omnem pecuniam Romam misit. fama Agrigentinorum cladis Siciliam cum peruasisset, omnia repente ad Romanos inclinauerunt. prodita breui sunt uiginti oppida, sex ui capta: uoluntaria deditione in fidem uenerunt ad quadraginta.quarum ciuitatium principibus cum pro cuiusque merito consul pretia poenasque exsoluisset, coegissetque Siculos positis tandem armis ad agrum colendum animos conuertere,ut esset non incolarum modo alimentis frugifera insula, sed urbis Romae atque Italiae, id quod multis saepe tempestatibus fecerat, annonam leuaret, ab Agathyrna inconditam multitudinem secum in Italiam transuexit.quattuor milia hominum erant, mixti ex omni conluuione exsules obaerati capitalia ausi plerique cum in ciuitatibus suis ac sub legibus uixerant, et postquam eos ex uariis causis fortuna similis conglobauerat Agathyrnam per latrocinia ac rapinam tolerantes uitam.hos neque relinquere Laeuinus in insula tum primum noua pace coalescente uelut materiam nouandis rebus satis tutum ratus est, et Reginis usui futuri erant ad populandum Bruttium agrum adsuetam latrociniis quaerentibus manum. et quod ad Siciliam attinet eo anno debellatum est.in Hispania principio ueris P. Scipio nauibus deductis euocatisque edicto Tarraconem sociorum auxiliis classem onerariasque ostium inde Hiberi fluminis petere iubet.eodem legiones ex hibernis conuenire cum iussisset, ipse cum quinque milibus sociorum ab Tarracone profectus ad exercitum est. quo cum uenisset adloquendos maxime ueteres milites qui tantis superfuerunt cladibus ratus, contione aduocata ita disseruit:'nemo ante me nouus imperator militibus suis priusquam opera eorum usus esset gratias agere iure ac merito potuit:me uobis priusquam prouinciam aut castra uiderem obligauit fortuna, primum quod ea pietate erga patrem patruumque meum uiuos mortuosque fuistis,deinde quod amissam tanta clade prouinciae possessionem integram et populo Romano et successori mihi uirtute uestra obtinuistis.sed cum iam benignitate deum id paremus atque agamus non ut ipsi maneamus in Hispania sed ne Poeni maneant, nec ut pro ripa Hiberi stantes arceamus transitu hostes sed ut ultro transeamus transferamusque bellum,uereor ne cui uestrum maius id audaciusque consilium quam aut pro memoria cladium nuper acceptarum aut pro aetate mea uideatur.aduersae pugnae in Hispania nullius in animo quam meo minus oblitterari possunt, quippe cui pater et patruus intra triginta dierum spatium ut aliud super aliud cumularetur familiae nostrae funus interfecti sunt;sed ut familiaris paene orbitas ac solitudo frangit animum, ita publica cum fortuna tum uirtus desperare de summa rerum prohibet. ea fato quodam data nobis sors est ut magnis omnibus bellis uicti uicerimus. uetera omitto, Porsennam Gallos Samnites:a Punicis bellis incipiam. quot classes, quot duces, quot exercitus priore bello amissi sunt?iam quid hoc bello memorem? omnibus aut ipse adfui cladibus aut quibus afui, maxime unus omnium eas sensi. Trebia Trasumennus Cannae quid aliud sunt quam monumenta occisorum exercituum consulumque Romanorum?adde defectionem Italiae, Siciliae maioris partis, Sardiniae; adde ultimum terrorem ac pauorem, castra Punica inter Anienem ac moenia Romana posita et uisum prope in portis uictorem Hannibalem. in hac ruina rerum stetit una integra atque immobilis uirtus populi Romani;haec omnia strata humi erexit ac sustulit. uos omnium primi, milites, post Cannensem cladem uadenti Hasdrubali ad Alpes Italiamque, qui si se cum fratre coniunxisset nullum iam nomen esset populi Romani, ductu auspicioque patris mei obstitistis; et hae secundae res illas aduersas sustinuerunt.nunc benignitate deum omnia secunda prospera in dies laetiora ac meliora in Italia Siciliaque geruntur.in Sicilia Syracusae, Agrigentum captum, pulsi tota insula hostes, receptaque prouincia in dicionem populi Romani est: in Italia Arpi recepti, Capua capta.iter omne ab urbe Roma trepida fuga emensus Hannibal, in extremum angulum agri Bruttii compulsus nihil iam maius precatur deos quam ut incolumi cedere atque abire ex hostium terra liceat.quid igitur minus conueniat, milites, quam cum aliae super alias clades cumularentur ac di prope ipsi cum Hannibale starent, uos hic cum parentibus meis— aequentur enim etiam honore nominis—sustinuisse labantem fortunam populi Romani, nunc eosdem quia illic omnia secunda laetaque sunt animis deficere?nuper quoque quae acciderunt, utinam tam sine meo luctu quam††. nunc di immortales imperii Romani praesides qui centuriis omnibus ut mihi imperium iuberent dari fuere auctores, iidem auguriis auspiciisque et per nocturnos etiam uisus omnia laeta ac prospera portendunt.