de Hasdrubalis aduentu in Italiam cura in dies crescebat. Massiliensium primum legati nuntiauerant eum in Galliam transgressum erectosque aduentu eius,quia magnum pondus auri attulisse diceretur ad mercede auxilia conducenda, Gallorum animos. missi deinde cum iis legati ab Roma Sex.Antistius et M. Raecius ad rem inspiciendam rettulerant misisse se cum Massiliensibus ducibus qui per hospites eorum principes Gallorum omnia explorata referrent;pro comperto habere Hasdrubalem ingenti iam coacto exercitu proximo uere Alpes traiecturum, nec tum eum quicquam aliud morari nisi quod clausae hieme Alpes essent.in locum M. Marcelli P. Aelius Paetus augur creatus inauguratusque, et Cn. Cornelius Dolabella rex sacrorum inauguratus est in locum M. Marci qui biennio ante mortuus erat.hoc eodem anno et lustrum conditum est a censoribus P. Sempronio Tuditano et M. Cornelio Cethego .censa ciuium capita centum triginta septem milia centum octo, minor aliquanto numerus quam qui ante bellum fuerat.eo anno primum ex quo Hannibal in Italiam uenisset comitium tectum esse memoriae proditum est, et ludos Romanos semel instauratos ab aedilibus curulibus Q. Metello et C. Seruilio .et plebeiis ludis biduum instauratum a C. Mamilio et M. Caecilio Metello aedilibus plebis; et tria signa ad Cereris iidem dederunt; et Iouis epulum fuit ludorum causa.consulatum inde ineunt C. Claudius Nero et M. Liuius iterum, qui quia iam designati prouincias sortiti erant, praetores sortiti iusserunt.C. Hostilio iurisdictio urbana euenit; addita et peregrina, ut tres in prouincias exire possent. A. Hostilio Sardinia , C. Mamilio Sicilia , L. Porcio Gallia euenit. summa legionum trium et uiginti ita per prouincias diuisa:binae consulum essent, quattuor Hispania haberet, binas tres praetores,in Sicilia et Sardinia et Gallia, duas C. Terentius in Etruria, duas Q. Fuluius in Bruttiis, duas Q. Claudius circa Tarentum et Sallentinos, unam C. Hostilius Tubulus Capuae;duae urbanae ut scriberentur. primis quattuor legionibus populus tribunos creauit: in ceteras consules miserunt.priusquam consules proficiscerentur nouendiale sacrum fuit quia Ueiis de caelo lapidauerat.sub unius prodigii, ut fit, mentionem alia quoque nuntiata: Minturnis aedem Iouis et lucum Maricae, item Atellae murum et portam de caelo tactam;Minturnenses, terribilius quod esset, adiciebant sanguinis riuum in porta fluxisse; et Capuae lupus nocte portam ingressus uigilem laniauerat.haec procurata hostiis maioribus prodigia et supplicatio diem unum fuit ex decreto pontificum. inde iterum nouendiale instauratum quod in Armilustro lapidibus uisum pluere.liberatas religione mentes turbauit rursus nuntiatum Frusinone natum esse infantem quadrimo parem nec magnitudine tam mirandum quam quod is quoque, ut Sinuessae biennio ante, incertus mas an femina esset natus erat.id uero haruspices ex Etruria acciti foedum ac turpe prodigium dicere: extorrem agro Romano, procul terrae contactu, alto mergendum. uiuum in arcam condidere prouectumque in mare proiecerunt.decreuere item pontifices ut uirgines ter nouenae per urbem euntes carmen canerent. id cum in Iouis Statoris aede discerent conditum ab Liuio poeta carmen, tacta de caelo aedis in Auentino Iunonis reginae;prodigiumque id ad matronas pertinere haruspices cum respondissent donoque diuam placandam esse,aedilium curulium edicto in Capitolium conuocatae quibus in urbe Romana intraque decimum lapidem ab urbe domicilia essent, ipsae inter se quinque et uiginti delegerunt ad quas ex dotibus stipem conferrent;inde donum peluis aurea facta lataque in Auentinum, pureque et caste a matronis sacrificatum.confestim ad aliud sacrificium eidem diuae ab decemuiris edicta dies, cuius ordo talis fuit. ab aede Apollinis boues feminae albae duae porta Carmentali in urbem ductae; post eas duo signa cupressea Iunonis reginae portabantur;tum septem et uiginti uirgines, longam indutae uestem, carmen in Iunonem reginam canentes ibant, illa tempestate forsitan laudabile rudibus ingeniis, nunc abhorrens et inconditum si referatur;uirginum ordinem sequebantur decemuiri coronati laurea praetextatique.a porta Iugario uico in forum uenere; in foro pompa constitit et per manus reste data uirgines sonum uocis pulsu pedum modulantes incesserunt.inde uico Tusco Uelabroque per bouarium forum in cliuum Publicium atque aedem Iunonis reginae perrectum. ibi duae hostiae ab decemuiris immolatae et simulacra cupressea in aedem inlata.deis rite placatis dilectum consules habebant acrius intentiusque quam prioribus annis quisquam meminerat habitum;