animus quoque meus, maximus mihi ad hoc tempus uates, praesagit nostram Hispaniam esse, breui extorre hinc omne Punicum nomen maria terrasque foeda fuga impleturum.quod mens sua sponte diuinat, idem subicit ratio haud fallax. uexati ab iis socii nostram fidem per legatos implorant. tres duces discordantes prope ut defecerint alii ab aliis, trifariam exercitum in diuersissimas regiones distraxere.eadem in illos ingruit fortuna quae nuper nos adflixit; nam et deseruntur ab sociis, ut prius ab Celtiberis nos, et diduxere exercitus quae patri patruoque meo causa exitii fuit;nec discordia intestina coire eos in unum sinet neque singuli nobis resistere poterunt. uos modo, milites, fauete nomini Scipionum, suboli imperatorum uestrorum uelut accisis recrescenti stirpibus.agite, ueteres milites, nouum exercitum nouumque ducem traducite Hiberum, traducite in terras cum multis fortibus factis saepe a uobis peragratas.breui faciam ut, quemadmodum nunc noscitatis in me patris patruique similitudinem oris uoltusque et lineamenta corporis,ita ingenii fidei uirtutisque effigiem uobis reddam ut reuixisse aut renatum sibi quisque Scipionem imperatorem dicat.'hac oratione accensis militum animis relicto ad praesidium regionis eius M. Silano cum tribus milibus peditum et trecentis equitibus ceteras omnes copias—erant autem uiginti quinque milia peditum, duo milia quingenti equites —Hiberum traiecit. ibi quibusdam suadentibus ut quoniam in tres tam diuersas regiones discessissent Punici exercitus, proximum adgrederetur, periculum esse ratus ne eo facto in unum omnes contraheret nec par esset unus tot exercitibus,Carthaginem Nouam interim oppugnare statuit urbem cum ipsam opulentam suis opibus tum hostium omni bellico apparatu plenam—ibi arma, ibi pecunia, ibi totius Hispaniae obsides erant—sitam praeterea cum opportune ad traiciendum in Africam tum super portum satis amplum quantaeuis classi et nescio an unum in Hispaniae ora qua nostro adiacet mari. nemo omnium quo iretur sciebat praeter C. Laelium .is classe circummissus ita moderari cursum nauium iussus erat ut eodem tempore Scipio ab terra exercitum ostenderet et classis portum intraret.septimo die ab Hibero Carthaginem uentum est simul terra marique. castra ab regione urbis qua in septentrionem uersa est posita; his ab tergo—nam frons natura tuta erat—uallum obiectum.etenim sita Carthago sic est. sinus est maris media fere Hispaniae ora, maxime Africo uento oppositus, <ad duo milia> et quingentos passus introrsus retractus, paululo plus passuum <mille et ducentos> in latitudinem patens.huius in ostio sinus parua insula obiecta ab alto portum ab omnibus uentis praeterquam Africo tutum facit. ab intimo sinu paeneinsula excurrit, tumulus is ipse in quo condita urbs est, ab ortu solis et a meridie cincta mari: ab occasu stagnum claudit paulum etiam ad septentrionem fusum, incertae altitudinis utcumque exaestuat aut deficit mare.continenti urbem iugum ducentos fere et quinquaginta passus patens coniungit. unde cum tam parui operis munitio esset, non obiecit uallum imperator Romanus,seu fiduciam hosti superbe ostentans siue ut subeunti saepe ad moenia urbis recursus pateret.cetera quae munienda erant cum perfecisset, naues etiam in portu uelut maritimam quoque ostentans obsidionem instruxit; circumuectusque classem cum monuisset praefectos nauium ut uigilias nocturnas intenti seruarent, omnia ubique primo obsessum hostem conari, regressus in castra ut consilii sui rationem quod ab urbe potissimum oppugnanda bellum orsus esset militibus ostenderet et spem potiundae cohortando faceret, contione aduocata ita disseruit:'ad urbem unam oppugnandam si quis uos adductos credit, is magis operis uestri quam emolumenti rationem exactam, milites, habet;oppugnabitis enim uere moenia unius urbis, sed in una urbe uniuersam ceperitis Hispaniam.hic sunt obsides omnium nobilium regum populorumque, qui simul in potestate uestra erunt, extemplo omnia quae nunc sub Carthaginiensibus sunt in dicionem tradent;hic pecunia omnis hostium, sine qua neque illi gerere bellum possunt, quippe qui mercennarios exercitus alant, et quae nobis maximo usui ad conciliandos animos barbarorum erit;hic tormenta arma omnis apparatus belli est, qui simul et uos instruet et hostes nudabit.potiemur praeterea cum pulcherrima opulentissimaque urbe tum opportunissima portu egregio unde terra marique quae belli usus poscunt suppeditentur; quae cum magna ipsi habebimus tum dempserimus hostibus multo maiora.haec illis arx, hoc horreum aerarium armamentarium, hoc omnium rerum receptaculum est; huc rectus ex Africa cursus est; haec una inter Pyrenaeum et Gades statio; hinc omni Hispaniae imminet Africa.††