hic status rerum in Hispania erat. in Italia consul Marcellus Salapia per proditionem recepta Marmoreas et Meles de Samnitibus ui cepit.ad tria milia militum ibi Hannibalis, quae praesidii causa relicta erant, oppressa: praeda— et aliquantum eius fuit—militi concessa. tritici quoque ducenta quadraginta milia modium et centum decem milia hordei inuenta.ceterum nequaquam inde tantum gaudium fuit quanta clades intra paucos dies accepta est haud procul Herdonea urbe.castra ibi Cn. Fuluius proconsul habebat spe recipiendae Herdoneae, quae post Cannensem cladem ab Romanis defecerat, nec loco satis tuto posita nec praesidiis firmata.neglegentiam insitam ingenio ducis augebat spes ea quod labare iis aduersus Poenum fidem senserat, postquam Salapia amissa excessisse iis locis in Bruttios Hannibalem auditum est.ea omnia ab Herdonea per occultos nuntios delata Hannibali simul curam sociae retinendae urbis et spem fecere incautum hostem adgrediendi. exercitu expedito ita ut famam prope praeueniret magnis itineribus ad Herdoneam contendit et, quo plus terroris hosti obiceret, acie instructa accessit.par audacia Romanus, consilio et uiribus impar, copiis raptim eductis conflixit.quinta legio et sinistra ala acriter pugnam inierunt; ceterum Hannibal signo equitibus dato ut, cum pedestres acies occupassent praesenti certamine oculos animosque, circumuecti pars castra hostium,pars terga trepidantium inuaderent, ipse Cn. Fului similitudinem nominis—quia Cn. Fuluium praetorem biennio ante in iisdem deuicerat locis—increpans, similem euentum pugnae fore adfirmabat. neque ea spes uana fuit.nam cum comminus acie et peditum certamine multi cecidissent Romanorum,starent tamen ordines signaque, equestris tumultus a tergo, simul a castris clamor hostilis auditus sextam [ante] legionem, quae in secunda acie posita prior ab Numidis turbata est, quintam deinde atque eos qui ad prima signa erant auertit;pars in fugam effusi, pars in medio caesi, ubi et ipse Cn. Fuluius cum undecim tribunis militum cecidit.Romanorum sociorumque quot caesa in eo proelio milia sint, quis pro certo adfirmet, cum tredecim milia alibi, alibi haud plus quam septem inueniam?castris praedaque uictor potitur. Herdoneam, quia et defecturam fuisse ad Romanos comperit nec mansuram in fide, si inde abscessisset, multitudine omni Metapontum ac Thurios traducta, incendit: occidit principes qui cum Fuluio conloquia occulta habuisse comperti sunt.Romani qui ex tanta clade euaserant diuersis itineribus semermes ad Marcellum consulem in Samnium perfugerunt.Marcellus nihil admodum tanta clade territus litteras Romam ad senatum de duce et exercitu ad Herdoneam amisso scribit:ceterum eundem se, qui post Cannensem pugnam ferocem uictoria Hannibalem contuderit, ire aduersus eum, breuem illi laetitiam qua exsultet facturum.et Romae quidem cum luctus ingens ex praeterito, tum timor in futurum erat:consul ex Samnio in Lucanos transgressus ad Numistronem in conspectu Hannibalis loco plano, cum Poenus collem teneret, posuit castra.addidit et aliam fidentis speciem, quod prior in aciem eduxit; nec detractauit Hannibal, ut signa portis efferri uidit. ita tamen aciem instruxerunt ut Poenus dextrum cornu in collem erigeret, Romani sinistrum ad oppidum adplicarent.ab Romanis prima legio et dextra ala, ab Hannibale Hispani milites et funditores Baliares, elephanti quoque commisso iam certamine in proelium acti; diu pugna neutro inclinata stetit.ab hora tertia cum ad noctem pugnam extendissent, fessaeque pugnando primae acies essent, primae legioni tertia, dextrae alae sinistra subit, et apud hostes integri a fessis pugnam accepere.nouum atque atrox proelium ex iam segni repente exarsit, recentibus animis corporibusque; sed nox incerta uictoria diremit pugnantes.postero die Romani ab sole orto in multum diei stetere in acie; ubi nemo hostium aduersus prodit, spolia per otium legere et congestos in unum locum cremauere suos.nocte insequenti Hannibal silentio mouit castra et in Apuliam abiit. Marcellus, ubi lux fugam hostium aperuit, sauciis cum praesidio modico Numistrone relictis praepositoque iis L. Furio Purpurione , tribuno militum, uestigiis institit sequi. ad Uenusiam adeptus eum est.ibi per dies aliquot cum ab stationibus procursaretur, mixta equitum peditumque tumultuosa magis proelia quam magna et ferme omnia Romanis secunda fuere.inde per Apuliam ducti exercitus sine ullo memorando certamine, cum Hannibal nocte signa moueret locum insidiis quaerens, Marcellus nisi certa luce et explorato ante non sequeretur.