Hannibal, quia cum Marcello bis priore anno congressus uicerat uictusque erat, ut cum eodem si dimicandum foret nec spem nec metum ex uano haberet, ita duobus consulibus haudquaquam sese parem futurum censebat;itaque totus in suas artes uersus insidiis locum quaerebat.leuia tamen proelia inter bina castra uario euentu fiebant. quibus cum extrahi aestatem posse consules crederent, nihilo minus oppugnari Locros posse rati L. Cincio ut ex Sicilia Locros cum classe traiceret scribunt;et ut ab terra quoque oppugnari moenia possent, ab Tarento partem exercitus qui in praesidio erat duci eo iusserunt.ea ita futura per quosdam Thurinos comperta Hannibali cum essent, mittit ad insidendam ab Tarento uiam. ibi sub tumulo Peteliae tria milia equitum, duo peditum in occulto locata;in quae inexplorato euntes Romani cum incidissent, ad duo milia armatorum caesa, mille et quingenti ferme uiui capti, alii dissipati fuga per agros saltusque Tarentum rediere.tumulus erat siluestris inter Punica et Romana castra ab neutris primo occupatus, quia Romani qualis pars eius quae uergeret ad hostium castra esset ignorabant, Hannibal insidiis quam castris aptiorem eum crediderat.itaque nocte ad id missas aliquot Numidarum turmas medio in saltu condiderat, quorum interdiu nemo ab statione mouebatur ne aut arma aut ipsi procul conspicerentur.fremebant uolgo in castris Romanis occupandum eum tumulum esse et castello firmandum ne, si occupatus ab Hannibale foret, uelut in ceruicibus haberet hostem.mouit ea res Marcellum, et collegae 'quin imus' inquit 'ipsi cum equitibus paucis exploratum? subiecta res oculis certius dabit consilium.'adsentienti Crispino, cum equitibus ducentis uiginti, ex quibus quadraginta Fregellani, ceteri Etrusci erant, proficiscuntur;secuti tribuni militum M. Marcellus consulis filius et A. Manlius , simul et duo praefecti socium L. Arrenius et M'. Aulius .immolasse eo die quidam prodidere memoriae consulem Marcellum et prima hostia caesa iocur sine capite inuentum, in secunda omnia comparuisse quae adsolent, auctum etiam uisum in capite;nec id sane haruspici placuisse quod secundum trunca et turpia exta nimis laeta apparuissent.ceterum consulem Marcellum tanta cupiditas tenebat dimicandi cum Hannibale ut numquam satis castra castris conlata diceret;tum quoque uallo egrediens signum dedit ut ad locum miles esset paratus, ut si collis in quem speculatum irent placuisset, uasa conligerent et sequerentur. exiguum campi ante castra erat;inde in collem aperta undique et conspecta ferebat uia. Numidis speculator nequaquam in spem tantae rei positus sed si quos uagos pabuli aut lignorum causa longius a castris progressos possent excipere, signum dat ut pariter ab suis quisque latebris exorerentur.non ante apparuere quibus obuiis ab iugo ipso consurgendum erat quam circumiere qui ab tergo intercluderent uiam; tum undique omnes exorti, et clamore sublato impetum fecere.cum in ea ualle consules essent ut neque euadere possent in iugum occupatum ab hoste nec receptum ab tergo circumuenti haberent, extrahi tamen diutius certamen potuisset ni coepta ab Etruscis fuga pauorem ceteris iniecisset.non tamen omisere pugnam deserti ab Etruscis Fregellani donec integri consules hortando ipsique ex parte pugnando rem sustinebant;sed postquam uolneratos ambo consules, Marcellum etiam transfixum lancea prolabentem ex equo moribundum uidere, tum et ipsi —perpauci autem supererant—cum Crispino consule duobus iaculis icto et Marcello adulescente saucio et ipso effugerunt.interfectus A. Manlius tribunus militum, et ex duobus praefectis socium M'. Aulius occisus, <L.> Arrenius captus; et lictores consulum quinque uiui in hostium potestatem uenerunt, ceteri aut interfecti aut cum consule effugerunt;equitum tres et quadraginta aut in proelio aut in fuga ceciderunt, duodeuiginti uiui capti.tumultuatum et in castris fuerat, ut consulibus irent subsidio, cum consulem et filium alterius consulis saucios exiguasque infelicis expeditionis reliquias ad castra uenientes cernunt.mors Marcelli cum alioqui miserabilis fuit, tum quod nec pro aetate —iam enim maior sexaginta annis erat—neque pro ueteris prudentia ducis tam improuide se collegamque et prope totam rem publicam in praeceps dederat.multos circa unam rem ambitus fecerim si quae de Marcelli morte uariant auctores, omnia exsequi uelim.ut omittam alios, Coelius triplicem gestae rei †ordinem edit, unam traditam fama, alteram scriptam in laudatione filii, qui rei gestae interfuerit, tertiam quam ipse pro inquisita ac sibi comperta affert.