octoginta erant et tres naues. cum his haud procul Clupea prospere pugnat Romanus. duodeuiginti nauibus captis, fugatis aliis cum magna terrestri naualique praeda Lilybaeum rediit.eadem aestate et Philippus implorantibus Achaeis auxilium tulit, quos et Machanidas tyrannus Lacedaemoniorum finitimo bello urebat et Aetoli, nauibus per fretum quod Naupactum et Patras interfluit—Rhion incolae uocant— exercitu traiecto, depopulati erant.Attalum quoque regem Asiae, quia Aetoli summum gentis suae magistratum ad eum proximo †anno† concilio detulerant, fama erat in Europam traiecturum.ob haec Philippo in Graeciam descendenti ad Lamiam urbem Aetoli duce Pyrrhia, qui praetor in eum annum cum absente Attalo creatus erat, occurrerunt.habebant et ab Attalo auxilia secum et mille ferme ex Romana classe a P. Sulpicio missos. aduersus hunc ducem atque has copias Philippus bis prospero euentu pugnauit; mille admodum hostium utraque pugna occidit. inde cum Aetoli metu compulsi Lamiae urbis moenibus tenerent sese, Philippus ad Phalara exercitum duxit;in Maliaco sinu is locus est, quondam frequenter habitatus propter egregium portum tutasque circa stationes et aliam opportunitatem maritimam terrestremque.eo legati ab rege Aegypti Ptolomaeo Rhodiisque et Atheniensibus et Chiis uenerunt ad dirimendum inter Philippum atque Aetolos bellum. adhibitus ab Aetolis et ex finitimis pacificator Amynander, rex Athamanum.omnium autem non tanta pro Aetolis cura erat, ferociori quam pro ingeniis Graecorum gente, quam ne Philippus regnumque eius rebus Graeciae, graue libertati futurum, immisceretur.de pace dilata consultatio est in concilium Achaeorum, concilioque ei et locus et dies certa indicta; interim triginta dierum indutiae impetratae.profectus inde rex per Thessaliam Boeotiamque Chalcidem Euboeae uenit ut Attalum, quem classe Euboeam petiturum audierat, portibus et litorum adpulsu arceret.inde praesidio relicto aduersus Attalum si forte interim traiecisset, profectus ipse cum paucis equitum leuisque armaturae Argos uenit.ibi curatione Heraeorum Nemeorumque suffragiis populi ad eum delata quia se Macedonum reges ex ea ciuitate oriundos referunt, Heraeis peractis ab ipso ludicro extemplo Aegium profectus est ad indictum multo ante sociorum concilium.ibi de Aetolico finiendo bello actum ne causa aut Romanis aut Attalo intrandi Graeciam esset.sed ea omnia uixdum indutiarum tempore circumacto Aetoli turbauere postquam et Attalum Aeginam uenisse et Romanam classem stare ad Naupactum audiuere.uocati enim in concilium Achaeorum, in quo et eae legationes erant quae ad Phalara egerant de pace, primum questi sunt quaedam parua contra fidem conuentionis tempore indutiarum facta;postremo negarunt dirimi bellum posse nisi Messeniis Achaei Pylum redderent, Romanis restitueretur Atintania, Scerdilaedo et Pleurato Ardiaei.enimuero indignum ratus Philippus uictos uictori sibi ultro condiciones ferre, ne antea quidem se aut de pace audisse aut indutias pepigisse dixit spem ullam habentem quieturos Aetolos, sed uti omnes socios testes haberet se pacis, illos belli causam quaesisse.ita infecta pace concilium dimisit quattuor milibus armatorum relictis ad praesidium Achaeorum et quinque longis nauibus acceptis,quas si adiecisset missae nuper ad se classi Carthaginiensium et ex Bithynia ab rege Prusia uenientibus nauibus, statuerat nauali proelio lacessere Romanos iam diu in regione ea potentes maris. ipse ab eo concilio Argos regressus;iam enim Nemeorum appetebat tempus, quae celebrari uolebat praesentia sua.occupato rege apparatu ludorum et per dies festos licentius quam inter belli tempora remittente animum P. Sulpicius ab Naupacto profectus classem adpulit inter Sicyonem et Corinthum agrumque nobilissimae fertilitatis effuse uastauit.fama eius rei Philippum ab ludis exciuit; raptimque cum equitatu profectus iussis subsequi peditibus, palatos passim per agros grauesque praeda ut qui nihil tale metuerent adortus Romanos compulit in naues.classis Romana haudquaquam laeta praeda Naupactum redit: Philippo ludorum quoque qui reliqui erant celebritatem quantaecumque, de Romanis tamen, uictoriae partae fama auxerat,laetitiaque ingenti celebrati festi dies, eo magis etiam quod populariter dempto capitis insigni purpuraque atque alio regio habitu aequauerat ceteris se in speciem, quo nihil gratius est ciuitatibus liberis;praebuissetque haud dubiam eo facto spem libertatis nisi omnia intoleranda libidine foeda ac deformia effecisset. uagabatur autem cum uno aut altero comite per maritas domos dies noctesque,