Marcellus postquam in castra reditum est, contionem adeo saeuam atque acerbam apud milites habuit ut proelio per diem totum infeliciter tolerato tristior iis irati ducis oratio esset.'dis immortalibus, ut in tali re, laudes gratesque' inquit 'ago quod uictor hostis cum tanto pauore incidentibus uobis in uallum portasque non ipsa castra est adgressus; deseruissetis profecto eodem terrore castra quo omisistis pugnam.qui pauor hic, qui terror, quae repente qui et cum quibus pugnaretis obliuio animos cepit? nempe iidem sunt hi hostes quod uincendo et uictos sequendo priorem aestatem absumpsistis,quibus dies noctesque fugientibus per hos dies institistis, quos leuibus proeliis fatigastis, quos hesterno die nec iter facere nec castra ponere passi estis. omitto ea quibus gloriari potestis:cuius et ipsius pudere ac paenitere uos oportet referam—nempe aequis manibus hesterno die diremistis pugnam.quid haec nox, quid hic dies attulit? uestrae iis copiae imminutae sunt an illorum auctae? non equidem mihi cum exercitu meo loqui uideor nec cum Romanis militibus: corpora tantum atque arma eadem sunt.an si eosdem animos habuissetis, terga uestra uidisset hostis? signa alicui manipulo aut cohorti ademisset? adhuc caesis legionibus Romanis gloriabatur: uos illi hodierno die primum fugati exercitus dedistis decus.'clamor inde ortus ut ueniam eius diei daret: ubi uellet deinde experiretur militum suorum animos. 'ego uero experiar,' inquit 'milites, et uos crastino die in aciem educam ut uictores potius quam uicti ueniam impetretis quam petitis.' cohortibus quae signa amiserant hordeum dari iussit, centurionesque manipulorum quorum signa amissa fuerant destrictis gladiis discinctos destituit;et ut postero die omnes pedites equites armati adessent edixit.ita contio dimissa fatentium iure ac merito sese increpitos neque illo die uirum quemquam in acie Romana fuisse praeter unum ducem, cui aut morte satisfaciendum aut egregia uictoria esset. postero die ornati [armatique] ad edictum aderant.imperator eos conlaudat pronuntiatque a quibus orta pridie fuga esset cohortesque quae signa amisissent se in primam aciem inducturum;edicere iam sese omnibus pugnandum ac uincendum esse et adnitendum singulis uniuersisque ne prius hesternae fugae quam hodiernae uictoriae fama Romam perueniat.inde cibo corpora firmare iussi ut si longior pugna esset uiribus sufficerent. ubi omnia dicta factaque sunt quibus excitarentur animi militum in aciem procedunt.quod ubi Hannibali nuntiatum est, 'cum eo nimirum' inquit 'hoste res est qui nec bonam nec malam ferre fortunam possit. seu uicit, ferociter instat uictis: seu uictus est, instaurat cum uictoribus certamen.'signa inde canere iussit et copias educit. pugnatum utrimque aliquanto quam pridie acrius est Poenis ad obtinendum hesternum decus adnitentibus, Romanis ad demendam ignominiam.sinistra ala ab Romanis et cohortes quae amiserant signa in prima acie pugnabant et legio duodeuicesima ab dextro cornu instructa.L. Cornelius Lentulus et C. Claudius Nero legati cornibus praeerant: Marcellus mediam aciem hortator testisque praesens firmabat.ab Hannibale Hispani primam obtinebant frontem—et id roboris in omni exercitu erat.cum anceps diu pugna esset, Hannibal elephantos in primam aciem induci iussit, si quem inicere ea res tumultum ac pauorem posset.et primo turbarunt signa ordinesque, et partim occulcatis, partim dissipatis terrore qui circa erant nudauerant una parte aciem,latiusque fuga manasset ni C. Decimius Flauus tribunus militum signo arrepto primi hastati manipulum eius signi sequi se iussisset. duxit ubi maxime tumultum conglobatae beluae faciebant pilaque in eas conici iussit.haesere omnia tela haud difficili ex propinquo in tanta corpora ictu et tum conferta turba; sed ut non omnes uolnerati sunt, ita in quorum tergis infixa stetere pila, ut est genus anceps, in fugam uersi etiam integros auertere.tum iam non unus manipulus, sed pro se quisque miles qui modo adsequi agmen fugientium elephantorum poterat, pila conicere. eo magis ruere in suos beluae tantoque maiorem stragem edere quam inter hostes ediderant, quanto acrius pauor consternatam agit quam insidentis magistri imperio regitur.in perturbatam transcursu beluarum aciem signa inferunt Romani pedites et haud magno certamine dissipatos trepidantesque auertunt.tum in fugientes equitatum immittit Marcellus, nec ante finis sequendi est factus quam in castra pauentes compulsi sunt.nam super alia quae terrorem trepidationemque facerent, elephanti quoque duo in ipsa porta corruerant, coactique erant milites per fossam uallumque ruere in castra. ibi maxima hostium caedes facta; caesa ad octo milia hominum, quinque elephanti.