Cn. Fuluius Centumalus P. Sulpicius Galba consules cum idibus Martiis magistratum inissent, senatu in Capitolium uocato, de re publica, de administratione belli, de prouinciis exercitibusque patres consuluerunt.Q. Fuluio Ap. Claudio , prioris anni consulibus, prorogatum imperium est atque exercitus quos habebant decreti, adiectumque ne a Capua quam obsidebant abscederent priusquam expugnassent.ea tum cura maxime intentos habebat Romanos, non ab ira tantum,quae in nullam unquam ciuitatem iustior fuit, quam quod urbs tam nobilis ac potens, sicut defectione sua traxerat aliquot populos, ita recepta inclinatura rursus animos uidebatur ad ueteris imperii respectum.et praetoribus prioris anni M. Iunio in Etruria, P. Sempronio in Gallia cum binis legionibus quas habuerant prorogatum est imperium.prorogatum et M. Marcello , ut pro consule in Sicilia reliqua belli perficeret eo exercitu quem haberet:si supplemento opus esset, suppleret de legionibus quibus P. Cornelius pro praetore in Sicilia praeesset,dum ne quem militem legeret ex eo numero quibus senatus missionem reditumque in patriam negasset ante belli finem.C. Sulpicio cui Sicilia euenerat duae legiones quas P. Cornelius habuisset decretae et supplementum de exercitu Cn. Fului , qui priore anno in Apulia foede caesus fugatusque erat.huic generi militum senatus eundem, quem Cannensibus, finem statuerat militiae. additum etiam utrorumque ignominiae est ne in oppidis hibernarent neue hiberna propius ullam urbem decem milibus passuum aedificarent.L. Cornelio in Sardinia duae legiones datae quibus Q. Mucius praefuerat; supplementum si opus esset consules scribere iussi.T. Otacilio et M. Ualerio Siciliae Graeciaeque orae cum legionibus classibusque quibus praeerant decretae; quinquaginta Graecia cum legione una, centum Sicilia cum duabus legionibus habebat naues.tribus et uiginti legionibus Romanis eo anno bellum terra marique est gestum.principio eius anni cum de litteris L. Marci referretur, res gestae magnificae senatui uisae: titulus honoris, quod imperio non populi iussu, non ex auctoritate patrum dato 'propraetor senatui' scripserat, magnam partem hominum offendebat:rem mali exempli esse imperatores legi ab exercitibus et sollemne auspicandorum comitiorum in castra et prouincias procul ab legibus magistratibusque ad militarem temeritatem transferri.et cum quidam referendum ad senatum censerent, melius uisum differri eam consultationem donec proficiscerentur equites qui ab Marcio litteras attulerant.rescribi de frumento et uestimentis exercitus placuit eam utramque rem curae fore senatui; adscribi autem 'propraetori L. Marcio ' non placuit, ne id ipsum quod consultationi reliquerant pro praeiudicato ferret.dimissis equitibus, de nulla re prius consules rettulerunt, omniumque in unum sententiae congruebant agendum cum tribunis plebis esse, primo quoque tempore ad plebem ferrent quem cum imperio mitti placeret in Hispaniam ad eum exercitum cui Cn. Scipio imperator praefuisset.ea res cum tribunis acta promulgataque est; sed aliud certamen occupauerat animos.C. Sempronius Blaesus die dicta Cn. Fuluium ob exercitum in Apulia amissum in contionibus uexabat, multos imperatores temeritate atque inscitia exercitum in locum praecipitem duxisse dictitans,neminem praeter Cn. Fuluium ante corrupisse omnibus uitiis legiones suas quam proderet. itaque uere dici posse prius eos perisse quam uiderent hostem, nec ab Hannibale, sed ab imperatore suo uictos esse.neminem cum suffragium ineat satis cernere cui imperium, cui exercitum permittat. quid interfuisse inter Ti. Sempronium <etCn. Fuluium ? Ti. Sempronium > cum ei seruorum exercitus datus esset breui effecisse disciplina atque imperio ut nemo eorum generis ac sanguinis sui memor in acie esset <sed> praesidio sociis, hostibus terrori essent; Cumas Beneuentum aliasque urbes eos uelut e faucibus Hannibalis ereptas populo Romano restituisse:Cn. Fuluium Quiritium Romanorum exercitum, honeste genitos, liberaliter educatos, seruilibus uitiis imbuisse. ergo effecisse ut feroces et inquieti inter socios, ignaui et imbelles inter hostes essent, nec impetum modo Poenorum sed ne clamorem quidem sustinere possent.nec hercule mirum esse <cessisse> milites in acie cum primus omnium imperator fugeret:magis mirari se aliquos stantes cecidisse et non omnes comites Cn. Fului fuisse pauoris ac fugae. C. Flaminium , L. Paulum , L. Postumium , Cn. ac P. Scipiones cadere in acie maluisse quam deserere circumuentos exercitus:Cn. Fuluium prope unum nuntium deleti exercitus Romam redisse. facinus indignum esse Cannensem exercitum quod ex acie fugerit in Siciliam deportatum ne prius inde dimittatur quam hostis ex Italia decesserit et hoc idem in Cn. Fului legionibus nuper decretum,