'quid? uos' inquit 'eam deditionem fore censetis qua quondam, ut aduersus Samnites auxilium impetraremus, nos nostraque omnia Romanis dedidimus?iam e memoria excessit, quo tempore et in qua fortuna a populo Romano defecerimus? iam, quemadmodum in defectione praesidium, quod poterat emitti, per cruciatum et ad contumeliam necarimus?quotiens in obsidentes, quam inimice eruperimus, castra oppugnarimus, Hannibalem uocauerimus ad opprimendos eos? hoc quod recentissimum est, ad oppugnandam Romam hinc eum miserimus?age contra, quae illi infeste in nos fecerint repetite, ut ex eo quid speretis habeatis. cum hostis alienigena in Italia esset et Hannibal hostis et cuncta bello arderent, omissis omnibus, omisso ipso Hannibale, ambo consules et duo consulares exercitus ad Capuam oppugnandam miserunt.alterum annum circumuallatos inclusosque nos fame macerant, et ipsi nobiscum ultima pericula et grauissimos labores perpessi, circa uallum ac fossas saepe trucidati ac prope ad extremum castris exuti.sed omitto haec—uetus atque usitata res est in oppugnanda hostium urbe labores ac pericula pati—: illud irae atque odii <inexpiabilis> exsecrabilisque indicium est. Hannibal ingentibus copiis peditum equitumque castra oppugnauit et ex parte cepit:tanto periculo nihil moti sunt ab obsidione. profectus trans Uolturnum perussit Calenum agrum:nihil tanta sociorum clade auocati sunt. ad ipsam urbem Romam infesta signa ferri iussit: eam quoque tempestatem imminentem spreuerunt. transgressus Anienem tria milia passuum ab urbe castra posuit, postremo ad moenia ipsa et ad portas accessit; Romam se adempturum eis, nisi omitterent Capuam, ostendit: non omiserunt. feras bestias caeco impetu ac rabie concitatas, si ad cubilia et catulos earum ire pergas, ad opem suis ferendam auertas:Romanos Roma circumsessa coniuges, liberi, quorum ploratus hinc prope exaudiebantur, arae foci deum delubra sepulcra maiorum temerata ac uiolata a Capua non auerterunt;tanta auiditas supplicii expetendi, tanta sanguinis nostri hauriendi est sitis.nec iniuria forsitan; nos quoque idem fecissemus, si data fortuna esset. itaque quoniam aliter dis immortalibus est uisum, cum mortem ne recusare quidem debeam, cruciatus contumeliasque quas parat hostis dum liber, dum mei potens sum, effugere morte praeterquam honesta, etiam leni possum.non uidebo Ap. Claudium et Q. Fuluium uictoria insolenti subnixos, neque uinctus per urbem Romanam triumphi spectaculum trahar, ut deinde †in carcerem† aut ad palum deligatus, lacerato uirgis tergo, ceruicem securi Romanae subiciam; nec dirui incendique patriam uidebo, nec rapi ad stuprum matres Campanas uirginesque et ingenuos pueros.Albam unde ipsi oriundi erant a fundamentis proruerunt, ne stirpis, ne memoria originum suarum exstaret: nedum eos Capuae parsuros credam, cui infestiores quam Carthagini sunt.itaque quibus uestrum ante fato cedere quam haec tot tam acerba uideant in animo est, iis apud me hodie epulae instructae parataeque sunt.satiatis uino ciboque poculum idem quod mihi datum fuerit circumferetur; ea potio corpus a cruciatu, animum a contumeliis, oculos aures a uidendis audiendisque omnibus acerbis indignisque quae manent uictos uindicabit. parati erunt qui magno rogo in propatulo aedium accenso corpora exanima iniciant.haec una uia et honesta et libera ad mortem. et ipsi uirtutem mirabuntur hostes et Hannibal fortes socios sciet ab se desertos ac proditos esse.'hanc orationem Uirri plures cum adsensu audierunt quam forti animo id quod probabant exsequi potuerunt.maior pars senatus, multis saepe bellis expertam populi Romani clementiam haud diffidentes sibi quoque placabilem fore, legatos ad dedendam Romanis Capuam decreuerunt miseruntque.Uibium Uirrium septem et uiginti ferme senatores domum secuti sunt, epulatique cum eo et quantum facere potuerant alienatis mentibus uino ab imminentis sensu mali, uenenum omnes sumpserunt;inde misso conuiuio dextris inter se datis ultimoque complexu conlacrimantes suum patriaeque casum, alii ut eodem rogo cremarentur manserunt, alii domos digressi sunt.impletae cibis uinoque uenae minus efficacem in maturanda morte uim ueneni fecerunt; itaque noctem totam plerique eorum et diei insequentis partem cum animam egissent, omnes tamen prius quam aperirentur hostibus portae exspirarunt.postero die porta Iouis, quae aduersus castra Romana erat, iussu proconsulum aperta est. ea intromissa legio una et duae alae cum C. Fuluio legato.is cum omnium primum arma telaque quae Capuae erant ad se conferenda curasset, custodiis ad omnes portas dispositis ne quis exire aut emitti posset, praesidium Punicum comprehendit, senatum Campanum ire in castra ad imperatores Romanos iussit.