hic senes honoratosque iuuenis in eo certamine uicit. ante hunc intra centum annos et uiginti nemo praeter P. Cornelium Calussam pontifex maximus creatus fuerat qui sella curuli non sedisset.consules dilectum cum aegre conficerent, quod inopia iuniorum non facile in utrumque ut et nouae urbanae legiones et supplementum ueteribus scriberetur sufficiebat,senatus absistere eos incepto uetuit et triumuiros binos creari iussit, alteros qui citra, alteros qui ultra quinquagesimum lapidem in pagis forisque et conciliabulis omnem copiam ingenuorum inspicerent et,si qui roboris satis ad ferenda arma habere uiderentur, etiamsi nondum militari aetate essent, milites facerent;tribuni plebis, si iis uideretur, ad populum ferrent ut, qui minores septendecim annis sacramento dixissent, iis perinde stipendia procederent ac si septendecim annorum aut maiores milites facti essent.ex hoc senatus consulto creati triumuiri bini conquisitionem ingenuorum per agros habuerunt.eodem tempore ex Sicilia litterae M. Marcelli de postulatis militum qui cum P. Lentulo militabant in senatu recitatae sunt.Cannensis reliquiae cladis hic exercitus erat, relegatus in Siciliam, sicut ante dictum est, ne ante Punici belli finem in Italiam reportarentur.hi permissu Lentuli primores equitum centurionumque et robora ex legionibus peditum legatos in hiberna ad M. Marcellum miserunt, e quibus unus potestate dicendi facta:'consulem te, M. Marcelle , in Italia adissemus, cum primum de nobis, etsi non iniquum, certe triste senatus consultum factum est, nisi hoc sperassemus in prouinciam nos morte regum turbatam ad graue bellum aduersus Siculos simul Poenosque mitti,et sanguine nostro uolneribusque nos senatui satisfacturos esse, sicut patrum memoria qui capti a Pyrrho ad Heracleam erant aduersus Pyrrhum ipsum pugnantes satisfecerunt.quamquam quod ob meritum nostrum suscensuistis, patres conscripti, nobis aut suscensetis?ambo mihi consules et uniuersum senatum intueri uideor, cum te, M. Marcelle , intueor, quem si ad Cannas consulem habuissemus, melior et rei publicae et nostra fortuna esset.sine, quaeso, priusquam de condicione nostra queror, noxam cuius arguimur nos purgare. si non deum ira nec fato, cuius lege immobilis rerum humanarum ordo seritur, sed culpa periimus ad Cannas, cuius tandem ea culpa fuit?militum an imperatorum? equidem miles nihil unquam dicam de imperatore meo, cui praesertim gratias sciam ab senatu actas quod non desperauerit de re publica, cui post fugam Cannensem per omnes annos prorogatum imperium.ceteros item ex reliquiis cladis eius, quos tribunos militum habuimus, honores petere et gerere et prouincias obtinere audiuimus.an uobis uestrisque liberis ignoscitis facile, patres conscripti, in haec uilia capita saeuitis? et consuli primoribusque aliis ciuitatis fugere, cum spes alia nulla esset, turpe non fuit, milites utique morituros in aciem misistis? ad Alliam prope omnis exercitus fugit;ad Furculas Caudinas ne expertus quidem certamen arma tradidit hosti, ut alias pudendas clades exercituum taceam;tamen tantum afuit ab eo ut ulla ignominia iis exercitibus quaereretur ut et urbs Roma per eum exercitum qui ab Allia Ueios transfugerat reciperaretur,et Caudinae legiones quae sine armis redierant Romam armatae remissae in Samnium eundem illum hostem sub iugum miserint, qui hac sua ignominia laetatus fuerat.Cannensem uero quisquam exercitum fugae aut pauoris insimulare potest, ubi plus quinquaginta milia hominum ceciderunt, unde consul cum equitibus septuaginta fugit, unde nemo superest nisi quem hostis caedendo fessus reliquit?cum captiuis redemptio negabatur, nos uolgo homines laudabant quod rei publicae nos reseruassemus quod ad consulem Uenusiam redissemus et speciem iusti exercitus fecissemus;nunc deteriore condicione sumus quam apud patres nostros fuerunt captiui. quippe illis arma tantum atque ordo militandi locusque, in quo tenderent in castris, est mutatus, quae tamen semel nauata rei publicae opera et uno felici proelio reciperarunt;nemo eorum relegatus in exsilium est, nemini spes emerendi stipendia adempta; hostis denique est datus, cum quo dimicantes aut uitam semel aut ignominiam finirent;nos, quibus, nisi quod commisimus ut quisquam ex Cannensi acie miles Romanus superesset, nihil obici potest, non solum a patria procul Italiaque sed ab hoste etiam relegati sumus,ubi senescamus in exsilio ne qua spes, ne qua occasio abolendae ignominiae, ne qua placandae ciuium irae, ne qua denique bene moriendi sit.neque ignominiae finem nec uirtutis praemium petimus; modo experiri animum et uirtutem exercere liceat. laborem et periculum petimus, ut uirorum, ut militum officio fungamur.