nec Romanis incruenta uictoria fuit: mille ferme et septingenti de duabus legionibus et sociorum supra mille et trecentos occisi; uolnerati permulti ciuium sociorumque.Hannibal nocte proxima castra mouit: cupientem insequi Marcellum prohibuit multitudo sauciorum.speculatores qui prosequerentur agmen missi postero die rettulerunt Bruttios Hannibalem petere.iisdem ferme diebus et ad Q. Fuluium consulem Hirpini et Lucani et Uolceientes traditis praesidiis Hannibalis quae in urbibus habebant dediderunt sese, clementerque a consule cum uerborum tantum castigatione ob errorem praeteritum accepti sunt,et Bruttiis similis spes ueniae facta est, cum ab iis Uibius et Paccius fratres, longe nobilissimi gentis eius, eandem quae data Lucanis erat condicionem deditionis petentes uenissent.Q. Fabius consul oppidum in Sallentinis Manduriam ui cepit; ibi ad quattuor milia hominum capta et ceterae praedae aliquantum. inde Tarentum profectus in ipsis faucibus portus posuit castra.naues quas Laeuinus tutandis commeatibus habuerat partim machinationibus onerat apparatuque moenium oppugnandorum, partim tormentis et saxis omnique missilium telorum genere instruit, onerarias quoque,non eas solum quae remis agerentur, ut alii machinas scalasque ad muros ferrent, alii procul ex nauibus uolnerarent moenium propugnatores.hae naues ab aperto mari ut urbem adgrederentur instructae parataeque sunt; et erat liberum mare classe Punica cum Philippus oppugnare Aetolos pararet Corcyram tramissa.in Bruttiis interim Cauloniae oppugnatores sub aduentu Hannibalis ne opprimerentur in tumulum a praesenti impetu tutum, ad cetera inopem, concessere.Fabium Tarentum obsidentem leue dictu momentum ad rem ingentem potiundam adiuuit. praesidium Bruttiorum datum ab Hannibale Tarentini habebant. eius praesidii praefectus deperibat amore mulierculae cuius frater in exercitu Fabi consulis erat.is certior litteris sororis factus de noua consuetudine aduenae locupletis atque inter populares tam honorati, spem nactus per sororem quolibet impelli amantem posse, quid speraret ad consulem detulit.quae cum haud uana cogitatio uisa esset pro perfuga iussus Tarentum transire, ac per sororem praefecto conciliatus primo occulte temptando animum, dein satis explorata leuitate blanditiis muliebribus perpulit eum ad proditionem custodiae loci cui praepositus erat.ubi et ratio agendae rei et tempus conuenit, miles nocte per interualla stationum clam ex urbe emissus ea quae acta erant quaeque ut agerentur conuenerat ad consulem refert.Fabius uigilia prima dato signo iis qui in arce erant quique custodiam portus habebant, ipse circumito portu ab regione urbis in orientem uersa occultus consedit.canere inde tubae simul ab arce simul a portu et ab nauibus quae ab aperto mari adpulsae erant, clamorque undique cum ingenti tumultu unde minimum periculi erat de industria ortus. consul interim silentio continebat suos.igitur Democrates, qui praefectus antea classis fuerat, forte illi loco praepositus, postquam quieta omnia circa se uidit, alias partes eo tumultu personare ut captae urbis interdum excitaretur clamor,ueritus ne inter cunctationem suam consul aliquam uim faceret ac signa inferret, praesidium ad arcem unde maxime terribilis accidebat sonus traducit.Fabius cum et ex temporis spatio et ex silentio ipso quod, ubi paulo ante strepebant excitantes uocantesque ad arma, inde nulla accidebat uox, deductas custodias sensisset, ferri scalas ad eam partem muri qua Bruttiorum cohortem praesidium agitare proditionis conciliator nuntiauerat iubet.ea primum captus est murus adiuuantibus recipientibusque Bruttiis, et transcensum in urbem est; inde et proxima refracta porta ut frequenti agmine signa inferrentur.tum clamore sublato sub ortum ferme lucis nullo obuio armato in forum perueniunt, omnesque undique qui ad arcem portumque pugnabant in se conuerterunt.proelium in aditu fori maiore impetu quam perseuerantia commissum est. non animo, non armis, non arte belli, non uigore ac uiribus corporis par Romano Tarentinus erat;igitur pilis tantum coniectis, prius paene quam consererent manus terga dederunt, dilapsique per nota urbis itinera in suas amicorumque domos.duo ex ducibus Nico et Democrates fortiter pugnantes cecidere. Philemenus, qui proditionis ad Hannibalem auctor fuerat, cum citato equo ex proelio auectus esset, uagus paulo post equus [errans] per urbem cognitus, corpus nusquam inuentum est;creditum uolgo est in puteum apertum ex equo praecipitasse.Carthalonem autem praefectum Punici praesidii cum commemoratione paterni hospitii positis armis uenientem ad consulem miles obuius obtruncat.