Cn. Fuluio fugam ex proelio ipsius temeritate commisso impunitam esse et eum in ganea lustrisque ubi iuuentam egerit senectutem acturum, milites qui nihil aliud peccauerint quam quod imperatoris similes fuerint relegatos prope in exsilium ignominiosam pati militiam;adeo imparem libertatem Romae diti ac pauperi, honorato atque inhonorato esse.reus ab se culpam in milites transferebat: eos ferociter pugnam poscentes, productos in aciem non eo quo uoluerint, quia serum diei fuerit, sed postero die, et tempore et loco aequo instructos, seu famam seu uim hostium non sustinuisse.cum effuse omnes fugerent, se quoque turba ablatum, ut Uarronem Cannensi pugna, ut multos alios imperatores.qui autem solum se restantem prodesse rei publicae, nisi si mors sua remedio publicis cladibus futura esset, potuisse?non se inopia commeatus [non] in loca iniqua incaute deductum, non agmine inexplorato euntem insidiis circumuentum: ui aperta armis acie uictum. nec suorum animos nec hostium in potestate habuisse: suum cuique ingenium audaciam aut pauorem facere. bis est accusatus pecuniaque anquisitum.tertio testibus datis cum, praeterquam quod omnibus probris onerabatur, iurati permulti dicerent fugae pauorisque initium a praetore ortum,ab eo desertos milites cum haud uanum timorem ducis crederent terga dedisse, tanta ira accensa est ut capite anquirendum contio succlamaret.de eo quoque nouum certamen ortum; nam cum bis pecunia anquisisset,tertio capitis se anquirere diceret, tribuni plebis appellati collegae negarunt se in mora esse quo minus, quod ei more maiorum permissum esset, seu legibus seu moribus mallet, anquireret quoad uel capitis uel pecuniae iudicasset priuato.tum Sempronius perduellionis se iudicare Cn. Fuluio dixit, diemque comitiis ab C. Calpurnio praetore urbano petit.inde alia spes ab reo temptata est, si adesse in iudicio Q. Fuluius frater posset, florens tum et fama rerum gestarum et propinqua spe Capuae potiundae.id cum per litteras miserabiliter pro fratris capite scriptas petisset Fuluius negassentque patres e re publica esse abscedi a Capua,postquam dies comitiorum aderat, Cn. Fuluius exsulatum Tarquinios abiit. id ei iustum exsilium esse sciuit plebs.inter haec uis omnis belli uersa in Capuam erat; obsidebatur tamen acrius quam oppugnabatur, nec aut famem tolerare seruitia ac plebs poterant aut mittere nuntios ad Hannibalem per custodias tam artas.inuentus est Numida qui acceptis litteris euasurum se professus praestaret promissum. per media Romana castra nocte egressus spem accendit Campanis dum aliquid uirium superesset ab omni parte eruptionem temptandi.ceterum in multis certaminibus equestria proelia ferme prospera faciebant, pedites superabantur; sed nequaquam tam laetum uincere quam triste uinci ulla parte erat ab obsesso et prope expugnato hoste. inita tandem ratio est ut quod uiribus deerat arte aequaretur.ex omnibus legionibus electi sunt iuuenes maxime uigore ac leuitate corporum ueloces; eis parmae breuiores quam equestres et septena iacula quaternos longa pedes data, praefixa ferro quale hastis uelitaribus inest.eos singulos in equos suos accipientes equites adsuefecerunt et uehi post sese et desilire perniciter ubi datum signum esset.postquam adsuetudine cotidiana satis intrepide fieri uisum est, in campum qui medius inter castra murumque erat aduersus instructos Campanorum equites processerunt,et ubi ad coniectum teli uentum est signo dato uelites desiliunt. pedestris inde acies ex equitatu repente in hostium equites incurrit iaculaque cum impetu alia super alia emittunt;quibus plurimis in equos uirosque passim coniectis permultos uolnerauerunt; pauoris tamen plus ex re noua atque inopinata iniectum est, et in perculsum hostem equites inuecti fugam stragemque eorum usque ad portas fecerunt.inde equitatu quoque superior Romana res fuit;institutum ut uelites in legionibus essent. auctorem peditum equiti immiscendorum centurionem Q. Nauium ferunt honorique id ei apud imperatorem fuisse.cum in hoc statu ad Capuam res essent, Hannibalem diuersum Tarentinae arcis potiundae Capuaeque retinendae trahebant curae.uicit tamen respectus Capuae in quam omnium sociorum hostiumque conuersos uidebat animos, documento futurae qualemcunque euentum defectio ab Romanis habuisset.igitur magna parte impedimentorum relicta in Bruttiis et omni grauiore armatu, cum delectis peditum equitumque quam poterat aptissimus ad maturandum iter in Campaniam contendit; secuti tamen tam raptim euntem tres et triginta elephanti.in ualle occulta post Tifata, montem imminentem Capuae, consedit. adueniens cum castellum Calatiam praesidio ui pulso cepisset, in circumsedentes Capuam se uertit,