matrem eius quondam pro pupillo eo procurantem familiare ostentum cum respondisset haruspex summum quod esset imperium Capuae peruenturum ad eum puerum, nihil ad eam spem adgnoscentem dixisse ferunt:'ne tu perditas res Campanorum narras, ubi summus honos ad filium meum perueniet.' ea ludificatio ueri et ipsa in uerum uertit;nam cum fame ferroque urgerentur nec spes ulla superesset sisti <posse iis qui nati> in spem honorum erant honores detractantibus,Loesius querendo desertam ac proditam a primoribus Capuam, summum magistratum ultimus omnium Campanorum cepit.ceterum Hannibal, ut nec hostes elici amplius ad pugnam uidit neque per castra eorum perrumpi ad Capuam posse,ne suos quoque commeatus intercluderent noui consules, abscedere inrito incepto et mouere a Capua statuit castra.multa secum quonam inde ire pergeret uoluenti subiit animum impetus caput ipsum belli Romam petendi, cuius rei semper cupitae praetermissam occasionem post Cannensem pugnam et alii fremebant et ipse non dissimulabat:necopinato pauore ac tumultu non esse desperandum aliquam partem urbis occupari posse, et si Roma in discrimine esset, Capuam extemplo omissuros aut ambo imperatores Romanos aut alterum ex iis;et si diuisissent copias, utrumque infirmiorem factum aut sibi aut Campanis bene gerendae rei fortunam daturos esse.una ea cura angebat ne ubi abscessisset extemplo dederentur Campani. Numidam promptum ad omnia audenda donis pellicit ut litteris acceptis specie transfugae castra Romana ingressus, altera parte clam Capuam peruadat.litterae autem erant adhortatione plenae: profectionem suam quae salutaris illis foret abstracturam ad defendendam Romam ab oppugnanda Capua duces atque exercitus Romanos;ne desponderent animos; tolerando paucos dies totam soluturos obsidionem.inde naues in flumine Uolturno comprehensas subigi ad id quod iam ante praesidii causa fecerat castellum iussit.quarum ubi tantam copiam esse ut una nocte traici posset exercitus allatum est, cibariis decem dierum praeparatis deductas nocte ad fluuium legiones ante lucem traiecit.id priusquam fieret ita futurum compertum ex transfugis Fuluius Flaccus senatui Romam cum scripsisset, uarie animi hominum pro cuiusque ingenio adfecti sunt.ut in re tam trepida senatu extemplo uocato, P. Cornelius cui Asinae cognomen erat omnes duces exercitusque ex tota Italia, neque Capuae neque ullius alterius rei memor, ad urbis praesidium reuocabat.Fabius Maximus abscedi a Capua terrerique et circumagi ad nutus comminationesque Hannibalis flagitiosum ducebat:qui ad Cannas uictor ire tamen ad urbem ausus non esset, eum a Capua repulsum spem potiundae urbis Romae cepisse.non ad Romam obsidendam, sed ad Capuae liberandam obsidionem ire. Romam cum eo exercitu qui ad urbem esset Iouem foederum ruptorum ab Hannibale testem deosque alios defensuros esse.has diuersas sententias media sententia P. Ualeri Flacci uicit, qui utriusque rei memor imperatoribus qui ad Capuam essent scribendum censuit quid ad urbem praesidii esset; quantas autem Hannibal copias duceret aut quanto exercitu ad Capuam obsidendam opus esset, ipsos scire.si ita Romam e ducibus alter et exercitus pars mitti posset, ut ab reliquo et duce et exercitu Capua recte obsideretur,inter se compararent Claudius Fuluiusque utri obsidenda Capua, utri ad prohibendam obsidione patriam Romam ueniundum esset.hoc senatus consulto Capuam perlato Q. Fuluius proconsul, cui collega ex uolnere aegro redeundum Romam erat, e tribus exercitibus milite electo ad quindecim milia peditum mille equites Uolturnum traducit.inde cum Hannibalem Latina uia iturum satis comperisset, ipse per Appiae municipia quaeque propter eam uiam sunt, Setiam, Coram,Lauinium praemisit ut commeatus paratos et in urbibus haberent et ex agris deuiis in uiam proferrent, praesidiaque in urbes contraherent ut sua cuique res publica in manu esset.Hannibal quo die Uolturnum est transgressus, haud procul a flumine castra posuit:postero die praeter Cales in agrum Sidicinum peruenit. ibi diem unum populando moratus per Suessanum Allifanumque et Casinatem agrum uia Latina ducit. sub Casino biduo statiua habita et passim populationes factae.inde praeter Interamnam Aquinumque in Fregellanum agrum ad Lirim fluuium uentum, ubi intercisum pontem a Fregellanis morandi itineris causa inuenit.et Fuluium Uolturnus tenuerat amnis, nauibus ab Hannibale incensis, rates ad traiciendum exercitum in magna inopia materiae aegre comparantem.traiecto ratibus exercitu, reliquum Fuluio expeditum iter, non per urbes modo sed circa uiam expositis benigne commeatibus, erat; alacresque milites alius alium ut adderet gradum memor ad defendendam iri patriam hortabantur.