Tarentini ut reciperata urbe ab Romanis post centesimum prope annum, arcem etiam liberarent, spe commeatus quoque hostibus si nauali proelio possessionem maris ademissent interclusuros,Romani ut retenta possessione arcis ostenderent non ui ac uirtute, sed proditione ac furto Tarentum amissum.itaque ex utraque parte signo dato cum rostris concurrissent neque retro nauem inhiberent nec dirimi ab se hostem paterentur quam quis indeptus nauem erat ferrea iniecta manu, ita conserebant ex propinquo pugnam ut non missilibus tantum, sed gladiis etiam prope conlato pede gereretur res.prorae inter se iunctae haerebant, puppes alieno remigio circumagebantur; ita in arto stipatae erant naues ut uix ullum telum in mari uanum intercideret; frontibus uelut pedestris acies urgebant peruiaeque naues pugnantibus erant.insignis tamen inter ceteras pugna fuit duarum quae primae agminum concurrerant inter se.in Romana naue ipse Quinctius erat, in Tarentina Nico cui Perconi fuit cognomen, non publico modo sed priuato etiam odio inuisus atque infestus Romanis quod eius factionis erat quae Tarentum Hannibali prodiderat.hic Quinctium simul pugnantem hortantemque suos, incautum hasta transfigit. ille ut praeceps cum armis procidit ante proram,uictor Tarentinus in turbatam duce amisso nauem impigre transgressus cum summouisset hostes et prora iam Tarentinorum esset, puppim male conglobati tuerentur Romani, repente et alia a puppe triremis hostium apparuit;ita in medio circumuenta Romana nauis capitur. hinc ceteris terror iniectus uti praetoriam nauem captam uidere, fugientesque passim aliae in alto mersae, aliae in terram remis abreptae mox praedae fuere Thurinis Metapontinisque.ex onerariis quae cum commeatu sequebantur, perpaucae in potestatem hostium uenere; aliae ad incertos uentos hinc atque illinc obliqua transferentes uela, in altum euectae sunt. nequaquam pari fortuna per eos dies Tarenti res gesta.nam ad quattuor milia hominum frumentatum egressa cum in agris passim uagarentur,Liuius qui arci praesidioque Romano praeerat, intentus in omnes occasiones gerendae rei, C. Persium impigrum uirum cum duobus milibus et<quingentis> armatorum ex arce emisit, qui uage effusos per agros palatosque adortus cum diu passim cecidisset, paucos ex multis, trepida fuga incidentes semiapertis portarum foribus, in urbem compulit ne<que multum afuit quin> urbs eodem impetu caperetur.ita aequatae res ad Tarentum, Romanis uictoribus <terra>, Carthaginiensibus mari. frumenti spes, quae in oculis fuerat, utrosque frustrata pariter.per idem tempus Laeuinus consul iam magna parte anni circumacta in Siciliam ueteribus nouisque sociis exspectatus cum uenisset, primum ac potissimum omnium ratus Syracusis noua pace inconditas componere res,Agrigentum inde, quod belli reliquum erat tenebaturque a Carthaginiensium ualido praesidio, duxit legiones. et adfuit fortuna incepto.Hanno erat imperator Carthaginiensium, sed omnem in Muttine Numidisque spem repositam habebant.per totam Siciliam uagus praedas agebat ex sociis Romanorum neque intercludi ab Agrigento ui aut arte ulla nec quin erumperet ubi uellet prohiberi poterat.haec eius gloria quia iam imperatoris quoque famae officiebat, postremo in inuidiam uertit ut ne bene gestae quidem res iam Hannoni propter auctorem satis laetae essent.postremo praefecturam eius filio suo dedit, ratus cum imperio auctoritatem quoque ei inter Numidas erepturum.quod longe aliter euenit; nam ueterem fauorem eius sua insuper inuidia auxit; neque ille indignitatem iniuriae tulit confestimque ad Laeuinum occultos nuntios misit de tradendo Agrigento.per quos ut est facta fides compositusque rei gerendae modus, portam ad mare ferentem Numidae cum occupassent pulsis inde custodibus aut caesis Romanos ad id ipsum missos in urbem acceperunt.et cum agmine iam in media urbis ac forum magno tumultu iretur, ratus Hanno non aliud quam tumultum ac secessionem, id quod et ante acciderat, Numidarum esse, ad comprimendam seditionem processit.atque ille cum ei multitudo maior quam Numidarum procul uisa et clamor Romanus haudquaquam ignotus ad aures accidisset, priusquam ad ictum teli ueniret capessit fugam.per auersam portam emissus adsumpto comite Epicyde cum paucis ad mare peruenit; nactique opportune paruum nauigium, relicta hostibus Sicilia de qua per tot annos certatum erat, in Africam traiecerunt.alia multitudo Poenorum Siculorumque ne temptato quidem certamine cum caeci in fugam ruerent clausique exitus essent circa portas caesa.oppido recepto Laeuinus qui capita rerum Agrigenti erant uirgis caesos securi percussit, ceteros praedamque uendidit;