et summittendo se in priuatum fastigium quo minus conspectus eo solutior erat, et libertatem, cum aliis uanam ostendisset, totam in suam licentiam uerterat.neque enim omnia emebat aut eblandiebatur, sed uim etiam flagitiis adhibebat, periculosumque et uiris et parentibus erat moram incommoda seueritate libidini regiae fecisse;uni etiam principi Achaeorum Arato adempta uxor nomine Polycratia ac spe regiarum nuptiarum in Macedoniam asportata fuerat.per haec flagitia sollemni Nemeorum peracto paucisque additis diebus, Dymas est profectus ad praesidium Aetolorum quod ab Eleis accitum acceptumque in urbem erat eiciendum.Cycliadas—penes eum summa imperii erat— Achaeique ad Dymas regi occurrere, et Eleorum accensi odio quod a ceteris Achaeis dissentirent, et infensi Aetolis quos Romanum quoque aduersus se mouisse bellum credebant.profecti ab Dymis coniuncto exercitu transeunt Larisum amnem, qui Eleum agrum ab Dymaeo dirimit.primum diem quo fines hostium ingressi sunt populando absumpserunt; postero die acie instructa ad urbem accesserunt praemissis equitibus qui obequitando portis promptum ad excursiones genus lacesserent Aetolorum.ignorabant Sulpicium cum quindecim nauibus ab Naupacto Cyllenen traiecisse et expositis in terram quattuor milibus armatorum silentio noctis ne conspici agmen posset intrasse Elim.itaque improuisa res ingentem iniecit terrorem postquam inter Aetolos Eleosque Romana signa atque arma cognouere.et primo recipere suos uoluerat rex; deinde contracto iam inter Aetolos et Tralles—Illyriorum id est genus—certamine cum urgeri uideret suos, et ipse rex cum equitatu in cohortem Romanam incurrit.ibi equus pilo traiectus cum prolapsum super caput regem effudisset, atrox pugna utrimque accensa est, et ab Romanis impetu in regem facto et protegentibus regiis.insignis et ipsius pugna fuit cum pedes inter equites coactus esset proelium inire; dein cum iam impar certamen esset caderentque circa eum multi et uolnerarentur, raptus ab suis atque alteri equo iniectus fugit.eo die castra quinque milia passuum ab urbe Eleorum posuit; postero die ad propinquum Eleorum castellum—Pyrgum uocant—copias omnes eduxit, quo agrestium multitudinem cum pecoribus metu populationum compulsam audierat.eam inconditam inermemque multitudinem primo statim terrore adueniens cepit; compensaueratque ea praeda quod ignominiae ad Elim acceptum fuerat.diuidenti praedam captiuosque—fuere autem quattuor milia hominum, pecorisque omnis generis ad uiginti milia—nuntius ex Macedonia uenit Aeropum quendam corrupto arcis praesidiique praefecto Lychnidum cepisse; tenere et Dassaretiorum quosdam uicos et Dardanos etiam concire.omisso igitur Achaico atque Aetolico bello, relictis tamen duobus milibus et quingentis omnis generis armatorum cum Menippo et Polyphanta ducibus ad praesidium sociorum,profectus ab Dymis per Achaiam Boeotiamque et Euboeam decimis castris Demetriadem in Thessaliam peruenit.ibi alii maiorem adferentes tumultum nuntii occurrunt, Dardanos in Macedoniam effusos Orestidem iam tenere ac descendisse in Argestaeum campum, famamque inter barbaros celebrem esse Philippum occisum.expeditione ea qua cum populatoribus agri ad Sicyonem pugnauit, in arborem inlatus impetu equi ad eminentem ramum cornu alterum galeae praefregit;id inuentum ab Aetolo quodam perlatumque in Aetoliam ad Scerdilaedum, cui notum erat insigne galeae, famam interfecti regis uolgauit.post profectionem ex Achaia regis Sulpicius Aeginam classe profectus cum Attalo sese coniunxit.Achaei cum Aetolis Eleisque haud procul Messene prosperam pugnam fecerunt. Attalus rex et P. Sulpicius Aeginae hibernarunt.exitu huius anni T. Quinctius consul, dictatore comitiorum ludorumque faciendorum causa dicto T. Manlio Torquato , ex uolnere moritur;alii Tarenti, alii in Campania mortuum tradunt; ita quod nullo ante bello acciderat, duo consules sine memorando proelio interfecti uelut orbam rem publicam reliquerant. dictator Manlius magistrum equitum C. Seruilium —tum aedilis curulis erat—dixit.senatus quo die primum est habitus ludos magnos facere dictatorem iussit, quos M. Aemilius praetor urbanus C. Flaminio , Cn. Seruilio consulibus fecerat et in quinquennium uouerat; tum dictator et fecit ludos et in insequens lustrum uouit.ceterum cum duo consulares exercitus tam prope hostem sine ducibus essent, omnibus aliis omissis una praecipua cura patres populumque incessit consules primo quoque tempore creandi et ut eos crearent potissimum quorum uirtus satis tuta a fraude Punica esset:cum toto eo bello damnosa praepropera ac feruida ingenia imperatorum fuissent, tum eo ipso anno consules nimia cupiditate conserendi cum hoste manum in necopinatam fraudem lapsos esse;