ii censores ut agrum Campanum fruendum locarent ex auctoritate patrum latum ad plebem est plebesque sciuit.senatus lectionem contentio inter censores de principe legendo tenuit.Sempronii lectio erat; ceterum Cornelius morem traditum a patribus sequendum aiebat ut qui primus censor ex iis qui uiuerent fuisset, eum principem legerent;is T. Manlius Torquatus erat; Sempronius cui di sortem legendi dedissent ei ius liberum eosdem dedisse deos; se id suo arbitrio facturum lecturumque Q. Fabium Maximum quem tum principem Romanae ciuitatis esse uel Hannibale iudice uicturus esset.cum diu certatum uerbis esset, concedente collega lectus a Sempronio princeps in senatum Q. Fabius Maximus consul. inde alius lectus senatus octo praeteritis, inter quos M. Caecilius Metellus erat, infamis auctor deserendae Italiae post Cannensem cladem.in equestribus quoque notis eadem seruata causa, sed erant perpauci quos ea infamia attingeret;illis omnibus—et multi erant—adempti equi qui Cannensium legionum equites in Sicilia erant. addiderunt acerbitati etiam tempus, ne praeterita stipendia procederent iis quae equo publico emeruerant, sed dena stipendia equis priuatis facerent.magnum praeterea numerum eorum conquisiuerunt qui equo merere deberent, atque ex iis qui principio eius belli septemdecim annos nati fuerant neque militauerant omnes aerarios fecerunt.locauerunt inde reficienda quae circa forum incendio consumpta erant, septem tabernas, macellum, atrium regium.transactis omnibus quae Romae agenda erant consules ad bellum profecti.prior Fuluius praegressus Capuam: post paucos dies consecutus Fabius, qui et collegam coram obtestatus et per litteras Marcellum ut quam acerrimo bello detinerent Hannibalem dum ipse Tarentum oppugnaret—ea urbe adempta hosti iam undique pulso, nec ubi consisteret nec quid fidum respiceret habenti, ne remorandiquidem causam in Italia fore—Regium etiam nuntium mittit ad praefectum praesidii quod ab Laeuino consule aduersus Bruttios ibi locatum erat, octo milia hominum, pars maxima ab Agathyrna, sicut ante dictum est, ex Sicilia traducta, rapto uiuere hominum adsuetorum;additi erant Bruttiorum indidem perfugae, et audacia et audendi omnia necessitatibus pares.hanc manum ad Bruttium primum agrum depopulandum duci iussit, inde ad Cauloniam urbem oppugnandam. imperata non impigre solum sed etiam auide exsecuti direptis fugatisque cultoribus agri summa ui urbem oppugnabant.Marcellus et consulis litteris excitus et quia ita induxerat in animum neminem ducem Romanum tam parem Hannibali quam se esse, ubi primum in agris pabuli copia fuit ex hibernis profectus ad Canusium Hannibali occurrit. sollicitabat ad defectionem Canusinos Poenus;ceterum ut appropinquare Marcellum audiuit, castra inde mouit. aperta erat regio, sine ullis ad insidias latebris; itaque in loca saltuosa cedere inde coepit.Marcellus uestigiis instabat castraque castris conferebat, et opere perfecto extemplo in aciem legiones educebat. Hannibal turmatim per equites peditumque iaculatores leuia certamina serens casum uniuersae pugnae non necessarium ducebat.tractus est tamen ad id quod uitabat certamen. nocte praegressum adsequitur locis planis ac patentibus Marcellus; castra inde ponentem pugnando undique in munitores operibus prohibet. ita signa conlata pugnatumque totis copiis, et cum iam nox instaret Marte aequo discessum est. castra exiguo distantia spatio raptim ante noctem permunita.postero die luce prima Marcellus in aciem copias eduxit; nec Hannibal detractauit certamen, multis uerbis adhortatus milites ut memores Trasumenni Cannarumque contunderent ferociam hostis:urgere atque instare eum; non iter quietos facere, non castra ponere pati, non respirare aut circumspicere; cottidie simul orientem solem et Romanam aciem in campis uidendam esse; si uno proelio haud incruentus abeat, quietius deinde tranquilliusque eum bellaturum.his inritati adhortationibus simulque taedio ferociae hostium cottidie instantium lacessentiumque acriter proelium ineunt. pugnatum amplius duabus horis est.cedere inde ab Romanis dextra ala et extraordinarii coepere. quod ubi Marcellus uidit, duodeuicesimam legionem in primam aciem inducit.dum alii trepide cedunt, alii segniter subeunt, turbata tota acies est, dein prorsus fusa, et uincente pudorem metu terga dabant.cecidere in pugna fugaque ad duo milia et septingenti ciuium sociorumque; in iis quattuor Romani centuriones, duo tribuni militum, M. Licinius et M. Heluius .signa militaria quattuor de ala prima quae fugit, duo de legione quae cedentibus sociis successerat amissa.