atque in magistratus uersi circumspectant ora principum aliorum alios intuentium fremuntque adeo perditas res desperatumque de re publica esse ut nemo audeat in Hispaniam imperium accipere,cum subito P. Cornelius <Publi filius eius> qui in Hispania ceciderat, [filius] quattuor et uiginti ferme annos natus, professus se petere, in superiore unde conspici posset loco constitit.in quem postquam omnium ora conuersa sunt, clamore ac fauore ominati extemplo sunt felix faustumque imperium.iussi deinde inire suffragium ad unum omnes non centuriae modo, sed etiam homines P. Scipioni imperium esse in Hispania iusserunt.ceterum post rem actam ut iam resederat impetus animorum ardorque, silentium subito ortum et tacita cogitatio quidnam egissent; nonne fauor plus ualuisset quam ratio.aetatis maxime paenitebat; quidam fortunam etiam domus horrebant nomenque ex funestis duabus familiis in eas prouincias ubi inter sepulcra patris patruique res gerendae essent proficiscentis.quam ubi ab re tanto impetu acta sollicitudinem curamque hominum animaduertit, aduocata contione ita de aetate sua imperioque mandato et bello quod gerundum esset magno elatoque animo disseruit,ut ardorem eum qui resederat excitaret rursus nouaretque et impleret homines certioris spei quam quantam fides promissi humani aut ratio ex fiducia rerum subicere solet.fuit enim Scipio non ueris tantum uirtutibus mirabilis, sed arte quoque quadam ab iuuenta in ostentationem earum compositus,pleraque apud multitudinem aut per nocturnas uisa species aut uelut diuinitus mente monita agens, siue et ipse capti quadam superstitione animi, siue ut imperia consiliaque uelut sorte oraculi missa sine cunctatione exsequerentur.ad hoc iam inde ab initio praeparans animos, ex quo togam uirilem sumpsit nullo die prius ullam publicam priuatamque rem egit quam in Capitolium iret ingressusque aedem consideret et plerumque solus in secreto ibi tempus tereret.hic mos per omnem uitam seruatus seu consulto seu temere uolgatae opinioni fidem apud quosdam fecit stirpis eum diuinae uirum esse,rettulitque famam in Alexandro magno prius uolgatam, et uanitate et fabula parem, anguis immanis concubitu conceptum, et in cubiculo matris eius uisam persaepe prodigii eius speciem interuentuque hominum euolutam repente atque ex oculis elapsam.his miraculis nunquam ab ipso elusa fides est; quin potius aucta arte quadam nec abnuendi tale quicquam nec palam adfirmandi.multa alia eiusdem generis, alia uera, alia adsimulata, admirationis humanae in eo iuuene excesserant modum; quibus freta tunc ciuitas aetati haudquaquam maturae tantam rerum molem tantumque imperium permisit.ad eas copias quas ex uetere exercitu Hispania habebat, quaeque a Puteolis cum C. Nerone traiectae erant, decem milia militum et mille equites adduntur, et M. Iunius Silanus propraetor adiutor ad res gerendas datus est.ita cum triginta nauium classe—omnes autem quinqueremes erant—Ostiis Tiberinis profectus praeter oram Tusci maris, Alpesque et Gallicum sinum et deinde Pyrenaei circumuectus promuntorium, Emporiis urbe Graeca—oriundi et ipsi a Phocaea sunt—copias exposuit.inde sequi nauibus iussis Tarraconem pedibus profectus conuentum omnium sociorum —etenim legationes ad famam eius ex omni se prouincia effuderant—habuit.naues ibi subduci iussit, remissis quattuor triremibus Massiliensium quae officii causa ab domo prosecutae fuerant.responsa inde legationibus suspensis uarietate tot casuum dare coepit, ita elato ab ingenti uirtutum suarum fiducia animo ut nullum ferox uerbum excideret ingensque omnibus quae diceret cum maiestas inesset tum fides.profectus ab Tarracone et ciuitates sociorum et hiberna exercitus adiit, collaudauitque milites quod duabus tantis deinceps cladibus icti prouinciam obtinuissent,nec fructum secundarum rerum sentire hostes passi omni cis Hiberum agro eos arcuissent, sociosque cum fide tutati essent.Marcium secum habebat cum tanto honore, ut facile appareret nihil minus uereri quam ne quis obstaret gloriae suae.successit inde Neroni Silanus, et in hiberna milites noui deducti. Scipio omnibus quae adeunda agendaque erant mature aditis peractisque Tarraconem concessit.nihilo minor fama apud hostes Scipionis erat quam apud ciues sociosque, et diuinatio quaedam futuri, quo minus ratio timoris reddi poterat oborti temere, maiorem inferens metum.in hiberna diuersi concesserant, Hasdrubal Gisgonis usque ad Oceanum et Gades, Mago in mediterranea maxime supra Castulonensem saltum; Hasdrubal Hamilcaris filius proximus Hibero circa Saguntum hibernauit.