additur collega T. Quinctius Crispinus , qui tum praetor erat. postero die praetores creati P. Licinius Crassus Diues pontifex maximus, P. Licinius Uarus Sex. Iulius Caesar Q. Claudius .comitiorum ipsorum diebus sollicita ciuitas de Etruriae defectione fuit. principium eius rei ab Arretinis fieri C. Calpurnius scripserat, qui eam prouinciam pro praetore obtinebat.itaque confestim eo missus Marcellus consul designatus, qui rem inspiceret ac, si digna uideretur, exercitu accito bellum ex Apulia in Etruriam transferret. eo metu compressi Etrusci quieuerunt.Tarentinorum legatis pacem petentibus cum libertate ac legibus suis responsum ab senatu est ut redirent cum Fabius consul Romam uenisset.ludi et Romani et plebeii eo anno in singulos dies instaurati. aediles curules fuere L. Cornelius Caudinus et Ser. Sulpicius Galba , plebeii C. Seruilius et Q. Caecilius Metellus .Seruilium negabant iure aut tribunum plebis fuisse aut aedilem esse, quod patrem eius, quem triumuirum agrarium occisum a Boiis circa Mutinam esse opinio per nouem annos fuerat, uiuere atque in hostium potestate esse satis constabat.undecimo anno Punici belli consulatum inierunt M. Marcellus quintum—ut numeretur consulatus quem uitio creatus non gessit—et T. Quinctius Crispinus .utrisque consulibus Italia decreta prouincia est et duo consulum prioris anni exercitus—tertius Uenusiae tum erat, cui Marcellus praefuerat—ita ut ex tribus eligerent duo quos uellent, tertius ei traderetur qui Tarentum et Sallentini prouincia euenisset.ceterae prouinciae ita diuisae: praetoribus, P. Licinio Uaro urbana, P. Licinio Crasso pontifici maximo peregrina et quo senatus censuisset, Sex. Iulio Caesari Sicilia, Q. Claudio [Flamini] Tarentum.prorogatum imperium in annum est Q. Fuluio Flacco ut prouinciam Capuam quae T. Quincti praetoris fuerat cum una legione obtineret. prorogatum et C. Hostilio Tubulo est ut pro praetore in Etruriam ad duas legiones succederet C. Calpurnio .prorogatum et L. Ueturio Philoni est ut pro praetore Galliam eandem prouinciam cum iisdem duabus legionibus obtineret quibus praetor obtinuisset.quod in L. Ueturio , idem in C. Aurunculeio decretum ab senatu, latumque de prorogando imperio ad populum est qui praetor Sardiniam prouinciam cum duabus legionibus obtinuerat. additae ei ad praesidium prouinciae quinquaginta longae naues quas P. Scipio ex Hispania misisset.et P. Scipioni et M. Silano suae Hispaniae suique exercitus in annum decreti. Scipio ex octoginta nauibus quas aut secum ex Italia adductas aut captas Carthagine habebat quinquaginta in Sardiniam tramittere iussus, quia fama erat magnum naualem apparatum eo anno Carthagine esse:ducentis nauibus omnem oram Italiae Siciliae Sardiniaeque impleturos. et in Sicilia ita diuisa res est:Sex. Caesari exercitus Cannensis datus est: M. Ualerius Laeuinus —ei quoque enim prorogatum imperium est—classem quae ad Siciliam erat nauium septuaginta obtineret; adderet eo triginta naues quae ad Tarentum priore anno fuerant; cum ea centum nauium classe si uideretur ei praedatum in Africam traiceret.et P. Sulpicio ut eadem classe Macedoniam Graeciamque prouinciam haberet prorogatum in annum imperium est. de duabus quae ad urbem Romam fuerant legionibus nihil mutatum.supplementum quo opus esset ut scriberent consulibus permissum. una et uiginti legionibus eo anno defensum imperium Romanum est.et P. Licinio Uaro praetori urbano negotium datum ut naues longas triginta ueteres reficeret quae Ostiae erant et uiginti nouas naues sociis naualibus compleret, ut quinquaginta nauium classe oram maris uicinam urbi Romanae tueri posset.C. Calpurnius uetitus ab Arretio mouere exercitum nisi cum successor uenisset; idem et Tubulo imperatum ut inde praecipue caueret ne qua noua consilia orerentur.praetores in prouincias profecti: consules religio tenebat quod prodigiis aliquot nuntiatis non facile litabant.et ex Campania nuntiata erant Capuae duas aedes, Fortunae et Martis, et sepulcra aliquot de caelo tacta, Cumis—adeo minimis etiam rebus praua religio inserit deos—mures in aede Iouis aurum rosisse, Casini examen apium ingens in foro consedisse;et Ostiae murum portamque de caelo tactam, Caere uolturium uolasse in aedem Iouis, Uolsiniis sanguine lacum manasse.horum prodigiorum causa diem unum supplicatio fuit. per dies aliquot hostiae maiores sine litatione caesae diuque non impetrata pax deum. in capita consulum re publica incolumi exitiabilis prodigiorum euentus uertit.ludi Apollinares Q. Fuluio Ap. Claudio consulibus a P. Cornelio Sulla praetore urbano primum facti erant; inde omnes deinceps praetores urbani fecerant; sed in unum annum uouebant dieque incerta faciebant.