legatique benigne appellati ac dimissi ad genua se Marcelli consulis proiecerunt obsecrantes ut quae deplorandae ac leuandae calamitatis causa dixissent ueniam eis daret, et in fidem clientelamque se urbemque Syracusas acciperet. potens senatus consulto consul clementer appellatos eos dimisit.Campanis deinde senatus datus est, quorum oratio miserabilior, causa durior erat.neque enim meritas poenas negare poterant, nec tyranni erant in quos culpam conferrent, sed satis pensum poenarum tot ueneno absumptis, tot securi percussis senatoribus credebant:paucos nobilium superstites esse, quos nec sua conscientia ut quicquam de se grauius consulerent impulerit nec uictoris ira capitis damnauerit; eos libertatem sibi suisque et bonorum aliquam partem orare ciues Romanos, adfinitatibus plerosque et propinquis iam cognationibus ex conubio uetusto iunctos.summotis deinde e templo paulisper dubitatum an arcessendus a Capua Q. Fuluius esset—mortuus enim post captam Claudius consul erat—ut coram imperatore qui res gessisset, sicut inter Marcellum Siculosque disceptatum fuerat, disceptaretur.dein cum M. Atilium C. Fuluium fratrem Flacci legatos eius et Q. Minucium et L. Ueturium Philonem item Claudi legatos qui omnibus gerendis rebus adfuerant in senatu uiderent nec Fuluium auocari a Capua nec differri Campanos uellent,interrogatus sententiam M. Atilius Regulus , cuius ex iis qui ad Capuam fuerant maxima auctoritas erat,'in consilio' inquit 'arbitror me fuisse consulibus Capua capta cum quaereretur ecqui Campanorum bene meritus de re publica nostra esset.duas mulieres compertum est Uestiam Oppiam Atellanam Capuae habitantem et Paculam Cluuiam quae quondam quaestum corpore fecisset, illam cottidie sacrificasse pro salute et uictoria populi Romani, hanc captiuis egentibus alimenta clam suppeditasse:ceterorum omnium Campanorum eundem erga nos animum quem Carthaginiensium fuisse, securique percussos a Q. Fuluio fuisse magis quorum dignitas inter alios quam quorum culpa eminebat.per senatum agi de Campanis, qui ciues Romani sunt, iniussu populi non uideo posse, idque et apud maiores nostros in Satricanis factum esse cum defecissent ut M. Antistius tribunus plebis prius rogationem ferret scisceretque plebs uti senatui de Satricanis sententiae dicendae ius esset.itaque censeo cum tribunis plebis agendum esse ut eorum unus pluresue rogationem ferant ad plebem qua nobis statuendi de Campanis ius fiat.'L. Atilius tribunus plebis ex auctoritate senatus plebem in haec uerba rogauit: 'omnes Campani Atellani Calatini Sabatini qui se dediderunt in arbitrium dicionem-que populi Romani <Q.> Fuluio proconsuli, quosque una secum dedidere quaeque una secum dedidere agrum urbemque diuina humanaque utensiliaque siue quid aliud dediderunt, de iis rebus quid fieri uelitis uos rogo, Quirites.' plebes sic iussit:'quod senatus iuratus, maxima pars, censeat, qui adsient, id uolumus iubemusque.'ex hoc plebei scito senatus consultus Oppiae Cluuiaeque primum bona ac libertatem restituit: si qua alia praemia petere ab senatu uellent, uenire eas Romam.Campanis in familias singulas decreta facta quae non operae pretium est omnia enumerare:aliorum bona publicanda, ipsos liberosque eorum et coniuges uendendas, extra filias quae enupsissent priusquam in populi Romani potestatem uenirent:alios in uincula condendos ac de iis posterius consulendum: aliorum Campanorum summam etiam census distinxerunt publicanda necne bona essent:pecua captiua praeter equos et mancipia praeter puberes uirilis sexus et omnia quae solo non continerentur restituenda censuerunt dominis.Campanos omnes Atellanos Calatinos Sabatinos, extra quam qui eorum aut ipsi aut parentes eorum apud hostes essent,liberos esse iusserunt, ita ut nemo eorum ciuis Romanus aut Latini nominis esset, neue quis eorum qui Capuae fuisset dum portae clausae essent in urbe agroue Campano intra certam diem maneret;locus ubi habitarent trans Tiberim qui non contingeret Tiberim daretur: qui nec Capuae nec in urbe Campana quae a populo Romano defecisset per bellum fuissent,eos cis Lirim amnem Romam uersus, qui ad Romanos transissent priusquam Capuam Hannibal ueniret, cis Uolturnum emouendos censuerunt, ne quis eorum propius mare quindecim milibus passuum agrum aedificiumue haberet.qui eorum trans Tiberim emoti essent, ne ipsi posteriue eorum uspiam pararent haberentue nisi in Ueiente Sutrino Nepesinoue agro, dum ne cui maior quam quinquaginta iugerum agri modus esset.senatorum omnium quique magistratus Capuae Atellae Calatiae gessissent bona uenire Capuae iusserunt: libera corpora quae uenum dari placuerat Romam mitti ac Romae uenire.