eo anno pestilentia grauis incidit in urbem agrosque, quae tamen magis in longos morbos quam in permitiales euasit.eius pestilentiae causa et supplicatum per compita tota urbe est et P. Licinius Uarus praetor urbanus legem ferre ad populum iussus ut ii ludi in perpetuum in statam diem uouerentur. ipse primus ita uouit, fecitque ante diem tertium nonas Quinctiles. is dies deinde sollemnis seruatus.de Arretinis et fama in dies grauior et cura crescere patribus. itaque C. Hostilio scriptum est ne differret obsides ab Arretinis accipere, et cui traderet Romam deducendos C. Terentius Uarro cum imperio missus.qui ut uenit, extemplo Hostilius legionem unam quae ante urbem castra habebat signa in urbem ferre iussit praesidiaque locis idoneis disposuit; tum in forum citatis senatoribus obsides imperauit.cum senatus biduum ad considerandum [tempus] peteret, aut ipsos extemplo dare aut se postero die senatorum omnes liberos sumpturum edixit. inde portas custodire iussi tribuni militum praefectique socium et centuriones ne quis nocte urbe exiret.id segnius neglegentiusque factum; septem principes senatus priusquam custodiae in portis locarentur ante noctem cum liberis euaserunt.postero die luce prima cum senatus in forum citari coeptus esset desiderati, bonaque eorum uenierunt: a ceteris senatoribus centum uiginti obsides liberi ipsorum accepti traditique C. Terentio Romam deducendi.is omnia suspectiora quam ante fuerant in senatu fecit. itaque tamquam imminente Etrusco tumultu, legionem unam, alteram ex urbanis, Arretium ducere iussus ipse C. Terentius eamque habere in praesidio urbis:C. Hostilium cum cetero exercitu placet totam prouinciam peragrare et cauere ne qua occasio nouare cupientibus res daretur.C. Terentius ut Arretium cum legione uenit, claues portarum cum magistratus poposcisset, negantibus iis comparere fraude amotas magis ratus quam neglegentia intercidisse ipse alias claues omnibus portis imposuit cauitque cum cura ut omnia in potestate sua essent;Hostilium intentius monuit, ut in eo spem non moturos quicquam Etruscos poneret, si ne quid moueri posset praecauisset.de Tarentinis inde magna contentione in senatu actum coram Fabio, defendente ipso quos ceperat armis, aliis infensis et plerisque aequantibus eos Campanorum noxae poenaeque.senatus consultum in sententiam M'. Acilii factum est ut oppidum praesidio custodiretur Tarentinique omnes intra moenia continerentur, res integra postea referretur cum tranquillior status Italiae esset.et de M. Liuio praefecto arcis Tarentinae haud minore certamine actum est, aliis senatus consulto notantibus praefectum quod eius socordia Tarentum proditum hosti esset,aliis praemia decernentibus quod per quinquennium arcem tutatus esset maximeque unius eius opera receptum Tarentum foret,mediis ad censores non ad senatum notionem de eo pertinere dicentibus, cuius sententiae et Fabius fuit. adiecit tamen, fateri se opera Liui Tarentum receptum quod amici eius uolgo in senatu iactassent; neque enim recipiundum fuisse nisi amissum foret.consulum alter T. Quinctius Crispinus ad exercitum quem Q. Fuluius Flaccus habuerat cum supplemento in Lucanos est profectus.Marcellum aliae atque aliae obiectae animo religiones tenebant, in quibus quod cum bello Gallico ad Clastidium aedem Honori et Uirtuti uouisset dedicatio eius a pontificibus impediebatur,quod negabant unam cellam amplius quam uni deo recte dedicari, quia si de caelo tacta aut prodigii aliquid in ea factum esset difficilis procuratio foret, quod utri deo res diuina fieret sciri non posset;neque enim duobus nisi certis deis rite una hostia fieri. ita addita Uirtutis aedes adproperato opere; neque tamen ab ipso aedes eae dedicatae sunt.tum demum ad exercitum quem priore anno Uenusiae reliquerat cum supplemento proficiscitur. Locros in Bruttiis Crispinus oppugnare conatus quia magnam famam attulisse Fabio Tarentum rebatur, omne genus tormentorum machinarumque ex Sicilia arcessierat;et naues indidem accitae erant quae uergentem ad mare partem urbis oppugnarent.ea omissa oppugnatio est quia Lacinium Hannibal admouerat copias, et collegam eduxisse iam a Uenusia exercitum fama erat, cui coniungi uolebat.itaque in Apuliam ex Bruttiis reditum, et inter Uenusiam Bantiamque minus trium milium passuum interuallo consules binis castris consederant.in eandem regionem et Hannibal rediit auerso ab Locris bello. ibi consules ambo ingenio feroces prope cottidie in aciem exire haud dubia spe, si duobus exercitibus consularibus iunctis commisisset sese hostis, debellari posse.