signa statuas aeneas quae capta de hostibus dicerentur, quae eorum sacra ac profana essent ad pontificum collegium reiecerunt.ob haec decreta maestiores aliquanto quam Romam uenerant Campanos dimiserunt; nec iam Q. Fului saeuitiam in sese, sed iniquitatem deum atque exsecrabilem fortunam suam incusabant.dimissis Siculis Campanisque dilectus habitus. scripto deinde exercitu de remigum supplemento agi coeptum;in quam rem cum neque hominum satis nec ex qua pararentur stipendiumque acciperent pecuniae quicquam ea tempestate in publico esset,edixerunt consules ut priuatim ex censu ordinibusque, sicut antea, remiges darent cum stipendio cibariisque dierum triginta.ad id edictum tantus fremitus hominum, tanta indignatio fuit ut magis dux quam materia seditioni deesset: secundum Siculos Campanosque plebem Romanam perdendam lacerandamque sibi consules sumpsisse.per tot annos tributo exhaustos nihil reliqui praeter terram nudam ac uastam habere. tecta hostes incendisse, seruos agri cultores rem publicam abduxisse, nunc ad militiam paruo aere emendo, nunc remiges imperando;si quid cui argenti aerisue fuerit, stipendio remigum et tributis annuis ablatum. se ut dent quod non habeant nulla ui nullo imperio cogi posse. bona sua uenderent; in corpora quae reliqua essent saeuirent; ne unde redimantur quidem quicquam superesse.haec non in occulto, sed propalam in foro atque oculis ipsorum consulum ingens turba circumfusi fremebant; nec eos sedare consules nunc castigando, nunc consolando poterant.spatium deinde iis tridui se dare ad cogitandum dixerunt; quo ipsi ad rem inspiciendam <et> expediendam usi sunt.senatum postero die habuerunt de remigum supplemento; ubi cum multa disseruissent cur aequa plebis recusatio esset, uerterunt orationem eo ut dicerent priuatis id seu aequum seu iniquum onus iniungendum esse;nam unde, cum pecunia in aerario non esset, paraturos nauales socios? quomodo autem sine classibus aut Siciliam obtineri aut Italia Philippum arceri posse aut tuta Italiae litora esse?cum in hac difficultate rerum consilium haereret ac prope torpor quidam occupasset hominum mentes, tum Laeuinus consul:magistratus senatui et senatum populo, sicut honore praestet, ita ad omnia quae dura atque aspera essent subeunda ducem debere esse.'si quid iniungere inferiori uelis, id prius in te ac tuos si ipse iuris statueris, facilius omnes obedientes habeas; nec impensa grauis est, cum <ex> ea plus quam pro uirili parte sibi quemque capere principum uident.itaque <si> classes habere atque ornare uolumus populum Romanum, priuatos sine recusatione remiges dare, nobismet ipsis primum imperemus.aurum argentum <aes> signatum omne senatores crastino die in publicum conferamus, ita ut anulos sibi quisque et coniugi et liberis, et filio bullam et quibus uxor filiaeue sunt singulas uncias pondo auri relinquant:argenti qui curuli sella sederunt equi ornamenta et libras pondo, ut salinum patellamque deorum causa habere possint:ceteri senatores libram argenti tantum: aeris signati quina milia in singulos patres familiae relinquamus:ceterum omne aurum argentum aes signatum ad triumuiros mensarios extemplo deferamus nullo ante senatus consulto facto, ut uoluntaria conlatio et certamen adiuuandae rei publicae excitet ad aemulandum animos primum equestris ordinis, dein reliquae plebis.hanc unam uiam multa inter nos conlocuti consules inuenimus; ingredimini dis bene iuuantibus. res publica incolumis et priuatas res facile saluas praestat: publica prodendo tua nequiquam serues.'in haec tanto animo consensum est ut gratiae ultro consulibus agerentur.senatu inde misso pro se quisque aurum argentum et aes in publicum conferunt, tanto certamine iniecto ut prima aut inter primos nomina sua uellent in publicis tabulis esse ut nec triumuiri accipiundo nec scribae referundo sufficerent.hunc consensum senatus equester ordo est secutus, equestris ordinis plebs. ita sine edicto, sine coercitione magistratus nec remige in supplementum nec stipendio res publica eguit; paratisque omnibus ad bellum consules in prouincias profecti sunt.neque aliud tempus belli fuit quo Carthaginienses Romanique pariter uariis casibus immixti magis in ancipiti spe ac metu fuerint.nam Romanis et in prouinciis hinc in Hispania aduersae res, hinc prosperae in Sicilia luctum et laetitiam miscuerant,et in Italia cum Tarentum amissum damno et dolori, tum arx cum praesidio retenta praeter spem gaudio fuit,et terrorem subitum pauoremque urbis Romae obsessae et oppugnatae Capua post dies paucos capta in laetitiam uertit.