sensere etiam barbari magnitudinem animi, cuius miraculo nominis alii mortales stuperent id ex tam alto fastigio aspernantis.dona inde regulis principibusque Hispanorum diuisa, et ex magna copia captorum equorum trecentos quos uellet eligere Indibilem iussit.cum Afros uenderet iussu imperatoris quaestor, puerum adultum inter eos forma insigni cum audisset regii generis esse, ad Scipionem misit.quem cum percontaretur Scipio quis et cuias et cur id aetatis in castris fuisset, Numidam esse ait, Massiuam populares uocare: orbum a patre relictum apud maternum auum Galam, regem Numidarum, eductum, cum auunculo Masinissa, qui nuper cum equitatu subsidio Carthaginiensibus uenisset, in Hispaniam traiecisse; prohibitum propter aetatem a Masinissa nunquam ante proelium inisse:eo die quo pugnatum cum Romanis esset inscio auunculo clam armis equoque sumpto in aciem exisse; ibi prolapso equo effusum in praeceps captum ab Romanis esse.Scipio cum adseruari Numidam iussisset, quae pro tribunali agenda erant peragit; inde cum se in praetorium recepisset, uocatum eum interrogat uelletne ad Masinissam reuerti.cum effusis gaudio lacrimis cupere uero diceret, tum puero anulum aureum tunicam lato clauo cum Hispano sagulo et aurea fibula equumque ornatum donat, iussisque prosequi quoad uellet equitibus dimisit.de bello inde consilium habitum; et auctoribus quibusdam ut confestim Hasdrubalem consequeretur,anceps id ratus ne Mago atque alter Hasdrubal cum eo iungerent copias, praesidio tantum ad insidendum Pyrenaeum misso ipse reliquum aestatis recipiendis in fidem Hispaniae populis absumpsit.paucis post proelium factum ad Baeculam diebus cum Scipio rediens iam Tarraconem saltu Castulonensi excessisset, Hasdrubal Gisgonis filius et Mago imperatores ex ulteriore Hispania ad Hasdrubalem uenere, serum post male gestam rem auxilium, consilio in cetera exsequenda belli haud parum opportuni.ibi conferentibus quid in cuiusque prouinciae regione animorum Hispanis esset, unus Hasdrubal Gisgonis ultimam Hispaniae oram quae ad Oceanum et Gades uergit ignaram adhuc Romanorum esse eoque Carthaginiensibus satis fidam censebat:inter Hasdrubalem alterum et Magonem constabat beneficiis Scipionis occupatos omnium animos publice priuatimque esse nec transitionibus finem ante fore quam omnes Hispani milites aut in ultima Hispaniae amoti aut traducti in Galliam forent.itaque etiam si senatus Carthaginiensium non censuisset, eundum tamen Hasdrubali fuisse in Italiam ubi belli caput rerumque summa esset, simul ut Hispanos omnes procul ab nomine Scipionis ex Hispania abduceret.exercitum eius cum transitionibus tum aduerso proelio imminutum Hispanis repleri militibus, et Magonem Hasdrubali Gisgonis filio tradito exercitu ipsum cum grandi pecunia ad conducenda mercede auxilia in Baliares traicere;Hasdrubalem Gisgonis cum exercitu penitus in Lusitaniam abire, nec cum Romano manus conserere; Masinissae ex omni equitatu quod roboris esset tria milia equitum expleri, eumque uagum per citeriorem Hispaniam sociis opem ferre, hostium oppida atque agros populari;—his decretis, ad exsequenda quae statuerant duces digressi. haec eo anno in Hispania acta.Romae fama Scipionis in dies crescere, Fabio Tarentum captum astu magis quam uirtute gloriae tamen esse, Fului senescere fama,Marcellus etiam aduerso rumore esse, superquam quod primo male pugnauerat, quia uagante per Italiam Hannibale media aestate Uenusiam in tecta milites abduxisset.inimicus erat ei C. Publicius Bibulus tribunus plebis. is iam a prima pugna quae aduersa fuerat adsiduis contionibus infamem inuisumque plebei Claudium fecerat,et iam de imperio abrogando eius agebat cum tamen necessarii Claudii obtinuerunt ut relicto Uenusiae legato Marcellus Romam rediret ad purganda ea quae inimici obicerent nec de imperio eius abrogando absente ipso ageretur.forte sub idem tempus et Marcellus ad deprecandam ignominiam et Q. Fuluius consul comitiorum causa Romam uenit.actum de imperio Marcelli in circo Flaminio est ingenti concursu plebisque et omnium ordinum.accusauit tribunus plebis non Marcellum modo, sed omnem nobilitatem: fraude eorum et cunctatione fieri ut Hannibal decimum iam annum Italiam prouinciam habeat, diutius ibi quam Carthagine uixerit;habere fructum imperii prorogati Marcello populum Romanum; bis caesum exercitum eius aestiua Uenusiae sub tectis agere.hanc tribuni orationem ita obruit Marcellus commemoratione rerum suarum ut non rogatio solum de imperio eius abrogando antiquaretur, sed postero die consulem eum ingenti consensu centuriae omnes crearent.