quo cum uenissent, extemplo iis omnibus catenae iniectae, iussique ad quaestores deferre quod auri atque argenti haberent. auri pondo duo milia septuaginta fuit, argenti triginta milia pondo et mille ducenta.senatores quinque et uiginti Cales in custodiam, duodetriginta Teanum missi, quorum de sententia maxime descitum ab Romanis constabat.de supplicio Campani senatus haudquaquam inter Fuluium Claudiumque conueniebat. facilis impetrandae ueniae Claudius, Fului durior sententia erat.itaque Appius Romam ad senatum arbitrium eius rei totum reiciebat:percontandi etiam aequum esse potestatem fieri patribus, num communicassent consilia cum aliquis sociorum Latini nominis [municipiorum] et num ope eorum in bello forent adiuti.id uero minime committendum esse Fuluius dicere ut sollicitarentur criminibus dubiis sociorum fidelium animi, et subicerentur indicibus quis neque <quid dicerent neque> quid facerent quicquam unquam pensi fuisset; itaque se eam quaestionem oppressurum exstincturumque.ab hoc sermone cum digressi essent, et Appius quamuis ferociter loquentem collegam non dubitaret tamen litteras super tanta re ab Roma exspectaturum,Fuluius, ne id ipsum impedimentum incepto foret, dimittens praetorium tribunis militum ac praefectis socium imperauit uti duobus milibus equitum delectis denuntiarent ut ad tertiam bucinam praesto essent. cum hoc equitatu nocte Teanum profectus, prima luce portam intrauit atque in forum perrexit;concursuque ad primum equitum ingressum facto magistratum Sidicinum citari iussit imperauitque ut produceret Campanos quos in custodia haberet.producti omnes uirgisque caesi ac securi percussi. inde citato equo Cales percurrit; ubi cum in tribunali consedisset productique Campani deligarentur ad palum, eques citus ab Roma uenit litterasque a C. Calpurnio praetore Fuluio et senatus consultum tradit.murmur ab tribunali totam contionem peruasit differri rem integram ad patres de Campanis; et Fuluius, id ita esse ratus acceptas litteras neque resolutas cum in gremio reposuisset, praeconi imperauit ut lictorem lege agere iuberet. ita de iis quoque qui Calibus erant sumptum supplicium.tum litterae lectae senatusque consultum, serum ad impediendam rem actam quae summa ope approperata erat ne impediri posset.consurgentem iam Fuluium Taurea Uibellius Campanus per mediam uadens turbam nomine inclamauit, et cum mirabundus quidnam sese uellet resedisset Flaccus,'me quoque' inquit 'iube occidi ut gloriari possis multo fortiorem quam ipse es uirum abs te occisum esse.'cum Flaccus negaret profecto satis compotem mentis esse, modo prohiberi etiam se si id uellet senatus consulto diceret, tum Uibellius 'quando quidem' inquit 'capta patria propinquis amicisque amissis,cum ipse manu mea coniugem liberosque interfecerim ne quid indigni paterentur, mihi ne mortis quidem copia eadem est quae his ciuibus meis, petatur a uirtute inuisae huius uitae uindicta.'atque ita gladio quem ueste texerat per aduersum pectus transfixus, ante pedes imperatoris moribundus procubuit.quia et quod ad supplicium attinet Campanorum et pleraque alia de Flacci unius sententia acta erant, mortuum Ap. Claudium sub deditionem Capuae quidam tradunt;hunc quoque ipsum Tauream neque sua sponte uenisse Cales neque sua manu interfectum, sed dum inter ceteros ad palum deligatur, quia parum inter strepitus exaudiri possent quae uociferaretur silentium fieri Flaccum iussisse;tum Tauream illa quae ante memorata sunt dixisse, uirum se fortissimum ab nequaquam pari ad uirtutem occidi; sub haec dicta iussu proconsulis praeconem ita pronuntiasse: 'lictor, uiro forti adde uirgas et in eum primum lege age.'lectum quoque senatus consultum priusquam securi feriret quidam auctores sunt, sed quia adscriptum in senatus consulto fuerit si ei uideretur integram rem ad senatum reiceret, interpretatum esse quid magis e re publica duceret aestimationem sibi permissam. Capuam a Calibus reditum est, Atellaque et Calatia in deditionem acceptae;ibi quoque in eos qui capita rerum erant animaduersum.ita ad septuaginta principes senatus interfecti, trecenti ferme nobiles Campani in carcerem conditi, alii per sociorum Latini nominis urbes in custodias dati, uariis casibus interierunt: multitudo alia ciuium Campanorum uenum data.de urbe agroque reliqua consultatio fuit, quibusdam delendam censentibus urbem praeualidam propinquam inimicam. ceterum praesens utilitas uicit; nam propter agrum, quem omni fertilitate terrae satis constabat primum in Italia esse, urbs seruata est ut esset aliqua aratorum sedes.