ut ni simularent aliquem sibi timorem absente collega dicendi de consule esse, ipse eis extemplo daturus senatum fuerit. ubi quidem collega uenisset non passurum quicquam prius agi quam ut Siculi in senatum introducantur.dilectum prope a M. Cornelio per totam Siciliam habitum ut quam plurimi questum de se Romam uenirent; eundem litteris falsis urbem implesse bellum in Sicilia esse ut suam laudem minuat.moderati animi gloriam eo die adeptus consul senatum dimisit, ac prope iustitium omnium rerum futurum uidebatur donec alter consul ad urbem uenisset. otium, ut solet, excitauit plebis rumores.belli diuturnitatem et uastatos agros circa urbem, qua infesto agmine isset Hannibal, exhaustam dilectibus Italiam et prope quotannis caesos exercitus querebantur,et consules bellicosos ambo uiros acresque nimis et feroces creatos qui uel in pace tranquilla bellum excitare possent, nedum in bello respirare ciuitatem forent passuri.interrupit hos sermones nocte quae pridie Quinquatrus fuit pluribus simul locis circa forum incendium ortum.eodem tempore septem tabernae quae postea quinque, et argentariae quae nunc nouae appellantur, arsere;comprehensa postea priuata aedificia—neque enim tum basilicae erant—comprehensae lautumiae forumque piscatorium et atrium regium;aedis Uestae uix defensa est tredecim maxime seruorum opera, qui in publicum redempti ac manu missi sunt.nocte ac die continuatum incendium fuit, nec ulli dubium erat humana id fraude factum esse quod pluribus simul locis et iis diuersis ignes coorti essent.itaque consul ex auctoritate senatus pro contione edixit qui, quorum opera id conflatum incendium, profiteretur, praemium fore libero pecuniam, seruo libertatem.eo praemio inductus Campanorum Calauiorum seruus—Manus ei nomen erat—indicauit dominos et quinque praeterea iuuenes nobiles Campanos quorum parentes a Q. Fuluio securi percussi erant id incendium fecisse, uolgoque facturos alia ni comprendantur. comprehensi ipsi familiaeque eorum.et primo eleuabatur index indiciumque: pridie eum uerberibus castigatum ab dominis discessisse; per iram ac leuitatem ex re fortuita crimen commentum.ceterum ut coram coarguebantur et quaestio ex ministris facinoris foro medio haberi coepta est, fassi omnes, atque in dominos seruosque conscios animaduersum est; indici libertas data et uiginti milia aeris.consuli Laeuino Capuam praetereunti circumfusa multitudo Campanorum est obsecrantium cum lacrimis ut sibi Romam ad senatum ire liceret oratum, si qua misericordia tandem flecti possent, ne se ad ultimum perditum irent nomenque Campanorum a Q. Flacco deleri sinerent.Flaccus sibi priuatam simultatem cum Campanis negare ullam esse: publicas inimicitias †hostilis† et esse et futuras, quoad eo animo esse erga populum Romanum sciret;nullam enim in terris gentem esse, nullum infestiorem populum nomini Romano. ideo se moenibus inclusos tenere eos, quia si qui euasissent aliqua, uelut feras bestias per agros uagari et laniare et trucidare quodcunque obuium detur;alios ad Hannibalem transfugisse, alios ad Romam incendendam profectos. inuenturum in semusto foro consulem uestigia sceleris Campanorum;Uestae aedem petitam et aeternos ignes et conditum in penetrali fatale pignus imperii Romani. se minime censere tutum esse Campanis potestatem intrandi Romana moenia fieri.Laeuinus Campanos, iure iurando a Flacco adactos quinto die quam ab senatu responsum accepissent Capuam redituros, sequi se Romam iussit.hac circumfusus multitudine, simul Siculis obuiam egressis secutisque Romam, praebuit <dolentis speciem duarum> clarissimarum urbium excidio, ac celeberrimis uiris uictos bello accusatores in urbem adducentis.de re publica tamen primum ac de prouinciis ambo consules ad senatum rettulere.ibi Laeuinus, quo statu Macedonia et Graecia, Aetoli, Acarnanes Locrique essent, quasque ibi res ipse egisset terra marique, exposuit:Philippum inferentem bellum Aetolis in Macedoniam retro ab se compulsum ad intima penitus regni abisse, legionemque inde deduci posse; classem satis esse ad arcendum Italia regem.haec de se deque prouincia, cui praefuerat, consul: tum de prouinciis communis relatio fuit. decreuere patres ut alteri consulum Italia bellumque cum Hannibale prouincia esset, alter classem cui T. Otacilius praefuisset Siciliamque prouinciam cum L. Cincio praetore obtineret.exercitus eis duo decreti qui in Etruria Galliaque essent; eae quattuor erant legiones; urbanae duae superioris anni in Etruriam, duae quibus Sulpicius consul praefuisset in Galliam mitterentur.