magna multitudo et muros transcendebat; sed hi passim ad caedem oppidanorum uersi; illa quae portam ingressa erat iusta acies cum ducibus, cum ordinibus media urbe usque in forum processit.inde cum duobus itineribus fugientes uideret hostes, alios ad tumulum in orientem uersum qui tenebatur quingentorum militum praesidio, alios in arcem in quam et ipse Mago cum omnibus fere armatis qui muris pulsi fuerant refugerat, partem copiarum ad tumulum expugnandum mittit, partem ipse ad arcem ducit.et tumulus primo impetu est captus, et Mago arcem conatus defendere, cum omnia hostium plena uideret neque spem ullam esse, se arcemque et praesidium dedidit.quoad dedita arx est, caedes tota urbe passim factae nec ulli puberum qui obuius fuit parcebatur: tum signo dato caedibus finis factus, ad praedam uictores uersi, quae ingens omnis generis fuit.liberorum capitum uirile secus ad decem milia capta; inde qui ciues Nouae Carthaginis erant dimisit urbemque et sua omnia quae reliqua eis bellum fecerat restituit.opifices ad duo milia hominum erant; eos publicos fore populi Romani edixit, cum spe propinqua libertatis si ad ministeria belli enixe operam nauassent.ceteram multitudinem incolarum iuuenum ac ualidorum seruorum in classem ad supplementum remigum dedit; et auxerat nauibus octo captiuis classem.extra hanc multitudinem Hispanorum obsides erant, quorum perinde ac si sociorum liberi essent cura habita.captus et apparatus ingens belli; catapultae maximae formae centum uiginti, minores ducentae octoginta una;ballistae maiores uiginti tres, minores quinquaginta duae; scorpionum maiorum minorumque et armorum telorumque ingens numerus; signa militaria septuaginta quattuor.et auri argenti relata ad imperatorem magna uis: paterae aureae fuerunt ducentae septuaginta sex, librales ferme omnes pondo; argenti infecti signatique decem et octo milia et trecenta pondo, uasorum argenteorum magnus numerus;haec omnia C. Flaminio quaestori appensa adnumerataque sunt; tritici quadringenta milia modium, hordei ducenta septuaginta.naues onerariae sexaginta tres in portu expugnatae captaeque, quaedam cum suis oneribus, frumento, armis, aere praeterea ferroque et linteis et sparto et nauali alia materia ad classem aedificandam,ut minimum omnium inter tantas opes belli captas Carthago ipsa fuerit.eo die Scipio C. Laelio cum sociis naualibus urbem custodire iusso ipse in castra legiones reduxit fessosque milites omnibus uno die belli operibus,quippe qui et acie dimicassent et capienda urbe tantum laboris periculique adissent et capta cum iis qui in arcem confugerant iniquo etiam loco pugnassent, curare corpora iussit.postero die militibus naualibusque sociis conuocatis primum dis immortalibus laudes gratesque egit, qui se non urbis solum opulentissimae omnium in Hispania uno die compotem fecissent, sed ante eo congessissent omnis Africae atque Hispaniae opes, ut neque hostibus quicquam relinqueretur et sibi ac suis omnia superessent.militum deinde uirtutem conlaudauit quod eos non eruptio hostium, non altitudo moenium, non inexplorata stagni uada, non castellum in alto tumulo situm, non munitissima arx deterruisset quo minus transcenderent omnia perrumperentque.itaque quamquam omnibus omnia deberet, praecipuum muralis coronae decus eius esse qui primus murum adscendisset; profiteretur qui se dignum eo duceret dono.duo professi sunt, Q. Trebellius , centurio legionis quartae, et Sex. Digitius , socius naualis. nec ipsi tam inter se acriter contendebant quam studia excitauerant uterque sui corporis hominum.sociis C. Laelius , praefectus classis, legionariis M. Sempronius Tuditanus aderat.ea contentio cum prope seditionem ueniret, Scipio tres recuperatores cum se daturum pronuntiasset qui cognita causa testibusque auditis iudicarent uter prior in oppidum transcendisset,C. Laelio et M. Sempronio , aduocatis partis utriusque, P. Cornelium Caudinum de medio adiecit eosque tres recuperatores considere et causam cognoscere iussit.cum res eo maiore ageretur certamine quod amoti tantae dignitatis non tam aduocati quam moderatores studiorum fuerant, C. Laelius relicto consilio ad tribunal ad Scipionem accedit, eumque docet rem sine modo ac modestia agi ac prope esse ut manus inter se conferant:ceterum, etiamsi uis absit, nihilo minus detestabili exemplo rem agi, quippe ubi fraude ac periurio decus petatur uirtutis.stare hinc legionarios milites, hinc classicos, per omnes deos paratos iurare magis quae uelint quam quae sciant uera esse et obstringere periurio non se solum suumque caput sed signa militaria et aquilas sacramentique religionem.