††armauerat. cum terra marique instrui oppugnationem uideret et ipse copias ita disponit.oppidanorum duo milia ab ea parte qua castra Romana erant opponit: quingentis militibus arcem insidit, quingentos tumulo urbis in orientem uerso imponit: multitudinem aliam quo clamor, quo subita uocasset res intentam ad omnia occurrere iubet.patefacta deinde porta eos quos in uia ferente ad castra hostium instruxerat emittit. Romani duce ipso praecipiente parumper cessere, ut propiores subsidiis in certamine ipso summittendis essent.et primo haud impares stetere acies; subsidia deinde identidem summissa e castris non auerterunt solum in fugam hostes, sed adeo effusis institerunt ut nisi receptui cecinisset permixti fugientibus inrupturi fuisse in urbem uiderentur. trepidatio uero non in proelio maior quam tota urbe fuit;multae stationes pauore atque fuga desertae sunt relictique muri cum qua cuique erat proximum desiluissent.quod ubi egressus Scipio in tumulum quem Mercuri uocant animaduertit multis partibus nudata defensoribus moenia esse, omnes e castris excitos ire ad oppugnandam urbem et ferre scalas iubet.ipse trium prae se iuuenum ualidorum scutis oppositis—ingens enim iam uis omnis generis telorum e muris uolabat—ad urbem succedit; hortatur imperat quae in rem sunt,quodque plurimum ad accendendos militum animos intererat, testis spectatorque uirtutis atque ignauiae cuiusque adest.itaque in uolnera ac tela ruunt; neque illos muri neque superstantes armati arcere queunt quin certatim adscendant.et ab nauibus eodem tempore ea quae mari adluitur pars urbis oppugnari coepta est. ceterum tumultus inde maior quam uis adhiberi poterat.dum applicant, dum raptim exponunt scalas militesque dum qua cuique proximum est in terram euadere properant, ipsa festinatione et certamine alii alios impediunt.inter haec repleuerat iam Poenus armatis muros, et uis magna ex ingenti copia congesta telorum suppeditabat;sed neque uiri nec tela nec quicquam aliud aeque quam moenia ipsa sese defendebant. rarae enim scalae altitudini aequari poterant, et quo quaeque altiores, eo infirmiores erant.itaque cum summus quisque euadere non posset, subirent tamen alii, onere ipso frangebantur. quidam stantibus scalis cum altitudo caliginem oculis offudisset, ad terram delati sunt.et cum passim homines scalaeque ruerent et ipso successu audacia atque alacritas hostium cresceret, signum receptui datum est;quod spem non praesentis modo ab tanto certamine ac labore quietis obsessis, sed etiam in posterum dedit scalis et corona capi urbem non posse: opera et difficilia esse et tempus datura ad ferendam opem imperatoribus suis.uix prior tumultus conticuerat cum Scipio ab defessis iam uolneratisque recentes integrosque alios accipere scalas iubet et ui maiore adgredi urbem.ipse ut ei nuntiatum est aestum decedere, quod per piscatores Tarraconenses, nunc leuibus cumbis, nunc ubi eae siderent uadis peruagatos stagnum, compertum habebat facilem pedibus ad murum transitum dari, eo secum armatos quingentos duxit.medium ferme diei erat, et ad id, quod sua sponte cedente in mare aestu trahebatur aqua, acer etiam septentrio ortus inclinatum stagnum eodem quo aestus ferebat et adeo nudauerat uada ut alibi umbilico tenus aqua esset, alibi genua uix superaret.hoc cura ac ratione compertum in prodigium ac deos uertens Scipio qui ad transitum Romanis mare uerterent et stagna auferrent uiasque ante nunquam initas humano uestigio aperirent, Neptunum iubebat ducem itineris sequi ac medio stagno euadere ad moenia.ab terra ingens labor succedentibus erat; nec altitudine tantum moenium impediebantur, sed quod †euntes† ad ancipites utrimque ictus subiectos habebant Romanos, ut latera infestiora subeuntibus quam aduersa corpora essent.at parte †in alia quingentis et per stagnum facilis transitus et in murum adscensus inde fuit; nam neque opere emunitus erat ut ubi ipsius loci ac stagni praesidio satis creditum foret, nec ulla armatorum statio aut custodia opposita intentis omnibus ad opem eo ferendam unde periculum ostendebatur.ubi urbem sine certamine intrauere, pergunt inde quanto maximo cursu poterant ad eam portam circa quam omne contractum certamen erat;in quod adeo intenti omnium non animi solum fuere sed etiam oculi auresque pugnantiumspectantiumque et adhortantium pugnantes ut nemo ante ab tergo senserit captam urbem quam tela in auersos inciderunt et utrimque ancipitem hostem habebant.tunc turbatis defensoribus metu et moenia capta et porta intus forisque pariter refringi coepta; et mox caedendo confectis ac distractis ne iter impediretur foribus armati impetum fecerunt.