alii alios [passim] sine discrimine armatos inermes caedunt, Carthaginienses Tarentinosque pariter. Bruttii quoque multi passim interfecti, seu per errorem seu uetere in eos insito odio seu ad proditionis famam ut ui potius atque armis captum Tarentum uideretur exstinguendam.tum ab caede ad diripiendam urbem discursum. triginta milia seruilium capitum dicuntur capta, argenti uis ingens facti signatique, auri tria milia octoginta pondo, signa tabulae prope ut Syracusarum ornamenta aequauerint.sed maiore animo generis eius praeda abstinuit Fabius quam Marcellus; †qui interroganti scribae† quid fieri signis uellet ingentis magnitudinis—di sunt, suo quisque habitu in modum pugnantium formati—deos iratos Tarentinis relinqui iussit.murus inde qui urbem ab arce dirimebat dirutus est ac disiectus. dum haec Tarenti aguntur, Hannibal iis qui Cauloniam obsidebant in deditionem acceptis, audita oppugnatione Tarenti dies noctesque cursim agmine acto cum festinans ad opem ferendam captam urbem audisset, 'et Romani suum Hannibalem' inquit 'habent;eadem qua ceperamus arte Tarentum amisimus.'ne tamen fugientis modo conuertisse agmen uideretur, quo constiterat loco quinque milia ferme ab urbe posuit castra; ibi paucos moratus dies Metapontum sese recepit.inde duos Metapontinos cum litteris principum eius ciuitatis ad Fabium Tarentum mittit, fidem ab consule accepturos impunita priora fore si Metapontum cum praesidio Punico prodidissent.Fabius uera quae adferrent esse ratus, diem qua accessurus esset Metapontum constituit litterasque ad principes dedit, quae ad Hannibalem delatae sunt.enimuero laetus successu fraudis si ne Fabius quidem dolo inuictus fuisset, haud procul Metaponto insidias ponit.Fabio auspicanti priusquam egrederetur ab Tarento, aues semel atque iterum non addixerunt. hostia quoque caesa consulenti deos haruspex cauendum a fraude hostili et ab insidiis praedixit.Metapontini postquam ad constitutum non uenerat diem remissi ut cunctantem hortarentur ac repente comprehensi, metu grauioris quaestionis detegunt insidias.aestatis eius principio qua haec agebantur, P. Scipio in Hispania cum hiemem totam reconciliandis barbarorum animis partim donis, partim remissione obsidum captiuorumque absumpsisset, Edesco ad eum clarus inter duces Hispanos uenit.erant coniunx liberique eius apud Romanos; sed praeter eam causam etiam uelut fortuita inclinatio animorum quae Hispaniam omnem auerterat ad Romanum a Punico imperio traxit eum.eadem causa Indibili Mandonioque fuit, haud dubie omnis Hispaniae principibus, cum omni popularium manu relicto Hasdrubale secedendi in imminentes castris eius tumulos unde per continentia iuga tutus receptus ad Romanos esset.Hasdrubal cum hostium res tantis augescere incrementis cerneret, suas imminui ac fore ut, nisi audendo aliquid moueret, qua coepissent ruerent, dimicare quam primum statuit.Scipio auidior etiam certaminis erat cum a spe quam successus rerum augebat tum quod priusquam iungerentur hostium exercitus cum uno dimicare duce exercituque quam simul cum uniuersis malebat.ceterum etiamsi cum pluribus pariter dimicandum foret, arte quadam copias auxerat. nam cum uideret nullum esse nauium usum, quia uacua omnis Hispaniae ora classibus Punicis erat, subductis nauibus Tarracone nauales socios terrestribus copiis addidit;et armorum affatim erat <et> captorum Carthagine et quae post captam eam fecerat tanto opificum numero incluso.cum iis copiis Scipio ueris principio ab Tarracone egressus—iam enim et Laelius redierat ab Roma, sine quo nihil maioris rei motum uolebat—ducere ad hostem pergit.per omnia pacata eunti, ut cuiusque populi fines transiret prosequentibus excipientibusque sociis, Indibilis et Mandonius cum suis copiis occurrerent.Indibilis pro utroque locutus haudquaquam <ut> barbarus stolide incauteue, sed potius cum uerecundia <ac> grauitate, propiorque excusanti transitionem ut necessariam quam glorianti eam uelut primam occasionem raptam;scire enim se transfugae nomen exsecrabile ueteribus sociis, nouis suspectum esse; neque eum se reprehendere morem hominum si tam anceps odium causa, non nomen faciat.merita inde sua in duces Carthaginienses commemorauit, auaritiam contra eorum superbiamque et omnis generis iniurias in se atque populares. itaque corpus dumtaxat suum ad id tempus apud eos fuisse:animum iam pridem ibi esse ubi ius ac fas crederent coli; ad deos quoque confugere supplices qui nequeant hominum uim atque iniurias pati.se id Scipionem orare ut transitio sibi nec fraudi apud eum nec honori sit. quales ex hac die experiundo cognorit, perinde operae eorum pretium faceret.