bellum in Sicilia iam alterum annum ingenti dimicatione geritur; urbes alias Poenus, alias Romanus expugnat; peditum, equitum acies concurrunt;ad Syracusas terra marique geritur res; clamorem pugnantium crepitumque armorum exaudimus resides ipsi ac segnes, tamquam nec manus nec arma habeamus. seruorum legionibus Ti. Sempronius consul totiens iam cum hoste signis conlatis pugnauit; operae pretium habent libertatem ciuitatemque.pro seruis saltem ad hoc bellum emptis uobis simus; congredi cum hoste liceat et pugnando quaerere libertatem. uis tu mari, uis terra, uis acie, uis urbibus oppugnandis experiri uirtutem?asperrima quaeque ad laborem periculumque deposcimus, ut quod ad Cannas faciundum fuit quam primum fiat, quoniam quidquid postea uiximus id omne destinatum ignominiae est.'sub haec dicta ad genua Marcelli procubuerunt. Marcellus id nec iuris nec potestatis suae esse dixit; senatui scripturum se omniaque de sententia patrum facturum esse.eae litterae ad nouos consules allatae ac per eos in senatu recitatae sunt; consultusque de iis litteris ita decreuit senatus:militibus, qui ad Cannas commilitones suos pugnantes deseruissent, senatum nihil uidere cur res publica committenda esset.si M. Claudio proconsuli aliter uideretur, faceret quod e re publica fideque sua duceret, dum ne quis eorum munere uacaret neu dono militari uirtutis ergo donaretur neu in Italiam reportaretur donec hostis in terra Italia esset.comitia deinde a praetore urbano de senatus sententia plebique scitu sunt habita, quibus creatis sunt quinqueuiri muris turribus reficiendis et triumuiri bini, uni sacris conquirendis donisque persignandis,alteri reficiendis aedibus Fortunae et matris Matutae intra portam Carmentalem et Spei extra portam, quae priore anno incendio consumptae fuerant. tempestates foedae fuere;in Albano monte biduum continenter lapidibus pluuit; tacta de caelo multa, duae in Capitolio aedes, uallum in castris multis locis supra Suessulam, et duo uigiles exanimati;murus turresque quaedam Cumis non ictae modo fulminibus sed etiam decussae. Reate saxum ingens uisum uolitare, sol rubere solito magis sanguineoque similis.horum prodigiorum causa diem unum supplicatio fuit et per aliquot dies consules rebus diuinis operam dederunt et per eosdem dies sacrum nouendiale fuit.cum Tarentinorum defectio iam diu et in spe Hannibali et in suspicione Romanis esset, causa forte extrinsecus maturandae eius interuenit.Phileas Tarentinus diu iam per speciem legationis Romae cum esset, uir inquieti animi et minime otium, quo tum diutino senescere uidebatur, patientis, aditum sibi ad obsides Thurinos <et> Tarentinos inuenit.custodiebantur in atrio Libertatis minore cura, quia nec ipsis nec ciuitatibus eorum fallere Romanos expediebat.hos crebris conloquiis sollicitatos corruptis aedituis duobus cum primis tenebris custodia eduxisset, ipse comes occulti itineris factus profugit.luce prima uolgata per urbem fuga est missique qui sequerentur ab Tarracina comprensos omnes retraxerunt. deducti in comitium uirgisque approbante populo caesi de saxo deiciuntur.huius atrocitas poenae duarum nobilissimarum in Italia Graecarum ciuitatium animos inritauit cum publice,tum etiam singulos priuatim ut quisque tam foede interemptos aut propinquitate aut amicitia contingebat.ex iis tredecim fere nobiles iuuenes Tarentini coniurauerunt, quorum principes Nico et Philemenus erant.hi priusquam aliquid mouerent conloquendum cum Hannibale rati, nocte per speciem uenandi urbe egressi ad eum proficiscuntur;et cum haud procul castris abessent, ceteri silua prope uiam sese occuluerunt, Nico et Philemenus progressi ad stationes comprehensique, ultro id petentes, ad Hannibalem deducti sunt. qui cum et causas consilii sui et quid pararent exposuissent, conlaudati oneratique promissis iubentur, ut fidem popularibus facerent, praedandi causa se urbe egressos, pecora Carthaginiensium quae pastum propulsa essent ad urbem agere;tuto ac sine certamine id facturos promissum est.conspecta ea praeda iuuenum est minusque iterum ac saepius id eos audere miraculo fuit.congressi cum Hannibale rursus fide sanxerunt liberos Tarentinos leges <suas> suaque omnia habituros neque ullum uectigal Poeno pensuros praesidiumue inuitos recepturos; prodita praesidia Carthaginiensium fore.haec ubi conuenerunt, tunc uero Philemenus consuetudinem nocte egrediundi redeundique in urbem frequentiorem facere. et erat uenandi studio insignis, canesque et alius apparatus sequebatur, captumque ferme aliquid aut ab hoste ex praeparato allatum reportans donabat aut praefecto aut custodibus portarum;