictu serebant. id modo Romanum quaerere apparebat ne abire hostem pateretur: Hannibal inde euadere cupiens totis uiribus in aciem descendebat.tum consul ingenio hostis usus, quo minus in tam apertis collibus timeri insidiae poterant, quinque cohortes additis quinque manipulis nocte iugum superare et in auersis collibus considere iubet:tempus exsurgendi ex insidiis et adgrediendi hostem Ti. Claudium Asellum tribunum militum et P. Claudium praefectum socium edocet, quos cum iis mittebat.ipse luce prima copias omnes peditum equitumque in aciem eduxit. paulo post et ab Hannibale signum pugnae propositum est clamorque in castris ad arma discurrentium est sublatus; inde eques pedesque certatim portis ruere ac palati per campum properare ad hostes.quos ubi effusos consul uidet, tribuno militum tertiae legionis C. Aurunculeio imperat ut equites legionis quanto maximo impetu possit in hostem emittat:ita pecorum modo incompositos toto passim se campo fudisse ut sterni obterique priusquam instruantur possint.nondum Hannibal e castris exierat cum pugnantium clamorem audiuit; itaque excitus tumultu raptim ad hostem copias agit.iam primos occupauerat equestris terror; peditum etiam prima legio et dextra ala proelium inibat. incompositi hostes, ut quemque aut pediti aut equiti casus obtulit, ita conserunt manus.crescit pugna subsidiis et procurrentium ad certamen numero augetur; pugnantesque —quod nisi in uetere exercitu et duce ueteri haud facileest—inter tumultum ac terrorem instruxisset Hannibal, ni cohortium ac manipulorum decurrentium per colles clamor ab tergo auditus metum ne intercluderentur a castris iniecisset.inde pauor incussus et fuga passim fieri coepta est; minorque caedes fuit, quia propinquitas castrorum breuiorem fugam perculsis fecit.equites enim tergo inhaerebant; in transuersa latera inuaserant cohortes secundis collibus uia nuda ac facili decurrentes.