Capuae interim Flaccus dum bonis principum uendendis, agro qui publicatus erat locando—locauit autem omnem frumento—tempus terit, ne deesset materia in Campanos saeuiendi, nouum in occulto gliscens per indicium protractum est facinus.milites aedificiis emotos, simul ut cum agro tecta urbis fruenda locarentur, simul metuens ne suum quoque exercitum sicut Hannibalis nimia urbis amoenitas emolliret, in portis murisque sibimet ipsos tecta militariter coegerat aedificare;erant autem pleraque ex cratibus ac tabulis facta, alia harundine texta, stramento intecta, omne uelut de industria alimentum ignis.haec noctis una hora omnia ut incenderent, centum septuaginta Campani principibus Blossiis fratribus coniurauerunt.indicio eius rei ex familia Blossiorum facto, portis repente iussu proconsulis clausis cum ad arma signo dato milites concurrissent, comprehensi omnes qui in noxa erant, et quaestione acriter habita damnati necatique; indicibus libertas et aeris dena milia data.Nucerinos et Acerranos, querentes ubi habitarent non esse, Acerris ex parte incensis, Nuceria deleta, Romam Fuluius ad senatum misit.Acerranis permissum, ut aedificarent, quae incensa erant: Nucerini Atellam quia id maluerant, Atellanis Calatiam migrare iussis, traducti.inter multas magnasque res, quae nunc secundae, nunc aduersae occupabant cogitationes hominum, ne Tarentinae quidem arcis excidit memoria.M. Ogulnius et P. Aquilius in Etruriam legati ad frumentum coemendum quod Tarentum portaretur profecti, et mille milites de exercitu urbano, par numerus Romanorum sociorumque, eodem in praesidium cum frumento missi.iam aestas in exitu erat comitiorumque consularium instabat tempus; sed litterae Marcelli, negantis e re publica esse uestigium abscedi ab Hannibale cui cedenti certamenque abnuenti grauis ipse instaret,patribus curam iniecerant ne aut consulem tum maxime res agentem a bello auocarent aut in annum consules deessent.optimum uisum est, quamquam extra Italiam esset, Ualerium potius consulem ex Sicilia reuocari.ad eum litterae iussu senatus ab L. Manlio praetore urbano missae cum litteris consulis M. Marcelli , ut ex iis nosceret quae causa patribus eum potius quam collegam reuocandi ex prouincia esset.eo fere tempore legati ab rege Syphace Romam uenerunt, quae is prospera proelia cum Carthaginiensibus fecisset, memorantes:regem nec inimiciorem ulli populo quam Carthaginiensi nec amiciorem quam Romano esse adfirmabant; misisse eum antea legatos in Hispaniam ad Cn. et P. Cornelios imperatores Romanos: nunc ab ipso uelut fonte petere Romanam amicitiam uoluisse.senatus non legatis modo benigne respondit, sed et ipse legatos cum donis ad regem misit, L. Genucium , P. Poetelium , P. Popillium .dona tulere togam et tunicam purpuream, sellam eburneam, pateram ex quinque pondo auri factam.protinus et alios Africae regulos iussi adire; iis quoque quae darentur portata, togae praetextae et terna pondo paterae aureae.et Alexandream ad Ptolomaeum et Cleopatram reges M. Atilius et M'. Acilius , legati ad commemorandam renouandamque amicitiam missi, dona tulere, regi togam et tunicam purpuream cum sella eburnea, reginae pallam pictam cum amiculo purpureo. multa ea aestate qua haec facta sunt ex propinquis urbibus agrisque nuntiata sunt prodigia:Tusculi agnum cum ubere lactenti natum, Iouis aedis culmen fulmine ictum ac prope omni tecto nudatum;iisdem ferme diebus Anagniae terram ante portam ictam diem ac noctem sine ullo ignis alimento arsisse, et aues ad compitum Anagninum in luco Dianae nidos in arboribus reliquisse;Tarracinae in mari haud procul portu angues magnitudinis mirae lasciuientium piscium modo exsultasse;Tarquiniis porcum cum ore humano genitum, et in agro Capenate ad lucum Feroniae quattuor signa sanguine multo diem ac noctem sudasse. haec prodigia hostiis maioribus procurata decreto pontificum;et supplicatio diem unum Romae ad omnia puluinaria, alterum in Capenati agro ad Feroniae lucum indicta.M. Ualerius consul litteris excitus, prouincia exercituque mandato L. Cincio praetori, M. Ualerio Messalla praefecto classis cum parte nauium in Africam praedatum simul speculatumque quae populus Carthaginiensis ageret pararetque misso,ipse decem nauibus Romam profectus cum prospere peruenisset, senatum extemplo habuit, ubi de suis rebus gestis commemorauit:cum annos prope sexaginta in Sicilia terra marique magnis saepe cladibus bellatum esset, se eam prouinciam confecisse.neminem Carthaginiensem in Sicilia esse; neminem Siculum non esse; qui fugati metu inde afuerint, omnes in urbes, in agros suos reductos arare, serere;