uixdum requiesse aures a strepitu et tumultu hostili, quo paucos ante menses cesserint prope moenia Romana. post haec cum centuria frequens succlamasset nihil se mutare sententiae eosdemque consules dicturos esse,tum Torquatus 'neque ego uestros' inquit 'mores consul ferre potero neque uos imperium meum. redite in suffragium et cogitate bellum Punicum in Italia et hostium ducem Hannibalem esse.'tum centuria et auctoritate mota uiri et admirantium circa fremitu, petiit a consule ut Uoturiam seniorum citaret:uelle sese cum maioribus natu conloqui et ex auctoritate eorum consules dicere. citatis Uoturiae senioribus, datum secreto in Ouili cum iis conloquendi tempus.seniores de tribus consulendum dixerunt esse, duobus plenis iam honorum, Q. Fabio et M. Marcello , et si utique nouum aliquem aduersus Poenos consulem creari uellent, M. Ualerio Laeuino ; egregie aduersus Philippum regem terra marique rem gessisse.ita de tribus consultatione data, senioribus dimissis iuniores suffragium ineunt. M. Claudium , fulgentem tum Sicilia domita, et M. Ualerium absentes consules dixerunt. auctoritatem praerogatiuae omnes centuriae secutae sunt.eludant nunc antiqua mirantes: non equidem, si qua sit sapientium ciuitas quam docti fingunt magis quam norunt, aut principes grauiores temperantioresque a cupidine imperii aut multitudinem melius moratam censeam fieri posse.centuriam uero iuniorum seniores consulere uoluisse quibus imperium suffragio mandaret, uix ut ueri simile sit parentium quoque hoc saeculo uilis leuisque apud liberos auctoritas fecit.praetoria inde comitia habita. P. Manlius Uolso et L. Manlius Acidinus et C. Laetorius et L. Cincius Alimentus creati sunt.forte ita incidit ut comitiis perfectis nuntiaretur T. Otacilium , quem T. Manlio nisi interpellatus ordo comitiorum esset collegam absentem daturus fuisse uidebatur populus, mortuum in Sicilia esse.ludi Apollinares et priore anno fuerant et eo anno ut fierent referente Calpurnio praetore senatus decreuit ut in perpetuum uouerentur.eodem anno prodigia aliquot uisa nuntiataque sunt. in aede Concordiae Uictoria quae in culmine erat fulmine icta decussaque ad Uictorias quae in antefixis erant haesit neque inde procidit;et Anagniae et Fregellis nuntiatum est murum portasque de caelo tacta, et in foro Subertano sanguinis riuos per diem totum fluxisse, et Ereti lapidibus pluuisse, et Reate mulam peperisse.ea prodigia hostiis maioribus sunt procurata et obsecratio in unum diem populo indicta et nouendiale sacrum.sacerdotes publici aliquot eo anno demortui sunt nouique suffecti: in locum M'. Aemili Numidae decemuiri sacrorum M. Aemilius Lepidus , in locum M. Pomponi Mathonis pontificis C. Liuius , in locum Sp. Caruili Maximi auguris M. Seruilius .T. Otacilius Crassus pontifex quia exacto anno mortuus erat, ideo nominatio in locum eius non est facta. C. Claudius flamen Dialis quod exta perperam dederat flamonio abiit.per idem tempus M. Ualerius Laeuinus temptatis prius per secreta conloquia principum animis ad indictum ante ad id ipsum concilium Aetolorum classe expedita uenit.ubi cum Syracusas Capuamque captas in fidem in Italia <Sicilia>- que rerum secundarum ostentasset, adiecissetque iam inde a maioribus traditum morem Romanis colendi socios, ex quibus alios in ciuitatem atque aequum secum ius accepissent, alios in ea fortuna haberent ut socii esse quam ciues mallent:Aetolos eo in maiore futuros honore quod gentium transmarinarum in amicitiam primi uenissent;Philippum eis et Macedonas graues accolas esse, quorum se uim ac spiritus et iam fregisse et eo redacturum esse ut non iis modo urbibus quas per uim ademisset Aetolis excedant, sed ipsam Macedoniam infestam habeant;et Acarnanas quos aegre ferrent Aetoli a corpore suo diremptos restituturum se in antiquam formulam iurisque ac dicionis eorum;—haec dicta promissaque a Romano imperatore Scopas, qui tum praetor gentis erat, et Dorimachus princeps Aetolorum adfirmauerunt auctoritate sua, minore cum uerecundia et maiore cum fide uim maiestatemque populi Romani extollentes. maxime tamen spes potiundae mouebat Acarnaniae.igitur conscriptae condiciones quibus in amicitiam societatemque populi Romani uenirent;additumque ut, si placeret uellentque, eodem iure amicitiae Elei Lacedaemoniique et Attalus et Pleuratus et Scerdilaedus essent, Asiae Attalus, hi Thracum et Illyriorum reges;bellum ut extemplo Aetoli cum Philippo terra gererent; nauibus ne minus uiginti quinque quinqueremibus adiuuaret Romanus;urbium Corcyrae tenus ab Aetolia incipienti solum tectaque et muri cum agris Aetolorum, alia omnis praeda populi Romani esset, darentque operam Romani ut Acarnaniam Aetoli haberent;