nam et belli terror duplicatus noui hostis in Italiam aduentu et minus iuuentutis erat unde scriberent milites.itaque colonos etiam maritimos, qui sacrosanctam uacationem dicebantur habere, dare milites cogebant. quibus recusantibus edixere in diem certam ut quo quisque iure uacationem haberet ad senatum deferret.ea die ad senatum hi populi uenerunt, Ostiensis Alsiensis Antias Anxurnas Minturnensis Sinuessanus, et ab supero mari Senensis. cum uacationes suas quisque populus recitaret, nullius cum in Italia hostis esset praeter Antiatem Ostiensemque uacatio obseruata est;et earum coloniarum iuniores iure iurando adacti supra dies triginta non pernoctaturos se extra moenia coloniae suae donec hostis in Italia esset.cum omnes censerent primo quoque tempore consulibus eundum ad bellum—nam et Hasdrubali occurrendum esse descendenti ab Alpibus ne Gallos Cisalpinos neue Etruriam erectam in spem rerum nouarum sollicitaret,et Hannibalem suo proprio occupandum bello ne emergere ex Bruttiis atque obuiam ire fratri posset—, Liuius cunctabatur parum fidens suarum prouinciarum exercitibus:collegam ex duobus consularibus egregiis exercitibus et tertio cui Q. Claudius Tarenti praeesset electionem habere; intuleratque mentionem de uolonibus reuocandis ad signa.senatus liberam potestatem consulibus fecit et supplendi unde uellent et eligendi de omnibus exercitibus quos uellent permutandique ex prouinciis quos e re publica censerent esse traducendos. ea omnia cum summa concordia consulum acta.uolones in undeuicensimam et uicensimam legiones scripti.magni roboris auxilia ex Hispania quoque a P. Scipione M. Liuio missa quidam ad id bellum auctores sunt, octo milia Hispanorum Gallorumque et duo milia de legione militum, equitum mille octingentos mixtos Numidas Hispanosque;M. Lucretium has copias nauibus aduexisse; et sagittariorum funditorumque ad tria milia ex Sicilia C. Mamilium misisse.auxerunt Romae tumultum litterae ex Gallia allatae abL. Porcio praetore: Hasdrubalem mouisse ex hibernis et iam Alpes transire; octo milia Ligurum conscripta armataque coniunctura se transgresso in Italiam esse nisi mitteretur in Ligures qui eos bello occuparet; se cum inualido exercitu quoad tutum putaret progressurum.hae litterae consules raptim confecto dilectu maturius quam constituerant exire in prouincias coegerunt ea mente ut uterque hostem in sua prouincia contineret neque coniungi aut conferre in unum uires pateretur.plurimum in eam rem adiuuit opinio Hannibalis quod, etsi ea aestate transiturum in Italiam fratrem crediderat, recordando quae ipse in transitu nunc Rhodani nunc Alpium cum hominibus locisque pugnando per quinque menses exhausisset, haudquaquam tam facilem maturumque transitum exspectabat;ea tardius mouendi ex hibernis causa fuit.ceterum Hasdrubali et sua et aliorum spe omnia celeriora atque expeditiora fuere. non enim receperunt modo Aruerni eum deincepsque aliae Gallicae atque Alpinae gentes, sed etiam secutae sunt ad bellum;et cum per munita pleraque transitu fratris quae antea inuia fuerant ducebat, tum etiam duodecim annorum adsuetudine peruiis Alpibus factis inter mitiora iam transibant hominum ingenia.inuisitati namque antea alienigenis nec uidere ipsi aduenam in sua terra adsueti, omni generi humano insociabiles erant; et primo ignari quo Poenus pergeret suas rupes suaque castella et pecorum hominumque praedam peti crediderant;fama deinde Punici belli quo duodecimum annum Italia urebatur satis edocuerat uiam tantum Alpes esse; duas praeualidas urbes magno inter se maris terrarumque spatio discretas de imperio et opibus certare. hae causae aperuerant Alpes Hasdrubali.ceterum quod celeritate itineris profectum erat,id mora ad Placentiam dum frustra obsidet magis quam oppugnat corrupit.crediderat campestris oppidi facilem expugnationem esse, et nobilitas coloniae induxerat eum, magnum se excidio eius urbis terrorem ceteris ratum iniecturum.non ipse se solum ea oppugnatione impediit, sed Hannibalem post famam transitus eius tanto spe sua celeriorem iam mouentem ex hibernis continuerat,quippe reputantem non solum quam lenta urbium oppugnatio esset sed etiam quam ipse frustra eandem illam coloniam ab Trebia uictor regressus temptasset.consules diuersis itineribus profecti ab urbe uelut in duo pariter bella distenderant curas hominum, simul recordantium quas primus aduentus Hannibalis intulisset Italiae clades, simul cum illa angeret cura, quos tam propitios urbi atque imperio fore deos ut eodem tempore utrobique res publica prospere gereretur?