si Aetoli pacem cum Philippo facerent, foederi adscriberent ita ratam fore pacem si Philippus arma ab Romanis sociisque quique eorum dicionis essent abstinuisset;item si populus Romanus foedere iungeretur regi, ut caueret ne ius ei belli inferendi Aetolis sociisque eorum esset.haec conuenerunt, conscriptaque biennio post Olympiae ab Aetolis, in Capitolio ab Romanis, ut testata sacratis monumentis essent sunt posita.morae causa fuerant retenti Romae diutius legati Aetolorum; nec tamen impedimento id rebus gerendis fuit. et Aetoli extemplo mouerunt aduersus Philippum bellum, et Laeuinus Zacynthum—parua insula est propinqua Aetoliae; urbem unam eodem quo ipsa est nomine habet; eam praeter arcem ui cepit—et Oeniadas Nassumque Acarnanum captas Aetolis contribuit;Philippum quoque satis implicatum bello finitimo ratus ne Italiam Poenosque et pacta cum Hannibale posset respicere, Corcyram ipse se recepit.Philippo Aetolorum defectio Pellae hibernanti allata est.itaque quia primo uere moturus exercitum in Graeciam erat, Illyrios finitimasque eis urbes ab tergo metu quietas ut Macedonia haberet, expeditionem subitam in Oricinorum atque Apolloniatium fines fecit, egressosque Apolloniatas cum magno terrore ac pauore compulit intra muros.uastatis proximis Illyrici in Pelagoniam eadem celeritate uertit iter; inde Dardanorum urbem Sintiam, in Macedoniam transitum Dardanis facturam, cepit.his raptim actis, memor Aetolici iunctique cum eo Romani belli per Pelagoniam etLyncum et Bottiaeam in Thessaliam descendit—ad bellum secum aduersus Aetolos capessendum incitari posse homines credebat—et relicto ad fauces Thessaliae Perseo cum quattuor milibus armatorum ad arcendos aditu Aetolos,ipse priusquam maioribus occuparetur rebus in Macedoniam atque inde in Thraciam exercitum ac Maedos duxit.incurrere ea gens in Macedoniam solita erat, ubi regem occupatum externo bello ac sine praesidio esse regnum sensisset.ad frangendas igitur <uires gentis simul> uastare agros et urbem Iamphorynnam, caput arcemque Maedicae, oppugnare coepit.Scopas ubi profectum in Thraciam regem occupatumque ibi bello audiuit, armata omni iuuentute Aetolorum bellum inferre Acarnaniae parat.aduersus quos Acarnanum gens, et uiribus impar et iam Oeniadas Nassumque amissa cernens Romanaque insuper arma ingruere, ira magis instruit quam consilio bellum.coniugibus liberisque et senioribus super sexaginta annos in propinquam Epirum missis, ab quindecim ad sexaginta annos coniurant nisi uictores se non redituros;qui uictus acie excessisset, eum ne quis urbe tecto mensa lare reciperet, diram exsecrationem in populares, obtestationem quam sanctissimam potuerunt aduersus hospites composuerunt;precatique simul Epirotas sunt ut qui suorum in acie cecidissent eos uno tumulo contegerent, adicerentque humatis titulum:'hic siti sunt Acarnanes, qui aduersus uim atque iniuriam Aetolorum pro patria pugnantes mortem occubuerunt.'per haec incitatis animis castra in extremis finibus suis obuia hosti posuerunt. nuntiis ad Philippum missis quanto res in discrimine esset, omittere Philippum id quod in manibus erat coegerunt bellum, Iamphorynna per deditionem recepta et prospero alio successu rerum.Aetolorum impetum tardauerat primo coniurationis fama Acarnanicae; deinde auditus Philippi aduentus regredi etiam in intimos coegit fines.nec Philippus, quanquam ne opprimerentur Acarnanes itineribus magnis ierat, ultra Dium est progressus; inde cum audisset reditum Aetolorum ex Acarnania, et ipse Pellam rediit.Laeuinus ueris principio a Corcyra profectus nauibus superato Leucata promuntorio cum uenisset Naupactum, Anticyram inde se petiturum edixit ut praesto ibi Scopas Aetolique essent.sita Anticyra est in Locride laeua parte sinum Corinthiacum intranti; breue terra iter eo, breuis nauigatio ab Naupacto est.tertio ferme post die utrimque oppugnari coepta est; grauior a mari oppugnatio erat quia et tormenta machinaeque omnis generis in nauibus erant et Romani inde oppugnabant. itaque intra paucos dies recepta urbs per deditionem Aetolis traditur: praeda ex pacto Romanis cessit.litterae Laeuino redditae consulem eum absentem declaratum et successorem uenire P. Sulpicium ; ceterum diuturno ibi morbo implicitus serius spe omnium Romam uenit.M. Marcellus cum idibus Martiis consulatum inisset, senatum eo die moris modo causa habuit professus nihil se absente collega neque de re publica neque de prouinciis acturum:scire se frequentes Siculos prope urbem in uillis obtrectatorum suorum esse; quibus tantum abesse ut per se non liceat palam Romae crimina edita [ficta] ab inimicis uolgare,